Aeneid, Virgil. (Vergil) The Bucolics, Aeneid, and
Georgics Of Virgil. J. B. Greenough. Boston. Ginn & Co.
1881.
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
1
Ut belli signum Laurenti Turnus ab arce
2
extulit et rauco strepuerunt cornua cantu,
3
utque acris concussit equos utque impulit arma,
4
extemplo turbati animi, simul omne tumultu
5
coniurat trepido Latium saevitque iuventus
6
effera. Ductores primi Messapus et Ufens
7
contemptorque deum Mezentius undique cogunt
8
auxilia et latos vastant cultoribus agros.
9
mittitur et magni Venulus Diomedis ad urbem,
10
qui petat auxilium et Latio consistere Teucros,
11
advectum Aenean classi victosque penatis
12
inferre et fatis regem se dicere posci
13
edoceat multasque viro se adiungere gentis
14
Dardanio et late Latio increbrescere nomen.
15
Quid struat his coeptis, quem, si Fortuna sequatur,
16
eventum pugnae cupiat, manifestius ipsi
17
quam Turno regi aut regi apparere Latino.
18
Talia per Latium. Quae Laomedontius heros
19
cuncta videns magno curarum fluctuat aestu,
20
atque animum nunc huc celerem, nunc dividit illuc.
21
In partisque rapit varias perque omnia versat:
22
sicut aquae tremulum labris ubi lumen aenis
23
sole repercussum aut radiantis imagine lunae
24
omnia pervolitat late loca iamque sub auras
25
erigitur summique ferit lacuaria tecti.
26
Nox erat, et terras animalia fessa per omnis
27
alituum pecudumque genus sopor altus habebat:
28
cum pater in ripa gelidique sub aetheris axe
29
Aeneas, tristi turbatus pectora bello,
30
procubuit seramque dedit per membra quietem.
31
Huic deus ipse loci fluvio Tiberinus amoeno
32
populeas inter senior se attollere frondes
33
visus; eum tenuis glauco velabat amictu
34
carbasus, et crinis umbrosa tegebat harundo,
35
tum sic adfari et curas his demere dictis:
36
“O sate gente deum, Troianam ex hostibus urbem
37
qui revehis nobis aeternaque Pergama servas,
38
exspectate solo Laurenti arvisque Latinis,
39
hic tibi certa domus, certi, ne absiste, penates;
40
neu belli terrere minis: tumor omnis et irae
41
concessere deum.
42
Iamque tibi, ne vana putes haec fingere somnum,
43
litoreis ingens inventa sub ilicibus sus,
44
triginta capitum fetus enixa, iacebit,
45
alba, solo recubans, albi circum ubera nati.
46
Hic locus urbis erit, requies ea certa laborum
47
ex quo ter denis urbem redeuntibus annis
48
Ascanius clari condet cognominis Albam.
49
Haud incerta cano. Nunc qua ratione quod instat
50
expedias victor, paucis (adverte) docebo.
51
Arcades his oris, genus a Pallante profectum,
52
qui regem Euandrum comites, qui signa secuti,
53
delegere locum et posuere in montibus urbem
54
Pallantis proavi de nomine Pallanteum.
55
Hi bellum adsidue ducunt cum gente Latina;
56
hos castris adhibe socios et foedera iunge.
57
Ipse ego te ripis et recto flumine ducam,
58
adversum remis superes subvectus ut amnem.
59
Surge age, nate dea, primisque cadentibus astris
60
Iunoni fer rite preces iramque minasque
61
supplicibus supera votis. Mihi victor honorem
62
persolves. Ego sum pleno quem flumine cernis
63
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
64
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis.
65
Hic mihi magna domus, celsis caput urbibus, exit.”
66
Dixit, deinde lacu fluvius se condidit alto,
67
ima petens; nox Aenean somnusque reliquit.
68
Surgit et aetherii spectans orientia solis
69
lumina rite cavis undam de flumine palmis
70
sustinet ac talis effundit ad aethera voces:
71
“Nymphae, Laurentes nymphae, genus amnibus unde est,
72
tuque, o Thybri tuo genitor cum flumine sancto,
73
accipite Aenean et tandem arcete periclis.
74
Quo te cumque lacus miserantem incommoda nostra
75
fonte tenet, quocumque solo pulcherrimus exis,
76
semper honore meo, semper celebrabere donis
77
corniger hesperidum fluvius regnator aquarum.
78
Adsis o tantum et propius tua numina firmes.”
79
sic memorat geminasque legit de classe biremis
80
remigioque aptat, socios simul instruit armis.
81
Ecce autem subitum atque oculis mirabile monstrum;
82
candida per silvam cum fetu concolor albo
83
procubuit viridique in litore conspicitur sus.
84
Quam pius Aeneas tibi enim, tibi, maxuma Iuno,
85
mactat sacra ferens et cum grege sistit ad aram.
86
Thybris ea fluvium, quam longa est, nocte tumentem
87
leniit, et tacita refluens ita substitit unda,
88
mitis ut in morem stagni placidaeque paludis
89
sterneret aequor aquis, remo ut luctamen abesset.
90
Ergo iter inceptum celerant rumore secundo;
91
labitur uncta vadis abies; mirantur et undae,
92
miratur nemus insuetum fulgentia longe
93
scuta virum fluvio pictasque innare carinas.
94
Olli remigio noctemque diemque fatigant
95
et longos superant flexus variisque teguntur
96
arboribus viridisque secant placido aequore silvas.
97
Sol medium caeli conscenderat igneus orbem,
98
cum muros arcemque procul ac rara domorum
99
tecta vident, quae nunc Romana potentia caelo
100
aequavit, tum res inopes Euandrus habebat:
101
ocius advertunt proras urbique propinquant.
102
Forte die sollemnem illo rex Arcas honorem
103
Amphitryoniadae magno divisque ferebat
104
ante urbem in luco. Pallas huic filius una,
105
una omnes iuvenum primi pauperque senatus
106
tura dabant, tepidusque cruor fumabat ad aras.
107
Ut celsas videre rates atque inter opacum
108
adlabi nemus et tacitis incumbere remis,
109
terrentur visu subito cunctique relictis
110
consurgunt mensis. Audax quos rumpere Pallas
111
sacra vetat raptoque volat telo obvius ipse
112
et procul e tumulo: “Iuvenes, quae causa subegit
113
ignotas temptare vias, quo tenditis?” inquit.
114
“Qui genus? Unde domo? Pacemne huc fertis an arma?”
115
Tum pater Aeneas puppi sic fatur ab alta
116
paciferaeque manu ramum praetendit olivae:
117
“Troiugenas ac tela vides inimica Latinis,
118
quos illi bello profugos egere superbo.
119
Euandrum petimus. Ferte haec et dicite lectos
120
Dardaniae venisse duces socia arma rogantis.”
121
Obstipuit tanto percussus nomine Pallas:
122
“Egredere o quicumque es” ait “coramque parentem
123
adloquere ac nostris succede penatibus hospes.”
124
excepitque manu dextramque amplexus inhaesit.
125
Progressi subeunt luco fluviumque relinquunt.
126
Tum regem Aeneas dictis adfatur amicis:
127
“Optume Graiugenum, cui me Fortuna precari
128
et vitta comptos voluit praetendere ramos,
129
non equidem extimui, Danaum quod ductor et Arcas
130
quodque a stirpe fores geminis coniunctus Atridis;
131
sed mea me virtus et sancta oracula divom
132
cognatique patres, tua terris didita fama,
133
coniunxere tibi et fatis egere volentem.
134
Dardanus, Iliacae primus pater urbis et auctor,
135
Electra, ut Grai perhibent. Atlantide cretus,
136
advehitur Teucros; Electram maxumus Atlas
137
edidit, aetherios umero qui sustinet orbes
138
vobis Mercurius pater est, quem candida Maia
139
Cyllenae gelido conceptum vertice fudit;
140
at Maiam, auditis si quicquam credimus, Atlas,
141
idem Atlas generat, caeli qui sidera tollit.
142
Sic genus amborum scindit se sanguine ab uno.
143
His fretus non legatos neque prima per artem
144
temptamenta tui pepigi: me, me ipse meumque
145
obieci caput et supplex ad limina veni.
146
Gens eadem, quae te, crudeli Daunia bello
147
insequitur; nos si pellant, nihil afore credunt,
148
quin omnem Hesperiam penitus sua sub iuga mittant
149
et mare quod supra teneant quodque adluit infra.
150
Accipe daque fidem: sunt nobis fortia bello
151
pectora, sunt animi et rebus spectata iuventus.”
152
Dixerat Aeneas. Ille os oculosque loquentis
153
iamdudum et totum lustrabat lumine corpus.
154
Tum sic pauca refert: “Ut te, fortissime Teucrum,
155
accipio agnoscoque libens! Ut verba parentis
156
et vocem Anchisae magni voltumque recordor!
157
Nam memini Hesionae visentem regna sororis
158
Laomedontiaden Priamum, Salamina petentem,
159
protinus Arcadiae gelidos invisere finis.
160
Tum mihi prima genas vestibat flore iuventas,
161
mirabarque duces Teucros, mirabar et ipsum
162
Laomedontiaden, sed cunctis altior ibat
163
Anchises: mihi mens iuvenali ardebat amore
164
compellare virum et dextrae coniungere dextram.
165
Accessi et cupidus Phenei sub moenia duxi.
166
Ille mihi insignem pharetram Lyciasque sagittas
167
discedens chlamydemque auro dedit intertextam
168
frenaque bina meus quae nunc habet aurea Pallas.
169
Ergo et quam petitis iuncta est mihi foedere dextra,
170
et lux cum primum terris se crastina reddet,
171
auxilio laetos dimittam opibusque iuvabo.
172
Interea sacra haec, quando huc venistis amici,
173
annua, quae differre nefas, celebrate faventes
174
nobiscum et iam nunc sociorum adsuescite mensis.”
175
Haec ubi dicta, dapes iubet et sublata reponi
176
pocula gramineoque viros locat ipse sedili
177
praecipuumque toro et villosi pelle leonis
178
accipit Aenean solioque invitat acerno.
179
Tum lecti iuvenes certatim araeque sacerdos
180
viscera tosta ferunt taurorum onerantque canistris
181
dona laboratae Cereris Bacchumque ministrant.
182
Vescitur Aeneas simul et Troiana iuventus
183
perpetui tergo bovis et lustralibus extis.
184
Postquam exempta fames et amor compressus edendi,
185
rex Euandrus ait: “Non haec sollemnia nobis,
186
has ex more dapes, hanc tanti numinis aram
187
vana superstitio veterumque ignara deorum
188
inposuit: saevis, hospes Troiane, periclis
189
servati facimus meritosque novamus honores.
190
Iam primum saxis suspensam hanc aspice rupem,
191
disiectae procul ut moles desertaque montis
192
stat domus et scopuli ingentem traxere ruinam.
193
Hic spelunca fuit, vasto summota recessu,
194
semihominis Caci facies quam dira tenebat
195
solis inaccessam radiis; semperque recenti
196
caede tepebat humus, foribusque adfixa superbis
197
ora virum tristi pendebant pallida tabo.
198
Huic monstro Volcanus erat pater: illius atros
199
ore vomens ignis magna se mole ferebat.
200
Attulit et nobis aliquando optantibus aetas
201
auxilium adventumque dei. Nam maximus ultor,
202
tergemini nece Geryonae spoliisque superbus
203
Alcides aderat taurosque hac victor agebat
204
ingentis, vallemque boves amnemque tenebant.
205
At furiis Caci mens effera, nequid inausum
206
aut intractatum scelerisve dolive fuisset,
207
quattuor a stabulis praestanti corpore tauros
208
avertit, totidem forma superante iuvencas;
209
atque hos, nequa forent pedibus vestigia rectis,
210
cauda in speluncam tractos versisque viarum
211
indiciis raptos saxo occultabat opaco:
212
quaerenti nulla ad speluncam signa ferebant.
213
Interea, cum iam stabulis saturata moveret
214
Amphytrioniades armenta abitumque pararet,
215
discessu mugire boves atque omne querelis
216
impleri nemus et colles clamore relinqui.
217
reddidit una boum vocem vastoque sub antro
218
mugiit et Caci spem custodita fefellit.
219
Hic vero Alcidae furiis exarserat atro
220
felle dolor: rapit arma manu nodisque gravatum
221
robur et aerii cursu petit ardua montis.
222
Tum primum nostri Cacum videre timentem
223
turbatumque oculis: fugit ilicet ocior Euro
224
speluncamque petit, pedibus timor addidit alas.
225
Ut sese inclusit ruptisque immane catenis
226
deiecit saxum, ferro quod et arte paterna
227
pendebat, fultosque emuniit obice postis,
228
ecce furens animis aderat Tirynthius omnemque
229
accessum lustrans huc ora ferebat et illuc,
230
dentibus infrendens. Ter totum fervidus ira
231
lustrat Aventini montem, ter saxea temptat
232
limina nequiquam, ter fessus valle resedit.
233
Stabat acuta silex, praecisis undique saxis
234
speluncae dorso insurgens, altissima visu,
235
dirarum nidis domus opportuna volucrum.
236
Hanc, ut prona iugo laevum incumbebat in amnem,
237
dexter in adversum nitens concussit et imis
238
avolsam solvit radicibus; inde repente
239
inpulit, inpulsu quo maximus intonat aether
240
dissultant ripae refluitque exterritus amnis.
241
At specus et Caci detecta apparuit ingens
242
regia, et umbrosae penitus patuere cavernae:
243
non secus ac siqua penitus vi terra dehiscens
244
infernas reseret sedes et regna recludat
245
pallida, dis invisa, superque immane barathrum
246
cernatur, trepident inmisso lumine manes.
247
Ergo insperata deprensum luce repente
248
inclusumque cavo saxo atque insueta rudentem
249
desuper Alcides telis premit omniaque arma
250
advocat et ramis vastisque molaribus instat.
251
Ille autem, neque enim fuga iam super ulla pericli,
252
faucibus ingentem fumum (mirabile dictu)
253
evomit involvitque domum caligine caeca,
254
prospectum eripiens oculis, glomeratque sub antro
255
fumiferam noctem commixtis igne tenebris.
256
Non tulit Alcides animis seque ipse per ignem
257
praecipiti iecit saltu, qua plurimus undam
258
fumus agit nebulaque ingens specus aestuat atra.
259
Hic Cacum in tenebris incendia vana vomentem
260
corripit in nodum complexus et angit inhaerens
261
elisos oculos et siccum sanguine guttur.
