Aeneid, Virgil. (Vergil) The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. J. B. Greenough. Boston. Ginn & Co. 1881.
870
Sic cursum in medios rapidus dedit: aestuat ingens
uno in corde pudor mixtoque insania luctu,
et furiis agitatus amor et conscia virtus.
Atque hic Aenean magna ter voce vocavit.
Aeneas agnovit enim laetusque precatur:
875
“Sic pater ille deum faciat, sic altus Apollo,
incipias conferre manum.”
Tantum effatus et infesta subit obvius hasta.
Ille autem: “Quid me erepto, saevissime, nato
terres? Haec via sola fuit, qua perdere posses.
880
Nec mortem horremus nec divom parcimus ulli.
Desine: nam venio moriturus et haec tibi porto
dona prius.” Dixit telumque intorsit in hostem;
inde aliud super atque aliud figitque volatque
ingenti gyro, sed sustinet aureus umbo.
885
Ter circum adstantem laevos equitavit in orbes
tela manu iaciens, ter secum Troïus heros
immanem aerato circumfert tegmine silvam.
Inde ubi tot traxisse moras, tot spicula taedet
vellere et urgetur pugna congressus iniqua,
890
multa movens animo iam tandem erumpit et inter
bellatoris equi cava tempora conicit hastam.
Tollit se arrectum quadrupes et calcibus auras
verberat effusumque equitem super ipse secutus
implicat eiectoque incumbit cernuus armo.
895
Clamore incendunt caelum Troesque Latinique.
Advolat Aeneas vaginaque eripit ensem
et super haec: “Ubi nunc Mezentius acer et illa
effera vis animi? “Contra Tyrrhenus, ut auras
suspiciens hausit caelum mentemque recepit: