Aeneid, Virgil. (Vergil) The Bucolics, Aeneid, and
Georgics Of Virgil. J. B. Greenough. Boston. Ginn & Co.
1881.
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
1
Turnus ut infractos adverso Marte Latinos
2
defecisse videt, sua nunc promissa reposci,
3
se signari oculis, ultro implacabilis ardet
4
attollitque animos. Poenorum qualis in arvis
5
saucius ille gravi venantum vulnere pectus
6
tum demum movet arma leo gaudetque comantis
7
excutiens cervice toros fixumque latronis
8
inpavidus frangit telum et fremit ore cruento:
9
haud secus adcenso gliscit violentia Turno.
10
Tum sic adfatur regem atque ita turbidus infit:
11
“Nulla mora in Turno; nihil est quod dicta retractent
12
ignavi Aeneadae, nec quae pepigere recusent.
13
Congredior, fer sacra, pater, et concipe foedus.
14
Aut hac Dardanium dextra sub Tartara mittam,
15
desertorem Asiae (sedeant spectentque Latini),
16
et solus ferro crimen commune refellam,
17
aut habeat victos, cedat Lavinia coniunx.”
18
Olli sedato respondit corde Latinus:
19
“O praestans animi iuvenis, quantum ipse feroci
20
virtute exsuperas, tanto me impensius aequum est
21
consulere atque omnis metuentem expendere casus.
22
Sunt tibi regna patris Dauni, sunt oppida capta
23
multa manu, nec non aurumque animusque Latino est;
24
sunt aliae innuptae Latio et Laurentibus arvis,
25
nec genus indecores. Sine me haec haud mollia fatu
26
sublatis aperire dolis, simul hoc animo hauri.
27
Me natam nulli veterum sociare procorum
28
fas erat, idque omnes divique hominesque canebant.
29
Victus amore tui, cognato sanguine victus
30
coniugis et maestae lacrumis, vincla omnia rupi:
31
promissam eripui genero, arma impia sumpsi.
32
Ex illo qui me casus, quae, Turne, sequantur
33
bella, vides, quantos primus patiare labores.
34
Bis magna victi pugna vix urbe tuemur
35
spes Italas; recalent nostro Thybrina fluenta
36
sanguine adhuc campique ingentes ossibus albent.
37
Quo referor totiens? Quae mentem insania mutat?
38
Si Turno exstincto socios sum adscire paratus,
39
cur non incolumi potius certamina tollo?
40
Quid consanguinei Rutuli, quid cetera dicet
41
Italia, ad mortem si te—Fors dicta refutet!—
42
prodiderim, natam et conubia nostra petentem?
43
Respice res bello varias; miserere parentis
44
longaevi, quem nunc maestum patria Ardea longe
45
dividit.” Haudquaquam dictis violentia Turni
46
flectitur: exsuperat magis aegrescitque medendo.
47
Ut primum fari potuit, sic institit ore:
48
”Quam pro me curam geris, hanc precor, optime, pro me
49
deponas letumque sinas pro laude pacisci:
50
et nos tela, pater, ferrumque haud debile dextra
51
spargimus; et nostro sequitur de volnere sanguis.
52
longe illi dea mater erit, quae nube fugacem
53
feminea tegat et vanis sese occulat umbris.”
54
At regina, nova pugnae conterrita sorte,
55
flebat et ardentem generum monitura tenebat:
56
“Turne, per has ego te lacrimas, per siquis Amatae
57
tangit honos animum (spes tu nunc una, senectae
58
tu requies miserae, decus imperiumque Latini
59
te penes, in te omnis domus inclinata recumbit).
60
unum oro: desiste manum committere Teucris.
61
Qui te cumque manent isto certamine casus,
62
et me, Turne, manent: simul haec invisa relinquam
63
lumina nec generum Aenean captiva videbo.”
64
Accepit vocem lacrimis Lavinia matris
65
flagrantis perfusa genas, quoi plurimus ignem
66
subiecit rubor et calefacta per ora cucurrit.
67
Indum sanguineo veluti violaverit ostro
68
siquis ebur, aut mixta rubent ubi lilia multa
69
alba rosa: talis virgo dabat ore colores.
70
Illum turbat amor, figitque in virgine voltus:
71
ardet in arma magis paucisque adfatur Amatam.
72
“Ne, quaeso, ne me lacrimis neve omine tanto
73
prosequere in duri certamina Martis euntem,
74
O mater; neque enim Turno mora libera mortis.
75
Nuntius haec Idmon Phrygio mea dicta tyranno
76
haud placitura refer: cum primum crastina caelo
77
puniceis invecta rotis Aurora rubebit,
78
non Teucros agat in Rutulos, Teucrum arma quiescant
79
et Rutuli; nostro dirimamus sanguine bellum,
80
illo quaeratur coniunx Lavinia campo.”
81
Haec ubi dicta dedit rapidusque in tecta recessit.
82
poscit equos gaudetque tuens ante ora frementis,
83
Pilumno quos ipsa decus dedit Orithyia,
84
qui candore nives anteirent, cursibus auras.
85
Circumstant properi aurigae manibusque lacessunt
86
pectora plausa cavis et colla comantia pectunt.
87
Ipse dehinc auro squalentem alboque orichalco
88
circumdat loricam umeris; simul aptat habendo
89
ensemque clipeumque et rubrae cornua cristae.
90
ensem, quem Dauno ignipotens deus ipse parenti
91
fecerat et Stygia candentem tinxerat unda.
92
Exin quae mediis ingenti adnixa columnae
93
aedibus adstabat, validam vi corripit hastam,
94
Actoris Aurunci spolium, quassatque trementem
95
vociferans: “Nunc, O numquam frustrata vocatus
96
hasta meos, nunc tempus adest: te maximus Actor
97
te Turni nunc dextra gerit. Da sternere corpus
98
loricamque manu valida lacerare revulsam
99
semiviri Phrygis et foedare in pulvere crinis
100
vibratos calido ferro murraque madentis.”
101
His agitur furiis; totoque ardentis ab ore
102
scintillae absistunt, oculis micat acribus ignis:
103
mugitus veluti cum prima in proelia taurus
104
terrificos ciet atque irasci in cornua temptat,
105
arboris obnixus trunco, ventosque lacessit
106
ictibus aut sparsa ad pugnam proludit harena.
107
Nec minus interea maternis saevos in armis
108
Aeneas acuit Martem et se suscitat ira,
109
oblato gaudens componi foedere bellum,
110
tum socios maestique metum solatur Iuli,
111
fata docens, regique iubet responsa Latino
112
certa referre viros et pacis dicere leges.
113
Postera vix summos spargebat lumine montis
114
orta dies, cum primum alto se gurgite tollunt
115
solis equi lucemque elatis naribus efflant:
116
campum ad certamen magnae sub moenibus urbis
117
dimensi Rutulique viri Teucrique parabant
118
in medioque focos et dis communibus aras
119
gramineas. Alii fontemque ignemque ferebant,
120
velati limo et verbena tempora vincti.
121
Procedit legio Ausonidum, pilataque plenis
122
agmina se fundunt portis. Hinc Troïus omnis
123
Tyrrhenusque ruit variis exercitus armis,
124
haud secus instructi ferro, quam si aspera Martis
125
pugna vocet; nec non mediis in milibus ipsi
126
ductores auro volitant ostroque decori,
127
et genus Assaraci Mnestheus et fortis Asilas
128
et Messapus equum domitor, Neptunia proles.
129
Utque dato signo spatia in sua quisque recessit,
130
defigunt tellure hastas et scuta reclinant.
131
Tum studio effusae matres et volgus inermum
132
invalidique senes turris ac tecta domorum
133
obsedere, alii portis sublimibus adstant.
134
At Iuno e summo, qui nunc Albanus habetur,
135
tum neque nomen erat nec honos aut gloria monti,
136
prospiciens tumulo campum aspectabat et ambas
137
Laurentum Troumque acies urbemque Latini.
138
Extemplo Turni sic est adfata sororem
139
diva deam, stagnis quae fluminibusque sonoris
140
praesidet (hunc illi rex aetheris altus honorem
141
Iuppiter erepta pro virginitate sacravit):
142
“Nympha, decus fluviorum, animo gratissima nostro,
143
scis ut te cunctis unam, quaecumque Latinae
144
magnanimi Iovis ingratum ascendere cubile,
145
praetulerim caelique lubens in parte locarim:
146
disce tuum, ne me incuses, Iuturna, dolorem.
147
Qua visa est Fortuna pati Parcaeque sinebant
148
cedere res Latio, Turnum et tua moenia texi:
149
nunc iuvenem imparibus video concurrere fatis,
150
Parcarumque dies et vis inimica propinquat.
151
Non pugnam aspicere hanc oculis, non foedera possum.
152
Tu pro germano siquid praesentius audes,
153
perge: decet. Forsan miseros meliora sequentur.”
154
Vix ea, cum lacrimas oculis Iuturna profudit
155
terque quaterque manu pectus percussit honestum.
156
“Non lacrumis hoc tempus,” ait Saturnia Iuno:
157
“Adcelera et fratrem, siquis modus, eripe morti,
158
aut tu bella cie conceptumque excute foedus:
159
auctor ego audendi.” Sic exhortata reliquit
160
incertam et tristi turbatam volnere mentis.
161
Interea reges, ingenti mole Latinus
162
quadriiugo vehitur curru, cui tempora circum
163
aurati bis sex radii fulgentia cingunt,
164
Solis avi specimen; bigis it Turnus in albis,
165
bina manu lato crispans hastilia ferro;
166
hinc pater Aeneas, Romanae stirpis origo,
167
sidereo flagrans clipeo et caelestibus armis,
168
et iuxta Ascanius, magnae spes altera Romae,
169
procedunt castris, puraque in veste sacerdos
170
saetigeri fetum suis intonsamque bidentem
171
adtulit admovitque pecus flagrantibus aris.
172
Illi ad surgentem conversi lumina solem
173
dant fruges manibus salsas et tempora ferro
174
summa notant pecudum paterisque altaria libant.
175
Tum pius Aeneas stricto sic ense precatur:
176
“Esto nunc Sol testis et haec mihi Terra vocanti,
177
quam propter tantos potui perferre labores,
178
et pater omnipotens et tu Saturnia coniunx,
179
iam melior, iam, diva, precor, tuque inclute Mavors,
180
cuncta tuo qui bella, pater, sub numine torques;
181
fontisque fluviosque voco, quaeque aetheris alti
182
religio et quae caeruleo sunt numina ponto:
183
cesserit Ausonio si fors victoria Turno,
184
convenit Evandri victos discedere ad urbem,
185
cedet Iulus agris, nec post arma ulla rebelles
186
Aeneadae referent ferrove haec regna lacessent,
187
sin nostrum adnuerit nobis Victoria Martem
188
(ut potius reor et potius di numine firment),
189
non ego nec Teucris Italos parere iubebo
190
nec mihi regna peto: paribus se legibus ambae
191
invictae gentes aeterna in foedera mittant.
192
Sacra deosque dabo; socer arma Latinus habeto,
193
imperium sollemne socer; mihi moenia Teucri
194
constituent, urbique dabit Lavinia nomen.”
195
Sic prior Aeneas; sequitur sic deinde Latinus
196
suspiciens caelum tenditque ad sidera dextram:
197
“Haec eadem, Aenea, terram mare sidera iuro
198
Latonaeque genus duplex Ianumque bifrontem
199
vimque deum infernam et duri sacraria Ditis;
200
audiat haec genitor, qui foedera fulmine sancit.
201
Tango aras, medios ignis et numina testor:
202
nulla dies pacem hanc Italis nec foedera rumpet,
203
quo res cumque cadent; nec me vis ulla volentem
204
avertet, non, si tellurem effundat in undas
205
diluvio miscens caelumque in Tartara solvat;
206
ut sceptrum hoc” (dextra sceptrum nam forte gerebat
207
“numquam fronde levi fundet virgulta nec umbras,
208
cum semel in silvis imo de stirpe recisum
209
matre caret posuitque comas et bracchia ferro,
210
olim arbos, nunc artificis manus aere decoro
211
inclusit patribusque dedit gesture Latinis.”
212
Talibus inter se firmabant foedera dictis
213
conspectu in medio procerum. Tum rite sacratas
214
in flammam iugulant pecudes et viscera vivis
215
eripiunt cumulantque oneratis lancibus aras.
216
At vero Rutulis inpar ea pugna videri
217
iamdudum et vario misceri pectora motu;
218
tum magis, ut propius cernunt non viribus aequis.
219
Adiuvat incessu tacito progressus et aram
220
suppliciter venerans demisso lumine Turnus
221
tabentesque genae et iuvenali in corpore pallor.
222
Quem simul ac Iuturna soror crebrescere vidit
223
sermonem et volgi variare labantia corda,
224
in medias acies, formam adsimulata Camerti,
225
cui genus a proavis ingens clarumque paternae
226
nomen erat virtutis, et ipse acerrimus armis,
227
in medias dat sese acies haud nescia rerum
228
rumoresque serit varios ac talia fatur:
229
“Non pudet, O Rutuli, pro cunctis talibus unam
230
obiectare animam? Numerone an viribus aequi
231
non sumus? En omnes et Troes et Arcades hi sunt
232
fatalesque manus, infensa Etruria Turno:
233
vix hostem, alterni si congrediamur, habemus.
234
Ille quidem ad superos, quorum se devovet aris,
235
succedet fama vivusque per ora feretur:
236
nos patria amissa dominis parere superbis
237
cogemur, qui nunc lenti consedimus arvis.”
238
Talibus incensa est iuvenum sententia dictis
239
iam magis atque magis, serpitque per agmina murmur;
240
ipsi Laurentes mutati ipsique Latini.
241
Qui sibi iam requiem pugnae rebusque salutem
242
sperabant, nunc arma volunt foedusque precantur
243
infectum et Turni sortem miserantur iniquam.
244
His aliud maius Iuturna adiungit et alto
245
dat signum caelo, quo non praesentius ullum
246
turbavit mentes Italas monstroque fefellit.
247
Namque volans rubra fulvus Iovis ales in aethra
248
litoreas agitabat aves turbamque sonantem
249
agminis aligeri, subito cum lapsus ad undas
250
cycnum excellentem pedibus rapit improbus uncis.
251
Adrexere animos Itali, cunctaeque volucres
252
convertunt clamore fugam, mirabile visu,
253
aetheraque obscurant pennis hostemque per auras
254
facta nube premunt, donec vi victus et ipso
255
pondere defecit, praedamque ex unguibus ales
256
proiecit fluvio penitusque in nubila fugit.
257
Tum vero augurium Rutuli clamore salutant
258
expediuntque manus; primusque Tolumnius augur
259
“Hoc erat, hoc, votis,” inquit, “quod saepe petivi.
260
Adcipio adgnoscoque deos; me, me duce ferrum
261
corripite, O miseri, quos improbus advena bello
262
territat invalidas ut aves et litora vestra
263
vi populat: petet ille fugam penitusque profundo
264
vela dabit. Vos unanimi densete catervas
265
et regem vobis pugna defendite raptum.”
266
Dixit et adversos telum contorsit in hostis
267
procurrens: sonitum dat stridula cornus et auras
268
certa secat. Simul hoc, simul ingens clamor et omnes
269
turbati cunei calefactaque corda tumultu.
270
Hasta volans, ut forte novem pulcherrima fratrum
271
corpora constiterant contra, quos fida crearat
272
una tot Arcadio coniunx Tyrrhena Gylippo,
273
horum unum ad medium, teritur qua sutilis alvo
274
balteus et laterum iuncturas fibula mordet
275
egregium forma iuvenem et fulgentibus armis
276
transadigit costas fulvaque effundit harena.
277
At fratres, animosa phalanx accensaque luctu,
278
pars, gladios stringunt manibus, pars missile ferrum
279
corripiunt caecique ruunt. Quos agmina contra
280
procurrunt Laurentum, hinc densi rursus inundant
281
Troes Agyllinique et pictis Arcades armis:
282
sic omnis amor unus habet decernere ferro.
283
Diripuere aras, it toto turbida caelo
284
tempestas telorum ac ferreus ingruit imber,
285
craterasque focosque ferunt. Fugit ipse Latinus
286
pulsatos referens infecto foedere divos.
287
Infrenant alii currus aut corpora saltu
288
subiciunt in equos et strictis ensibus adsunt.
289
Messapus regem regisque insigne gerentem,
290
Tyrrhenum Aulesten, avidus confundere foedus,
291
adverso proterret equo: ruit ille recedens
292
et miser oppositis a tergo involvitur aris
293
in caput inque umeros. At fervidus advolat hasta
294
Messapus teloque orantem multa trabali
295
desuper altus equo graviter ferit atque ita fatur:
296
“Hoc habet, haec melior magnis data victima divis.”
297
Concurrunt Itali spoliantque calentia membra.
298
Obvius ambustum torrem Corynaeus ab ara
299
corripit et venienti Ebuso plagamque ferenti
300
occupat os flammis: olli ingens barba reluxit
301
nidoremque ambusta dedit. Super ipse secutus
302
caesariem laeva turbati corripit hostis
303
inpressoque genu nitens terrae adplicat ipsum:
304
sic rigido latus ense ferit. Podalirius Alsum
305
pastorem primaque acie per tela ruentem,
306
ense sequens nudo superimminet: ille securi
307
adversi frontem mediam mentumque reducta
308
disicit et sparso late rigat arma cruore.
309
Olli dura quies oculos et ferreus urget
310
somnus, in aeternam conduntur lumina noctem.
311
At pius Aeneas dextram tendebat inermem
312
nudato capite atque suos clamore vocabat:
313
“Quo ruitis? Quaeve ista repens discordia surgit?
314
O cohibete iras! Ictum iam foedus et omnes
315
compositae leges; mihi ius concurrere soli;
316
me sinite atque auferte metus; ego foedera faxo
317
firma manu; Turnum debent haec iam mihi sacra.”
318
Has inter voces, media inter talia verba
319
ecce viro stridens alis adlapsa sagitta est
320
incertum qua pulsa manu, quo turbine adacta,
321
Quis tantam Rutulis laudem, casusne deusne,
322
adtulerit: pressa est insignis gloria facti.
323
nec sese Aeneae iactavit vulnere quisquam.
324
Turnus ut Aenean cedentem ex agmine vidit
325
turbatosque duces, subita spe fervidus ardet:
326
poscit equos atque arma simul saltuque superbus
327
emicat in currum et manibus molitur habenas.
328
Multa virum volitans dat fortia corpora Leto,
329
semineces volvit multos aut agmina curru
330
proterit aut raptas fugientibus ingerit hastas.
331
Qualis apud gelidi cum flumina concitus Hebri
332
sanguineus Mavors clipeo increpat atque furentis
333
bella movens immittit equos; illi aequore aperto
334
ante Notos Zephyrumque volant; gemit ultima pulsu
335
Thraca pedum; circumque atrae Formidinis ora
336
Iraeque Insidiaeque, dei comitatus, aguntur:
337
talis equos alacer media inter proelia Turnus
338
fumantis sudore quatit, miserabile caesis
339
hostibus insultans; spargit rapida ungula rores
340
sanguineos, mixtaque cruor calcatur harena.
341
Iamque neci Sthenelumque dedit Thamyrumque Pholumque,
342
hunc congressus et hunc, illum eminus; eminus ambo
343
Imbrasidas, Glaucum atque Laden, quos Imbrasus ipse
344
nutrierat Lycia paribusque ornaverat armis,
345
vel conferre manum vel equo praevertere ventos.
346
Parte alia media Eumedes in proelia fertur,
347
antiqui proles bello praeclara Dolonis,
348
nomine avum referens, animo manibusque parentem,
349
qui quondam, castra ut Danaum speculator adiret,
350
ausus Pelidae pretium sibi poscere currus;
351
illum Tydides alio pro talibus ausis
352
adfecit pretio, nec equis adspirat Achillis.
353
Hunc procul ut campo Turnus prospexit aperto,
354
ante levi iaculo longum per inane secutus
355
sistit equos biiugis et curru desilit atque
356
semianimi lapsoque supervenit et pede collo
357
impresso dextrae mucronem extorquet et alto
358
fulgentem tinguit iugulo atque haec insuper addit:
359
“En agros et quam bello, Troiane, petisti,
360
Hesperiam metire iacens: haec praemia qui me
361
ferro ausi temptare ferunt, sic moenia condunt.”
362
Huic comitem Asbyten coniecta cuspide mittit.
363
Chloreaque Sybarimque Daretaque Thersilochumque
364
et sternacis equi lapsum cervice Thymoeten.
365
Ac velut Edoni Boreae cum spiritus alto
366
insonat Aegaeo sequiturque ad litora fluctus,
367
qua venti incubuere, fugam dant nubila caelo:
368
sic Turno, quacumque viam secat, agmina cedunt
369
conversaeque ruunt acies; fert impetus ipsum,
370
et cristam adverso curru quatit aura volantem.
371
Non tulit instantem Phegeus animisque frementem:
372
obiecit sese ad currum et spumantia frenis
373
ora citatorum dextra detorsit equorum.
374
Dum trahitur pendetque iugis, hunc lata retectum
375
lancea consequitur rumpitque infixa bilicem
376
loricam et summum degustat volnere corpus.
377
Ille tamen clipeo obiecto conversus in hostem
378
ibat et auxilium ducto mucrone petebat:
379
cum rota praecipitem et procursu concitus axis
380
impulit effunditque solo, Turnusque secutus
381
imam inter galeam summi thoracis et oras
382
abstulit ense caput truncumque reliquit harenae.
383
Atque ea dum campis victor dat funera Turnus,
384
interea Aenean Mnestheus et fidus Achates
385
Ascaniusque comes castris statuere cruentum,
386
alternos longa nitentem cuspide gressus.
387
Saevit et infracta luctatur arundine telum
388
eripere auxilioque viam, quae proxima, poscit
389
ense secent lato vulnus telique latebram
390
rescindant penitus seseque in bella remittant.
391
Iamque aderat Phoebo ante alios dilectus Iapyx
392
Iasides, acri quondam cui captus amore
393
ipse suas artes, sua munera, laetus Apollo
394
augurium citharamque dabat celerisque sagittas.
395
Ille ut depositi proferret fata parentis,
396
scire potestates herbarum usumque medendi
397
maluit et mutas agitare inglorius artes.
398
Stabat acerba fremens, ingentem nixus in hastam
399
Aeneas magno iuvenum et maerentis Iuli
400
concursu, lacrimis immobilis. Ille retorto
401
Paeonium in morem senior succinctus amictu
402
multa manu medica Phoebique potentibus herbis
403
nequiquam trepidat, nequiquam spicula dextra
404
sollicitat prensatque tenaci forcipe ferrum.
405
Nulla viam Fortuna regit, nihil auctor Apollo
406
subvenit; et saevus campis magis ac magis horror
407
crebrescit propiusque malum est. Iam pulvere caelum
408
stare vident: subeunt equites, et spicula castris
409
densa cadunt mediis. It tristis ad aethera clamor
410
bellantum iuvenum et duro sub Marte cadentum.
411
Hic Venus, indigno nati concussa dolore,
412
dictamnum genetrix Cretaea carpit ab Ida,
413
puberibus caulem foliis et flore comantem
414
purpureo; non illa feris incognita capris
415
gramina, cum tergo volucres haesere sagittae:
416
hoc Venus, obscuro faciem circumdata nimbo,
417
detulit; hoc fusum labris splendentibus amnem
418
inficit occulte medicans spargitque salubris
419
ambrosiae sucos et odoriferam panaceam.
420
Fovit ea volnus lympha longaevus Iapyx
421
ignorans, subitoque omnis de corpore fugit
422
quippe dolor, omnis stetit imo volnere sanguis;
423
iamque secuta manum nullo cogente sagitta
424
excidit, atque novae rediere in pristina vires.
425
“Arma citi properate viro! Quid statis?” Iapyx
426
conclamat primusque animos adcendit in hostem.
427
“Non haec humanis opibus, non arte magistra
428
proveniunt neque te, Aenea, mea dextera servat:
429
maior agit deus atque opera ad maiora remittit.”
430
Ille avidus pugnae suras incluserat auro
431
hinc atque hinc oditque moras hastamque coruscat.
432
Postquam habilis lateri clipeus loricaque tergo est,
433
Ascanium fusis circum complectitur armis
434
summaque per galeam delibans oscula fatur:
435
“Disce, puer, virtutem ex me verumque laborem,
436
fortunam ex aliis. Nunc te mea dextera bello
437
defensum dabit et magna inter praemia ducet.
438
Tu facito, mox cum matura adoleverit aetas,
439
sis memor, et te animo repetentem exempla tuorum
440
et pater Aeneas et avunculus excitet Hector.”
441
Haec ubi dicta dedit, portis sese extulit ingens,
442
telum immane manu quatiens; simul agmine denso
443
Antheusque Mnestheusque ruunt omnisque relictis
444
turba fluit castris: tum caeco pulvere campus
445
miscetur pulsuque pedum tremit excita tellus.
446
Vidit ab adverso venientis aggere Turnus,
447
videre Ausonii, gelidusque per ima cucurrit
448
ossa tremor: prima ante omnis Iuturna Latinos
449
audiit adgnovitque sonum et tremefacta refugit.
450
Ille volat campoque atrum rapit agmen aperto.
451
Qualis ubi ad terras abrupto sidere nimbus
452
it mare per medium; miseris heu praescia longe
453
horrescunt corda agricolis, dabit ille ruinas
454
arboribus stragemque satis, ruet omnia late;
455
ante volant sonitumque ferunt ad litora venti:
456
talis in adversos ductor Rhoeteius hostis
457
agmen agit, densi cuneis se quisque coactis
458
adglomerant. Ferit ense gravem Thymbraeus Osirim,
459
Archetium Mnestheus, Epulonem obtruncat Achates
460
Ufentemque Gyas; cadit ipse Tolumnius augur,
461
primus in adversos telum qui torserat hostis.
462
Tollitur in caelum clamor, versique vicissim
463
pulverulenta fuga Rutuli dant terga per agros.
464
Ipse neque aversos dignatur sternere Morti
465
nec pede congressos aequo nec tela ferentis
466
insequitur: solum densa in caligine Turnum
467
vestigat lustrans, solum in certamina poscit.
468
Hoc concussa metu mentem Iuturna virago
469
aurigam Turni media inter lora Metiscum
470
excutit et longe lapsum temone relinquit:
471
ipsa subit manibusque undantis flectit habenas,
472
cuncta gerens, vocemque et corpus et arma Metisci.