262
Panditur extemplo foribus domus atra revolsis,
263
abstractaeque boves abiurataeque rapinae
264
caelo ostenduntur, pedibusque informe cadaver
265
protrahitur. Nequeunt expleri corda tuendo
266
terribilis oculos, voltum villosaque saetis
267
pectora semiferi atque extinctos faucibus ignis.
268
Ex illo celebratus honos, laetique minores
269
servavere diem, primusque Potitius auctor
270
et domus Herculei custos Pinaria sacri.
271
Hanc aram luco statuit, quae maxuma semper
272
dicetur nobis et erit quae maxuma semper.
273
Quare agite, o iuvenes, tantarum in munere laudum
274
cingite fronde comas et pocula porgite dextris
275
communemque vocate deum et date vina volentes.”
276
Dixerat, Herculea bicolor cum populus umbra
277
velavitque comas foliisque innexa pependit
278
et sacer implevit dextram scyphus. Ocius omnes
279
in mensam laeti libant divosque precantur.
280
Devexo interea propior fit Vesper Olympo,
281
iamque sacerdotes primusque Potitius ibant,
282
pellibus in morem cincti, flammasque ferebant.
283
Instaurant epulas et mensae grata secundae
284
dona ferunt cumulantque oneratis lancibus aras.
285
tum Salii ad cantus incensa altaria circum
286
populeis adsunt evincti tempora ramis,
287
hic iuvenum chorus, ille senum; qui carmine laudes
288
Herculeas et facta ferunt: ut prima novercae
289
monstra manu geminosque premens eliserit angues,
290
ut bello egregias idem disiecerit urbes,
291
Troiamque Oechaliamque, ut duros mille labores
292
rege sub Eurystheo fatis Iunonis iniquae
293
pertulerit. “Tu nubigenas, invicte, bimembris
294
Hylaeeumque Pholumque, manu, tu Cresia mactas
295
prodigia et vastum Nemeae sub rupe leonem.
296
Te Stygii tremuere lacus, te ianitor Orci
297
ossa super recubans antro semesa cruento;
298
nec te ullae facies, non terruit ipse Typhoeus,
299
arduus arma tenens; non te rationis egentem
300
Lernaeus turba capitum circumstetit anguis.
301
Salve, vera Iovis proles, decus addite divis,
302
et nos et tua dexter adi pede sacra secundo.”
303
Talia carminibus celebrant; super omnia Caci
304
speluncam adiciunt spirantemque ignibus ipsum.
305
Consonat omne nemus strepitu collesque resultant.
306
Exim se cuncti divinis rebus ad urbem
307
perfectis referunt. Ibat rex obsitus aevo
308
et comitem Aenean iuxta natumque tenebat
309
ingrediens varioque viam sermone levabat.
310
miratur facilisque oculos fert omnia circum
311
Aeneas capiturque locis et singula laetus
312
exquiritque auditque virum monimenta priorum.
313
Tum rex Euandrus, Romanae conditor arcis:
314
“Haec nemora indigenae fauni nymphaeque tenebant
315
gensque virum truncis et duro robore nata,
316
quis neque mos neque cultus erat, nec iungere tauros
317
aut componere opes norant aut parcere parto,
318
sed rami atque asper victu venatus alebat.
319
Primus ab aetherio venit Saturnus Olympo,
320
arma Iovis fugiens et regnis exsul ademptis.
321
Is genus indocile ac dispersum montibus altis
322
composuit legesque dedit Latiumque vocari
323
maluit, his quoniam latuisset tutis in oris.
324
Aurea quae perhibent illo sub rege fuere
325
saecula. Sic placida populos in pace regebat,
326
deterior donec paulatim ac decolor aetas
327
et belli rabies et amor successit habendi.
328
Tum manus Ausonia et gentes venere Sicanae,
329
saepius et nomen posuit Saturnia tellus;
330
tum reges asperque immani corpore Thybris,
331
a quo post Itali fluvium cognomine Thybrim
332
diximus, amisit verum vetus Albula nomen;
333
me pulsum patria pelagique extrema sequentem
334
Fortuna omnipotens et ineluctabile fatum
335
his posuere locis matrisque egere tremenda
336
Carmentis nymphae monita et deus auctor Apollo.
337
Vix ea dicta: dehinc progressus monstrat et aram
338
et Carmentalem Romani nomine portam
339
quam memorant, nymphae priscum Carmentis honorem,
340
vatis fatidicae, cecinit quae prima futuros
341
Aeneadas magnos et nobile Pallanteum.
342
Hinc lucum ingentem quem Romulus acer Asylum
343
rettulit et gelida monstrat sub rupe Lupercal,
344
Parrhasio dictum Panos de more Lycaei.
345
Nec non et sacri monstrat nemus Argileti
346
testaturque locum et letum docet hospitis Argi.
347
Hinc ad Tarpeiam sedem et Capitolia ducit,
348
aurea nunc, olim silvestribus horrida dumis.
