Aeneid, Virgil. (Vergil) The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. J. B. Greenough. Boston. Ginn & Co. 1881.
corpora viva nefas Stygia vectare carina.
Nec vero Alciden me sum laetatus euntem
accepisse lacu, nec Thesea Pirithoumque,
dis quamquam geniti atque invicti viribus essent.
395
Tartareum ille manu custodem in vincla petivit,
ipsius a solio regis, traxitque trementem;
hi dominam Ditis thalamo deducere adorti.”
Quae contra breviter fata est Amphrysia vates:
“Nullae hic insidiae tales; absiste moveri;
400
nec vim tela ferunt; licet ingens ianitor antro
aeternum latrans exsanguis terreat umbras,
casta licet patrui servet Proserpina limen.
Troius Aeneas, pietate insignis et armis,
ad genitorem imas Erebi descendit ad umbras.
405
Si te nulla movet tantae pietatis imago,
at ramum hunc” (aperit ramum, qui veste latebat)
“adgnoscas.” Tumida ex ira tum corda residunt.
Nec plura his. Ille admirans venerabile donum
fatalis virgae, longo post tempore visum,
410
caeruleam advertit puppim, ripaeque propinquat.
Inde alias animas, quae per iuga longa sedebant,
deturbat, laxatque foros; simul accipit alveo
ingentem Aenean. Gemuit sub pondere cymba
sutilis, et multam accepit rimosa paludem.
415
Tandem trans fluvium incolumis vatemque virumque
informi limo glaucaque exponit in ulva.
Cerberus haec ingens latratu regna trifauci
personat, adverso recubans immanis in antro.
Cui vates, horrere videns iam colla colubris,
420
melle soporatam et medicatis frugibus offam