473
Nigra velut magnas domini cum divitis aedes
474
pervolat et pennis alta atria lustrat hirundo,
475
pabula parva legens nidisque loquacibus escas,
476
et nunc porticibus vacuis, nunc umida circum
477
stagna sonat: similis medios Iuturna per hostis
478
fertur equis rapidoque volans obit omnia curru
479
iamque hic germanum iamque hic ostentat ovantem
480
nec conferre manum patitur, volat avia longe.
481
Haud minus Aeneas tortos legit obvius orbes
482
vestigatque virum et disiecta per agmina magna
483
voce vocat. Quotiens oculos coniecit in hostem
484
alipedumque fugam cursu temptavit equorum,
485
aversos totiens currus Iuturna retorsit.
486
Heu quid agat? Vario nequiquam fluctuat aestu,
487
diversaeque vocant animum in contraria curae.
488
Huic Messapus, uti laeva duo forte gerebat
489
lenta levis cursu praefixa hastilia ferro,
490
horum unum certo contorquens dirigit ictu.
491
Substitit Aeneas et se collegit in arma,
492
poplite subsidens; apicem tamen incita summum
493
hasta tulit summasque excussit vertice cristas.
494
Tum vero adsurgunt irae; insidiisque subactus,
495
diversos ubi sensit equos currumque referri,
496
multa Iovem et laesi testatus foederis aras
497
iam tandem invadit medios et Marte secundo
498
terribilis saevam nullo discrimine caedem
499
suscitat irarumque omnis effundit habenas.
500
Quis mihi nunc tot acerba deus, quis carmine caedes
501
diversas obitumque ducum, quos aequore toto
502
inque vicem nunc Turnus agit, nunc Troius heros,
503
expediat? Tanton placuit concurrere motu.
504
Iuppiter, aeterna gentis in pace futuras?
505
Aeneas Rutulum Sucronem, ea prima ruentis
506
pugna loco statuit Teucros, haud multa morantem
507
excipit in latus et, qua fata celerrima, crudum
508
transadigit costas et cratis pectoris ensem.
509
Turnus equo deiectum Amycum fratremque Dioren,
510
congressus pedes, hunc venientem cuspide longa,
511
hunc mucrone ferit curruque abscisa duorum
512
suspendit capita et rorantia sanguine portat.
513
Ille Talon Tanaimque neci fortemque Cethegum,
514
tris uno congressu, et maestum mittit Oniten,
515
nomen Echionium matrisque genus Peridiae,
516
hic fratres Lycia missos et Apollinis agris
517
et iuvenem exosum nequiquam bella Menoeten,
518
Arcada, piscosae cui circum flumina Lernae
519
ars fuerat pauperque domus nec nota potentum
520
munera conductaque pater tellure serebat.
521
Ac velut immissi diversis partibus ignes
522
arentem in silvam et virgulta sonantia lauro,
523
aut ubi decursu rapido de montibus altis
524
dant sonitum spumosi amnes et in aequora currunt
525
quisque suum populatus iter: non segnius ambo
526
Aeneas Turnusque ruunt per proelia; nunc nunc
527
fluctuat ira intus, rumpuntur nescia vinci
528
pectora, nunc totis in Volnera viribus itur.
529
Murranum hic, atavos et avorum antiqua sonantem
530
nomina per regesque actum genus omne Latinos,
531
praecipitem scopulo atque ingentis turbine saxi
532
excutit effunditque solo: hunc lora et iuga subter
533
provolvere rotae, crebro super ungula pulsu
534
incita nec domini memorum proculcat equorum.
535
Ille ruenti Hyllo animisque immane frementi
536
occurrit telumque aurata ad tempora torquet:
537
olli per galeam fixo stetit hasta cerebro.
538
Dextera nec tua te, Graium fortissime Cretheu
539
eripuit Turno. Nec di texere Cupencum
540
Aenea veniente sui: dedit obvia ferro
541
pectora, nec misero clipei mora profuit aerei.
542
Te quoque Laurentes viderunt, Aeole, campi
543
oppetere et late terram consternere tergo
544
Occidis, Argivae quem non potuere phalanges
545
sternere nec Priami regnorum eversor Achilles;
546
hic tibi mortis erant metae: domus alta sub Ida,
547
Lyrnesi domus alta, solo Laurente sepulchrum.
548
Totae adeo conversae acies, omnesque Latini,
549
omnes Dardanidae, Mnestheus acerque Serestus
550
et Messapus equum domitor et fortis Asilas
551
Tuscorumque phalanx Evandrique Arcades alae,
552
pro se quisque viri summa nituntur opum vi:
553
nec mora nec requies, vasto certamine tendunt.
554
Hic mentem Aeneae genetrix pulcherrima misit,
555
iret ut ad muros urbique adverteret agmen
556
ocius et subita turbaret clade Latinos.
557
Ille ut vestigans diversa per agmina Turnum
558
huc atque huc acies circumtulit, aspicit urbem
559
immunem tanti belli atque impune quietam.
560
Continuo pugnae adcendit maioris imago:
561
Mnesthea Sergestumque vocat fortemque Serestum
562
ductores tumulumque capit, quo cetera Teucrum
563
concurrit legio nec scuta aut spicula densi
564
deponunt. Celso medius stans aggere fatur:
565
“Nequa meis esto dictis mora; Iuppiter hac stat,
566
neu quis ob inceptum subitum mihi segnior ito.
567
Urbem hodie, causam belli, regna ipsa Latini,
568
ni frenum accipere et victi parere fatentur,
569
eruam et aequa solo fumantia culmina ponam.
570
Scilicet exspectem, libeat dum proelia Turno
571
nostra pati rursusque velit concurrere victus?
572
Hoc caput, O cives, haec belli summa nefandi:
573
ferte faces propere foedusque reposcite flammis.”
574
Dixerat, atque animis pariter certantibus omnes
575
dant cuneum densaque ad muros mole feruntur.
576
Scalae improviso subitusque apparuit ignis.
577
Discurrunt alii ad portas primosque trucidant,
578
ferrum alii torquent et obumbrant aethera telis.
579
Ipse inter primos dextram sub moenia tendit
580
Aeneas magnaque incusat voce Latinum
581
testaturque deos, iterum se ad proelia cogi,
582
bis iam Italos hostis, haec altera foedera rumpi.
583
Exoritur trepidos inter discordia civis:
584
urbem alii reserare iubent et pandere portas
585
Dardanidis ipsumque trahunt in moenia regem,
586
arma ferunt alii et pergunt defendere muros.
587
Inclusas ut cum latebroso in pumice pastor
588
vestigavit apes fumoque implevit amaro:
589
illae intus trepidae rerum per cerea castra
590
discurrunt magnisque acuunt stridoribus iras;
591
volvitur ater odor tectis, tum murmure caeco
592
intus saxa sonant, vacuas it fumus ad auras.