349
Iam tum religio pavidos terrebat agrestis
350
dira loci, iam tum silvam saxumque tremebant.
351
Hoc nemus, hunc,” inquit, “frondoso vertice collem
352
(quis deus incertum est) habitat deus: Arcades ipsum
353
credunt se vidisse Iovem, cum saepe nigrantem
354
aegida concuteret dextra nimbosque cieret.
355
Haec duo praeterea disiectis oppida muris,
356
reliquias veterumque vides monimenta virorum.
357
Hanc Ianus pater, hanc Saturnus condidit arcem:
358
Ianiculum huic, illi fuerat Saturnia nomen.”
359
Talibus inter se dictis ad tecta subibant
360
pauperis Euandri passimque armenta videbant
361
Romanoque foro et lautis mugire Carinis.
362
Ut ventum ad sedes: “Haec,” inquit, “limina victor
363
Alcides subiit, haec illum regia cepit.
364
Aude, hospes, contemnere opes et te quoque dignum
365
finge deo rebusque veni non asper egenis.”
366
dixit et angusti subter fastigia tecti
367
ingentem Aenean duxit stratisque locavit
368
effultum foliis et pelle Libystidis ursae.
369
Nox ruit et fuscis tellurem amplectitur alis.
370
At Venus haud animo nequiquam exterrita mater
371
Laurentumque minis et duro mota tumultu
372
Volcanum adloquitur thalamoque haec coniugis aureo
373
incipit et dictis divinum adspirat amorem:
374
“Dum bello Argolici vastabant Pergama reges
375
debita casurasque inimicis ignibus arces,
376
non ullum auxilium miseris, non arma rogavi
377
artis opisque tuae nec te, carissime coniunx,
378
incassumve tuos volui exercere labores,
379
quamvis et Priami deberem plurima natis
380
et durum Aeneae flevissem saepe laborem.
381
Nunc Iovis imperiis Rutulorum constitit oris:
382
ergo eadem supplex venio et sanctum mihi numen
383
arma rogo genetrix nato. Te filia Nerei,
384
te potuit lacrimis Tithonia flectere coniunx.
385
Aspice qui coeant populi, quae moenia clausis
386
ferrum acuant portis in me exscidiumque meorum.”
387
Dixerat et niveis hinc atque hinc diva lacertis
388
cunctantem amplexu molli fovet. Ille repente
389
accepit solitam flammam, notusque medullas
390
intravit calor et labefacta per ossa cucurrit:
391
non secus atque olim tonitru cum rupta corusco
392
ignea rima micans percurrit lumine nimbos.
393
Sensit laeta dolis et formae conscia coniunx.
394
Tum pater aeterno fatur devinctus amore:
395
“Quid causas petis ex alto? Fiducia cessit
396
quo tibi, diva, mei? Similis si cura fuisset,
397
tum quoque fas nobis Teucros armare fuisset:
398
nec pater omnipotens Troiam nec fata vetabant
399
stare decemque alios Priamum superesse per annos.
400
Et nunc, si bellare paras atque haec tibi mens est,
401
quidquid in arte mea possum promittere curae,
402
quod fieri ferro liquidove potest electro,
403
quantum ignes animaeque valent, absiste precando
404
viribus indubitare tuis.” Ea verba locutus
405
optatos dedit amplexus placidumque petivit
406
coniugis infusus gremio per membra soporem.
407
Inde ubi prima quies medio iam noctis abactae
408
curriculo expulerat somnum, cum femina primum,
409
cui tolerare colo vitam tenuique Minerva
410
impositum, cinerem et sopitos suscitat ignes,
411
noctem addens operi, famulasque ad lumina longo
412
exercet penso, castum ut servare cubile
413
coniugis et possit parvos educere natos:
414
haud secus Ignipotens nec tempore segnior illo
415
mollibus e stratis opera ad fabrilia surgit.
416
Insula Sicanium iuxta latus Aeoliamque
417
erigitur Liparen, fumantibus ardua saxis,
418
quam subter specus et Cyclopum exesa caminis
419
antra Aetnaea tonant validique incudibus ictus
420
auditi referunt gemitus striduntque cavernis
421
stricturae Chalybum et fornacibus ignis anhelat,
422
Volcani domus et Volcania nomine tellus.
423
Hoc tunc ignipotens caelo descendit ab alto.
424
Ferrum exercebant vasto Cyclopes in antro,
425
Brontesque Steropesque et nudus membra Pyragmon.
426
His informatum manibus iam parte polita
427
fulmen erat, toto genitor quae plurima caelo
428
deicit in terras, pars inperfecta manebat.
429
Tris imbris torti radios, tris nubis aquosae
430
addiderant, rutili tris ignis et alitis austri:
431
fulgores nunc horrificos sonitumque metumque
432
miscebant operi flammisque sequacibus iras.
