Aeneid, Virgil. (Vergil) The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. J. B. Greenough. Boston. Ginn & Co. 1881.
Et nox atra polum bigis subvecta tenebat:
visa dehinc caelo facies delapsa parentis
Anchisae subito tales effundere voces:
“Nate, mihi vita quondam, dum vita manebat,
725
care magis, nate, Iliacis exercite fatis,
imperio Iovis huc venio, qui classibus ignem
depulit, et caelo tandem miseratus ab alto est.
Consiliis pare, quae nunc pulcherrima Nautes
dat senior; lectos iuvenes, fortissima corda,
730
defer in Italiam; gens dura atque aspera cultu
debellanda tibi Latio est. Ditis tamen ante
infernas accede domos, et Averna per alta
congressus pete, nate, meos. Non me impia namque
Tartara habent, tristes umbrae, sed amoena piorum
735
concilia Elysiumque colo. Huc casta Sibylla
nigrarum multo pecudum te sanguine ducet:
tum genus omne tuum, et quae dentur moenia, disces.
Iamque vale: torquet medios Nox humida cursus,
et me saevus equis Oriens adflavit anhelis.”
740
Dixerat, et tenuis fugit, ceu fumus, in auras.
Aeneas, “Quo deinde ruis, quo proripis?” inquit,
“Quem fugis, aut quis te nostris complexibus arcet?”
Haec memorans cinerem et sopitos suscitat ignes,
Pergameumque Larem et canae penetralia Vestae
745
farre pio et plena supplex veneratur acerra.
Extemplo socios primumque arcessit Acesten,
et Iovis imperium et cari praecepta parentis
edocet, et quae nunc animo sententia constet.
Haud mora consiliis, nec iussa recusat Acestes.
750
Transcribunt urbi matres, populumque volentem