593
Accidit haec fessis etiam fortuna Latinis,
594
quae totam luctu concussit funditus urbem.
595
Regina ut tectis venientem prospicit hostem,
596
incessi muros, ignis ad tecta volare,
597
nusquam acies contra Rutulas, nulla agmina Turni:
598
infelix pugnae iuvenem in certamine credit
599
exstinctum et, subito mentem turbata dolore,
600
se causam clamat crimenque caputque malorum,
601
multaque per maestum demens effata furorem
602
purpureos moritura manu discindit amictus
603
et nodum informis leti trabe nectit ab alta.
604
Quam cladem miserae postquam accepere Latinae,
605
filia prima manu flavos Lavinia crinis
606
et roseas laniata genas, tum cetera circum
607
turba furit: resonant late plangoribus aedes.
608
Hinc totam infelix volgatur fama per urbem.
609
Demittunt mentes; it scissa veste Latinus,
610
coniugis attonitus fatis urbisque ruina,
611
canitiem immundo perfusam pulvere turpans.
612
Multaque se incusat, qui non acceperit ante
613
Dardanium Aenean generumque adsciverit ultro.
614
Interea extremo bellator in aequore Turnus
615
palantis sequitur paucos iam segnior atque
616
iam minus atque minus successu laetus equorum
617
attulit hunc illi caecis terroribus aura
618
commixtum clamorem adrectasque impulit aures
619
confusae sonus urbis et inlaetabile murmur.
620
“Ei mihi! Quid tanto turbantur moenia luctu?
621
Quisve ruit tantus diversa clamor ab urbe?”
622
Sic ait adductisque amens subsistit habenis.
623
Atque huic, in faciem soror ut conversa Metisci
624
aurigae currumque et equos et lora regebat,
625
talibus occurrit dictis: “Hac, Turne, sequamur
626
Troiugenas, qua prima viam victoria pandit;
627
sunt alii, qui tecta manu defendere possint.
628
Ingruit Aeneas Italis et proelia miscet:
629
et nos saeva manu mittamus funera Teucris.
630
Nec numero inferior pugnae nec honore recedes.”
631
Turnus ad haec:
632
“O soror, et dudum adgnovi, cum prima per artem
633
foedera turbasti teque haec in bella dedisti,
634
et nunc nequiquam fallis dea. Sed quis Olympo
635
demissam tantos voluit te ferre labores?
636
An fratris miseri letum ut crudele videres?
637
Nam quid ago? Aut quae iam spondet Fortuna salutem?
638
Vidi oculos ante ipse meos me voce vocantem
639
Murranum, quo non superat mihi carior alter,
640
oppetere ingentem atque ingenti volnere victum.
641
Occidit infelix nostrum ne dedecus Ufens
642
adspiceret; Teucri potiuntur corpore et armis.
643
Exscindine domos (id rebus defuit unum)
644
perpetiar, dextra nec Drancis dicta refellam?
645
Terga dabo et Turnum fugientem haec terra videbit?
646
Usque adeone mori miserum est? Vos O mihi Manes
647
este boni, quoniam superis aversa voluntas!
648
Sancta ad vos anima atque istius nescia culpae
649
descendam, magnorum haud umquam indignus avorum.
650
Vix ea fatus erat: medios volat ecce per hostis
651
vectus equo spumante Saces, adversa sagitta
652
saucius ora, ruitque implorans nomine Turnum:
653
“Turne, in te suprema salus: miserere tuorum.
654
Fulminat Aeneas armis summasque minatur
655
deiecturum arces Italum exscidioque daturum;
656
iamque faces ad tecta volant. In te ora Latini,
657
in te oculos referunt; mussat rex ipse Latinus,
658
quos generos vocet aut quae sese ad foedera flectat.
659
Praeterea regina, tui fidissima, dextra
660
occidit ipsa sua lucemque exterrita fugit.
661
Soli pro portis Messapus et acer Atinas
662
sustentant aciem. Circum hos utrimque phalanges
663
stant densae, strictisque seges mucronibus horret
664
ferrea: tu currum deserto in gramine versas.”
665
Obstipuit varia confusus imagine rerum
666
Turnus et obtutu tacito stetit. Aestuat ingens
667
uno in corde pudor mixtoque insania luctu
668
et furiis agitatus amor et conscia virtus.
669
Ut primum discussae umbrae et lux reddita menti,
670
ardentis oculorum orbes ad moenia torsit
671
turbidus eque rotis magnam respexit ad urbem.
672
Ecce autem flammis inter tabulata volutus
673
ad caelum undabat vortex turrimque tenebat,
674
turrim, compactis trabibus quam eduxerat ipse
675
subdideratque rotas pontisque instraverat altos.
676
“Iam iam fata, soror, superant; absiste morari;
677
quo deus et quo dura vocat Fortuna, sequamur.
678
Stat conferre manum Aeneae, stat quidquid acerbi est
679
morte pati; neque me indecorem, germana, videbis
680
amplius. Hunc, oro, sine me furere ante furorem.”
681
Dixit et e curru saltum dedit ocius arvis
682
perque hostis, per tela ruit maestamque sororem
683
deserit ac rapido cursu media agmina rumpit.
684
Ac veluti montis saxum de vertice praeceps
685
cum ruit avulsum vento, seu turbidus imber
686
proluit aut annis solvit sublapsa vetustas;
687
fertur in abruptum magno mons improbus actu
688
exsultatque solo, silvas armenta virosque
689
involvens secum: disiecta per agmina Turnus
690
sic urbis ruit ad muros, ubi plurima fuso
691
sanguine terra madet striduntque hastilibus aurae,
692
significatque manu et magno simul incipit ore:
693
“Parcite iam, Rutuli, et vos tela inhibete, Latini;
694
quaecumque est Fortuna, mea est: me verius unum
695
pro vobis foedus luere et decernere ferro.”
696
Discessere omnes medii spatiumque dedere.
697
At pater Aeneas audito nomine Turni
698
deserit et muros et summas deserit arces
699
praecipitatque moras omnis, opera omnia rumpit,
700
laetitia exsultans, horrendumque intonat armis;
701
quantus Athos aut quantus Eryx aut ipse coruscis
702
cum fremit ilicibus quantus gaudetque nivali
703
vertice se attollens pater Appenninus ad auras.
704
Iam vero et Rutuli certatim et Troes et omnes
705
convertere oculos Itali, quique alta tenebant
706
moenia quique imos pulsabant ariete muros,
707
armaque deposuere umeris. Stupet ipse Latinus
708
ingentis, genitos diversis partibus orbis,
709
inter se coiisse viros et cernere ferro.
710
Atque illi, ut vacuo patuerunt aequore campi,
711
procursu rapido, coniectis eminus hastis,
712
invadunt Martem clipeis atque aere sonoro.