433
Parte alia Marti currumque rotasque volucris
434
instabant, quibus ille viros, quibus excitat urbes;
435
aegidaque horriferam, turbatae Palladis arma,
436
certatim squamis serpentum auroque polibant
437
conexosque anguis ipsamque in pectore divae
438
Gorgona, desecto vertentem lumina collo.
439
“Tollite cuncta,” inquit, “coeptosque auferte labores,
440
Aetnaei Cyclopes, et huc advertite mentem:
441
arma acri facienda viro. Nunc viribus usus,
442
nunc manibus rapidis, omni nunc arte magistra.
443
Praecipitate moras.” Nec plura effatus; at illi
444
ocius incubuere omnes pariterque laborem
445
sortiti. Fluit aes rivis aurique metallum,
446
volnificusque chalybs vasta fornace liquescit.
447
Ingentum clipeum informant, unum omnia contra
448
tela Latinorum, septenosque orbibus orbes
449
impediunt. Alii ventosis follibus auras
450
accipiunt redduntque, alii stridentia tingunt
451
aera lacu. Gemit impositis incudibus antrum.
452
Illi inter sese multa vi bracchia tollunt
453
in numerum versantque tenaci forcipe massam.
454
Haec pater Aeoliis properat dum Lemnius oris,
455
Euandrum ex humili tecto lux suscitat alma
456
et matutini volucrum sub culmine cantus.
457
Consurgit senior tunicaque inducitur artus
458
et Tyrrhena pedum circumdat vincula plantis;
459
tum lateri atque umeris Tegeaeum subligat ensem,
460
demissa ab laeva pantherae terga retorquens.
461
Nec non et gemini custodes limine ab alto
462
praecedunt gressumque canes comitantur erilem.
463
Hospitis Aeneae sedem et secreta petebat
464
sermonum memor et promissi muneris heros.
465
Nec minus Aeneas se matutinus agebat.
466
Filius huic Pallas, illi comes ibat Achates.
467
Congressi iungunt dextras mediisque residunt
468
aedibus et licito tandem sermone fruuntur.
469
Rex prior haec:
470
“Maxume Teucrorum ductor, quo sospite numquam
471
res equidem Troiae victas aut regna fatebor,
472
nobis ad belli auxilium pro nomine tanto
473
exiguae vires: hinc Tusco claudimur amni,
474
hinc Rutulus premit et murum circumsonat armis.
475
Sed tibi ego ingentis populos opulentaque regnis
476
iungere castra paro, quam fors inopina salutem
477
ostentat: fatis huc te poscentibus adfers.
478
Haud procul hinc saxo incolitur fundata vetusto
479
urbis Agyllinae sedes, ubi Lydia quondam
480
gens, bello praeclara, iugis insedit Etruscis.
481
Hanc multos florentem annos rex deinde superbo
482
imperio et saevis tenuit Mezentius armis.
483
Quid memorem infandas caedes, quid facta tyranni
484
effera? Di capiti ipsius generique reservent!
485
Mortua quin etiam iungebat corpora vivis
486
componens manibusque manus atque oribus ora,
487
tormenti genus, et sanie taboque fluentis
488
complexu in misero longa sic morte necabat.
489
at fessi tandem cives infanda furentem
490
armati circumsistunt ipsumque domumque,
491
obtruncant socios, ignem ad fastigia iactant.
492
Ille inter caedem Rutulorum elapsus in agros
493
confugere et Turni defendier hospitis armis.
494
Ergo omnis furiis surrexit Etruria iustis:
495
regem ad supplicium praesenti Marte reposcunt.
496
his ego te, Aenea, ductorem milibus addam.
497
Toto namque fremunt condensae litore puppes
498
Signaque ferre iubent; retinet longaevus haruspex
499
fata canens, “O Maeoniae delecta iuventus,
500
flos veterum virtusque virum, quos iustus in hostem
501
fert dolor et merita accendit Mezentius ira,
502
nulli fas Italo tantam subiungere gentem:
503
externos optate duces”; tum Etrusca resedit
504
hoc acies campo, monitis exterrita divom.
505
Ipse oratores ad me regnique coronam
506
cum sceptro misit mandatque insignia Tarchon,
507
succedam castris Tyrrhenaque regna capessam.
508
Sed mihi tarda gelu saeclisque effeta senectus
509
invidet imperium seraeque ad fortia vires.
510
natum exhortarer, ni mixtus matre Sabella
511
hinc partem patriae traheret. Tu, cuius et annis
512
et generi fatum indulgent, quem numina poscunt,
513
ingredere, o Teucrum atque Italum fortissime ductor.
514
hunc tibi praeterea, spes et solacia nostri,
515
Pallanta adiungam; sub te tolerare magistro
516
militiam et grave Martis opus, tua cernere facta
517
adsuescat primis et te miretur ab annis.
518
Arcadas huic equites bis centum, robora pubis
519
lecta dabo totidemque suo tibi nomine Pallas.”
520
Vix ea fatus erat, defixique ora tenebant
521
Aeneas Anchisiades et fidus Achates
522
multaque dura suo tristi cum corde putabant,
523
ni signum caelo Cytherea dedisset aperto.