713
Dat gemitum tellus; tum crebros ensibus ictus
714
congeminant: fors et virtus miscentur in unum.
715
Ac velut ingenti Sila summove Taburno
716
cum duo conversis inimica in proelia tauri
717
frontibus incurrunt; pavidi cessere magistri,
718
stat pecus omne metu mutum mussantque iuvencae,
719
quis nemori imperitet, quem tota armenta sequantur;
720
illi inter sese multa vi volnera miscent
721
cornuaque obnixi infigunt et sanguine largo
722
colla armosque lavant; gemitu nemus omne remugit:
723
non alitur Tros Aeneas et Daunius heros
724
concurrunt clipeis; ingens fragor aethera complet.
725
Iuppiter ipse duas aequato examine lances
726
sustinet et fata imponit diversa duorum,
727
quem damnet labor et quo vergat pondere letum;
728
Emicat hic, impune putans, et corpore toto
729
alte sublatum consurgit Turnus in ensem
730
et ferit: exclamant Troes trepidique Latini,
731
arrectaeque amborum acies. At perfidus ensis
732
Frangitur in medioque ardentem deserit ictu...
733
ni fuga subsidio subeat. Fugit ocior euro,
734
ut capulum ignotum dextramque aspexit inermem.
735
Fama est praecipitem, cum prima in proelia iunctos
736
conscendebat equos, patrio mucrone relicto,
737
dum trepidat, ferrum aurigae rapuisse Metisci.
738
Idque diu, dum terga dabant palantia Teucri,
739
suffecit: postquam arma dei ad Volcania ventumst,
740
mortalis mucro glacies ceu futilis ictu
741
dissiluit; fulva resplendent fragmina harena.
742
Ergo amens diversa fuga petit aequora Turnus
743
et nunc huc, inde huc incertos implicat orbes
744
undique enim densa Teucri inclusere corona,
745
atque hinc vasta palus, hinc ardua moenia cingunt.
746
Nec minus Aeneas, quamquam tardata sagitta
747
interdum genua impediunt cursumque recusant,
748
insequitur trepidique pedem pede fervidus urget:
749
inclusum veluti siquando flumine nanctus
750
cervum aut puniceae saeptum formidine pinnae
751
venator cursu canis et latratibus instat;
752
ille autem, insidiis et ripa territus alta,
753
mille fugit refugitque vias; at vividus Umber
754
haeret hians, iam iamque tenet similisque tenenti
755
increpuit malis morsuque elusus inani est.
756
Tum vero exoritur clamor, ripaeque lacusque
757
responsant circa et caelum tonat omne tumultu.
758
Ille simul fugiens Rutulos simul increpat omnis,
759
nomine quemque vocans, notumque efflagitat ensem.
760
Aeneas mortem contra praesensque minatur
761
exitium, si quisquam adeat, terretque trementis
762
excisurum urbem minitans et saucius instat.
763
Quinque orbis explent cursu totidemque retexunt
764
huc illuc; neque enim levia aut ludicra petuntur
765
praemia, sed Turni de vita et sanguine certant.
766
Forte sacer Fauno foliis oleaster amaris
767
hic steterat, nautis olim venerabile lignum,
768
servati ex undis ubi figere dona solebant
769
Laurenti divo et votas suspendere vestes,
770
sed stirpem Teucri nullo discrimine sacrum
771
sustulerant, puro ut possent concurrere campo.
772
Hic hasta Aeneae stabat, huc impetus illam
773
detulerat fixam et lenta in radice tenebat.
774
Incubuit voluitque manu convellere ferrum
775
Dardanides teloque sequi, quem prendere cursu
776
non poterat. Tum vero amens formidine Turnus
777
“Faune, precor, miserere,” inquit, “tuque optima ferrum
778
terra tene, colui vestros si semper honores,
779
quos contra Aeneadae bello fecere profanos.”
780
Dixit opemque dei non cassa in vota vocavit.
781
Namque diu luctans lentoque in stirpe moratus
782
viribus haud ullis valuit discludere morsus
783
roboris Aeneas. Dum nititur acer et instat,
784
rursus in aurigae faciem mutata Metisci
785
procurrit fratrique ensem dea Daunia reddit.
786
Quod Venus audaci nymphae indignata licere
787
adcessit telumque alta ab radice revellit.
788
Olli sublimes armis animisque refecti,
789
hic gladio fidens, hic acer et arduus hasta,
790
adsistunt contra certamina Martis anheli.
791
Iunonem interea rex omnipotentis Olympi
792
adloquitur fulva pugnas de nube tuentem:
793
“Qua iam finis erit, coniunx? Quid denique restat?
794
Indigetem Aenean scis ipsa et scire fateris
795
deberi caelo fatisque ad sidera tolli.
796
Quid struis, aut qua spe gelidis in nubibus haeres?
797
Mortalin decuit violari volnere divom,
798
aut ensem (quid enim sine te Iuturna valeret?)
799
ereptum reddi Turno et vim crescere victis?
800
Desine iam tandem precibusque inflectere nostris,
801
ni te tantus edit tacitam dolor et mihi curae
802
saepe tuo dulci tristes ex ore recursent,
803
ventum ad supremum est. Terris agitare vel undis
804
Troianos potuisti, infandum adcendere bellum,
805
deformare domum et luctu miscere hymenaeos:
806
ulterius temptare veto.” Sic Iuppiter orsus;
807
sic dea submisso contra Saturnia voltu:
808
“Ista quidem quia nota mihi tua, magne, voluntas,
809
Iuppiter, et Turnum et terras invita reliqui;
810
nec tu me aeria solam nunc sede videres
811
digna indigna pati, sed flammis cincta sub ipsa
812
starem acie traheremque inimica in proelia Teucros.
813
Iuturnam misero, fateor, succurrere fratri
814
suasi et pro vita maiora audere probavi,
815
non ut tela tamen, non ut contenderet arcum:
816
adiuro Stygii caput implacabile fontis,
817
una superstitio superis quae reddita divis.
818
Et nunc cedo equidem pugnasque exosa relinquo.
819
Illud te, nulla fati quod lege tenetur,
820
pro Latio obtestor, pro maiestate tuorum:
821
cum iam conubis pacem felicibus, esto,
822
component, cum iam leges et foedera iungent,
823
ne vetus indigenas nomen mutare Latinos
824
neu Troas fieri iubeas Teucrosque vocari
825
aut vocem mutare viros aut vertere vestem.
826
Sit Latium, sint Albani per saecula reges,
827
sit Romana potens Itala virtute propago:
828
occidit, occideritque sinas cum nomine Troia.”
829
Olli subridens hominum rerumque repertor
830
“Es germana Iovis Saturnique altera proles:
831
irarum tantos volvis sub pectore fluctus.
832
Verum age et inceptum frustra submitte furorem
833
do quod vis, et me victusque volensque remitto.