524
Namque inproviso vibratus ab aethere fulgor
525
cum sonitu venit, et ruere omnia visa repente
526
Tyrrhenusque tubae mugire per aethera clangor.
527
Suspiciunt, iterum atque iterum fragor increpat ingens:
528
arma inter nubem caeli regione serena
529
per sudum rutilare vident et pulsa tonare.
530
Obstipuere animis alii, sed Troius heros
531
agnovit sonitum et divae promissa parentis.
532
Tum memorat: “Ne vero, hospes, ne quaere profecto,
533
quem casum portenta ferant: ego poscor Olympo.
534
Hoc signum cecinit missuram diva creatrix,
535
si bellum ingrueret, Volcaniaque arma per auras
536
laturam auxilio.
537
Heu quantae miseris caedes Laurentibus instant;
538
quas poenas mihi, Turne, dabis; quam multa sub undas
539
scuta virum galeasque et fortia corpora volves,
540
Thybri pater! Poscant acies et foedera rumpant.”
541
Haec ubi dicta dedit, solio se tollit ab alto
542
et primum Herculeis sopitas ignibus aras
543
excitat hesternumque larem parvosque penatis
544
laetus adit: mactant lectas de more bidentis
545
Euandrus pariter, pariter Troiana iuventus.
546
Post hinc ad navis graditur sociosque revisit.
547
Quorum de numero qui sese in bella sequantur
548
praestantis virtute legit; pars cetera prona
549
fertur aqua segnisque secundo defluit amni,
550
nuntia ventura Ascanio rerumque patrisque.
551
Dantur equi Teucris Tyrrhena petentibus arva;
552
ducunt exsortem Aeneae, quem fulva leonis
553
pellis obit totum, praefulgens unguibus aureis.
554
Fama volat parvam subito volgata per urbem,
555
ocius ire equites Tyrrheni ad litora regis.
556
vota metu duplicant matres, propiusque periclo
557
it timor, et maior Martis iam apparet imago.
558
tum pater Evandrus dextram complexus euntis
559
haeret. inexpletus lacrimans, ac talia fatur:
560
“O mihi praeteritos referat si Iuppiter annos,
561
(qualis eram, cum primam aciem Praeneste sub ipsa
562
stravi scutorumque incendi victor acervos
563
et regem hac Erulum dextra sub Tartara misi,
564
nascenti cui tris animas Feronia mater
565
(horrendum dictu) dederat; terna arma movenda,
566
ter Leto sternendus erat; cui tunc tamen omnis
567
abstulit haec animas dextra et totidem exuit armis:
568
non ego nunc dulci amplexu divellerer usquam,
569
nate, tuo, neque finitimo Mezentius umquam
570
huic capiti insultans tot ferro saeva dedisset
571
funera, tam multis viduasset civibus urbem.
572
At vos, o superi, et divom tu maxume rector
573
Iuppiter, Arcadii, quaeso, miserescite regis
574
et patrias audite preces. Si numina vestra
575
incolumem Pallanta mihi, si fata reservant,
576
si visurus eum vivo et venturus in unum:
577
vitam oro, patior quemvis durare laborem.
578
Sin aliquem infandum casum, Fortuna, minaris:
579
nunc O nunc liceat crudelem abrumpere vitam,
580
dum curae ambiguae, dum spes incerta futuri,
581
dum te, care puer, mea sera et sola voluptas,
582
complexu teneo, gravior neu nuntius auris
583
volneret.” Haec genitor digressu dicta supremo
584
fundebat: famuli conlapsum in tecta ferebant.
585
Iamque adeo exierat portis equitatus apertis,
586
Aeneas inter primos et fidus Achates,
587
inde alii Troiae proceres, ipse agmine Pallas
588
in medio chlamyde et pictis conspectus in armis:
589
qualis ubi Oceani perfusus Lucifer unda,
590
quem Venus ante alios astrorum diligit ignis,
591
extulit os sacrum caelo tenebrasque resolvit.
592
Stant pavidae in muris matres oculisque sequuntur
593
pulveream nubem et fulgentis aere catervas.
594
Olli per dumos, qua proxuma meta viarum,
595
armati tendunt; it clamor, et agmine facto
596
quadrupedante putrem sonitu quatit ungula campum.
597
Est ingens gelidum lucus prope Caeritis amnem,
598
religione patrum late sacer; undique colles
599
inclusere cavi et nigra nemus abiete cingunt.
600
Silvano fama est veteres sacrasse Pelasgos,
601
arvorum pecorisque deo, lucumque diemque,
602
qui primi finis aliquando habuere Latinos:
603
haud procul hinc Tarcho et Tyrrheni tuta tenebant
604
castra locis, celsoque omnis de colle videri
605
iam poterat legio et latis tendebat in arvis.
606
Huc pater Aeneas et bello lecta iuventus
607
succedunt fessique et equos et corpora curant.