834
Sermonem Ausonii patrium moresque tenebunt,
835
utque est nomen erit; commixti corpore tantum
836
subsident Teucri. Morem ritusque sacrorum
837
adiciam faciamque omnis uno ore Latinos.
838
Hinc genus Ausonio mixtum quod sanguine surget,
839
supra homines, supra ire deos pietate videbis,
840
nec gens ulla tuos aeque celebrabit honores.”
841
Adnuit his Iuno et mentem laetata retorsit.
842
Interea excedit caelo nubemque relinquit.
843
His actis aliud genitor secum ipse volutat
844
Iuturnamque parat fratris dimittere ab armis.
845
Dicuntur geminae pestes cognomine Dirae,
846
quas et Tartaream Nox intempesta Megaeram
847
uno eodemque tulit partu paribusque revinxit
848
serpentum spiris ventosasque addidit alas.
849
Hae Iovis ad solium saevique in limine regis
850
adparent acuuntque metum mortalibus aegris,
851
siquando letum horrificum morbosque deum rex
852
molitur meritas aut bello territat urbes.
853
Harum unam celerem demisit ab aethere summo
854
Iuppiter inque omen Iuturnae occurrere iussit.
855
Illa volat celerique ad terram turbine fertur.
856
Non secus ac nervo per nubem impulsa sagitta,
857
armatam saevi Parthus quam felle veneni,
858
Parthus sive Cydon, telum immedicabile, torsit,
859
stridens et celeris incognita transilit umbras:
860
talis se sata Nocte tulit terrasque petivit.
861
Postquam acies videt Iliacas atque agmina Turni,
862
alitis in parvae subitam conlecta figuram,
863
quae quondam in bustis aut culminibus desertis
864
nocte sedens serum canit importuna per umbras,
865
hanc versa in faciem Turni se pestis ob ora
866
fertque refertque sonans clipeumque everberat alis.
867
Olli membra novus solvit formidine torpor,
868
adrectaeque horrore comae, et vox faucibus haesit.
869
At procul ut Dirae stridorem adgnovit et alas,
870
infelix crinis scindit Iuturna solutos,
871
unguibus ora soror foedans et pectora pugnis:
872
“Quid nunc te tua, Turne, potest germana iuvare?
873
Aut quid iam durae superat mihi? Qua tibi lucem
874
arte morer? Talin possum me opponere monstro?
875
Iam iam linquo acies. Ne me terrete timentem,
876
obscenae volucres: alarum verbera nosco
877
letalemque sonum, nec fallunt iussa superba
878
magnanimi Iovis. Haec pro virginitate reponit?
879
Quo vitam dedit aeternam? Cur mortis ademptast
880
condicio? Possem tantos finire dolores
881
nunc certe et misero fratri comes ire per umbras!
882
Immortalis ego? Aut quicquam mihi dulce meorum
883
te sine, frater, erit? O quae satis ima dehiscet
884
terra mihi Manisque deam demittet ad imos?”
885
Tantum effata caput glauco contexit amictu
886
multa gemens et se fluvio dea condidit alto.
887
Aeneas instat contra telumque coruscat
888
ingens arboreum et saevo sic pectore fatur:
889
“Quae nunc deinde mora est? Aut quid iam, Turne, retractas?
890
Non cursu, saevis certandum est comminus armis.
891
Verte omnis tete in facies et contrahe quidquid
892
sive animis sive arte vales; opta ardua pennis
893
astra sequi clausumve cava te condere terra.”
894
Ille caput quassans ” Non me tua fervida terrent
895
dicta, ferox: di me terrent et Iuppiter hostis.”
896
Nec plura effatus saxum circumspicit ingens,
897
saxum antiquum ingens, campo quod forte iacebat,
898
limes agro positus, litem ut discerneret arvis.
899
Vix illud lecti bis sex cervice subirent,
900
qualia nunc hominum producit corpora tellus:
901
ille manu raptum trepida torquebat in hostem
902
altior insurgens et cursu concitus heros.
903
Sed neque currentem se nec cognoscit euntem
904
tollentemve manus saxumve immane moventem;
905
genua labant, gelidus concrevit frigore sanguis.
906
Tum lapis ipse viri, vacuum per inane volutus,
907
nec spatium evasit totum neque pertulit ictum.
908
Ac velut in somnis, oculos ubi languida pressit
909
nocte quies, nequiquam avidos extendere cursus
910
velle videmur et in mediis conatibus aegri
911
succidimus, non lingua valet, non corpore notae
912
sufficiunt vires, nec vox aut verba sequuntur:
913
sic Turno, quacumque viam virtute petivit,
914
successum dea dira negat. Tum pectore sensus
915
vertuntur varii. Rutulos aspectat et urbem
916
cunctaturque metu letumque instare tremescit;
917
nec quo se eripiat, nec qua vi tendat in hostem,
918
nec currus usquam videt aurigamve sororem.
919
Cunctanti telum Aeneas fatale coruscat,
920
sortitus fortunam oculis, et corpore toto
921
eminus intorquet. Murali concita numquam
922
tormento sic saxa fremunt, nec fulmine tanti
923
dissultant crepitus. Volat atri turbinis instar
924
exitium dirum hasta ferens orasque recludit
925
loricae et clipei extremos septemplicis orbes.
926
Per medium stridens transit femur. Incidit ictus
927
ingens ad terram duplicato poplite Turnus.
928
Consurgunt gemitu Rutuli, totusque remugit
929
mons circum, et vocem late nemora alta remittunt
930
Ille humilis supplexque oculos, dextramque precantem
931
protendens, “Equidem merui nec deprecor,” inquit:
932
“utere sorte tua. Miseri te siqua parentis
933
tangere cura potest, oro (fuit et tibi talis
934
Anchises genitor), Dauni miserere senectae
935
et me seu corpus spoliatum lumine mavis
936
redde meis. Vicisti, et victum tendere palmas
937
Ausonii videre; tua est Lavinia coniunx:
938
ulterius ne tende odiis.” Stetit acer in armis
939
Aeneas, volvens oculos, dextramque repressit;
940
et iam iamque magis cunctantem flectere sermo
941
coeperat, infelix umero cum apparuit alto
942
balteus et notis fulserunt cingula bullis
943
Pallantis pueri, victum quem volnere Turnus
944
straverat atque umeris inimicum insigne gerebat.
945
Ille, oculis postquam saevi monimenta doloris
946
exuviasque hausit, furiis accensus et ira
947
terribilis, “Tune hinc spoliis indute meorum
948
eripiare mihi? Pallas te hoc volnere, Pallas
949
immolat et poenam scelerato ex sanguine sumit,”
950
hoc dicens ferrum adverso sub pectore condit
951
fervidus. Ast illi solvuntur frigore membra
952
vitaque cum gemitu fugit indignata sub umbras.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.