608
At Venus aetherios inter dea candida nimbos
609
dona ferens aderat; natumque in valle reducta
610
ut procul egelido secretum flumine vidit,
611
talibus adfata est dictis seque obtulit ultro:
612
“En perfecta mei promissa coniugis arte
613
munera, ne mox aut Laurentis, nate, superbos
614
aut acrem dubites in proelia poscere Turnum:”
615
Dixit et amplexus nati Cytherea petivit,
616
arma sub adversa posuit radiantia quercu.
617
Ille, deae donis et tanto laetus honore,
618
expleri nequit atque oculos per singula volvit
619
miraturque interque manus et bracchia versat
620
terribilem cristis galeam flammasque vomentem
621
fatiferumque ensem, loricam ex aere rigentem
622
sanguineam ingentem, qualis cum caerula nubes
623
solis inardescit radiis longeque refulget;
624
tum levis ocreas electro auroque recocto
625
hastamque et clipei non enarrabile textum.
626
Illic res Italas Romanorumque triumphos
627
haud vatum ignarus venturique inscius aevi
628
fecerat ignipotens, illic genus omne futurae
629
stirpis ab Ascanio. pugnataque in ordine bella.
630
fecerat et viridi fetam Mavortis in antro
631
procubuisse lupam, geminos huic ubera circum
632
ludere pendentis pueros et lambere matrem
633
impavidos, illam tereti cervice reflexa
634
mulcere alternos et corpora fingere lingua.
635
Nec procul hinc Romam et raptas sine more Sabinas
636
consessu caveae magnis circensibus actis
637
addiderat subitoque novum consurgere bellum
638
Romulidis Tatioque seni Curibusque severis.
639
Post idem inter se posito certamine reges
640
armati Iovis ante aram paterasque tenentes
641
stabant et caesa iungebant foedera porca.
642
Haud procul inde citae Mettum in diversa quadrigae
643
distulerant, at tu dictis, Albane, maneres,
644
raptabatque viri mendacis viscera Tullus
645
per silvam, et sparsi rorabant sanguine vepres.
646
Nec non Tarquinium eiectum Porsenna iubebat
647
accipere ingentique urbem obsidione premebat:
648
Aeneadae in ferrum pro libertate ruebant.
649
Illum indignanti similem similemque minanti
650
aspiceres, pontem auderet quia vellere Cocles
651
et fluvium vinclis innaret Cloelia ruptis.
652
In summo custos Tarpeiae Manlius arcis
653
stabat pro templo et Capitolia celsa tenebat,
654
Romuleoque recens horrebat regia culmo.
655
Atque hic auratis volitans argenteus anser
656
porticibus Gallos in limine adesse canebat.
657
Galli per dumos aderant arcemque tenebant,
658
defensi tenebris et dono noctis opacae:
659
aurea caesaries ollis atque aurea vestis,
660
virgatis lucent sagulis, tum lactea colla
661
auro innectuntur, duo quisque Alpina coruscant
662
gaesa manu, scutis protecti corpora longis.
663
Hic exsultantis Salios nudosque Lupercos
664
lanigerosque apices et lapsa ancilia caelo
665
extuderat, castae ducebant sacra per urbem
666
pilentis matres in mollibus. Hinc procul addit
667
Tartareas etiam sedes, alta ostia Ditis,
668
et scelerum poenas et te, Catilina, minaci
669
pendentem scopulo Furiarumque ora trementem,
670
secretosque pios, his dantem iura Catonem.
671
Haec inter tumidi late maris ibat imago
672
aurea, sed fluctu spumabant caerula cano;
673
et circum argento clari delphines in orbem
674
aequora verrebant caudis aestumque secabant.
675
In medio classis aeratas, Actia bella,
676
cernere erat, totumque instructo Marte videres
677
fervere Leucaten auroque effulgere fluctus.
678
Hinc Augustus agens Italos in proelia Caesar
679
cum patribus populoque, penatibus et magnis dis,
680
stans celsa in puppi; geminas cui tempora flammas
681
laeta vomunt patriumque aperitur vertice sidus.
682
Parte alia ventis et dis Agrippa secundis
683
arduus agmen agens; cui, belli insigne superbum,
684
tempora navali fulgent rostrata corona.
685
Hinc ope barbarica variisque Antonius armis,
686
victor ab Aurorae populis et litore rubro,
687
Aegyptum viresque Orientis et ultima secum
688
Bactra vehit, sequiturque (nefas) Aegyptia coniunx.
689
Una omnes ruere, ac totum spumare reductis
690
convolsum remis rostrisque tridentibus aequor.
691
alta petunt: pelago credas innare revolsas
692
Cycladas aut montis concurrere montibus altos,
693
tanta mole viri turritis puppibus instant.
694
stuppea flamma manu telisque volatile ferrum
695
spargitur, arva nova Neptunia caede rubescunt.
696
Regina in mediis patrio vocat agmina sistro
697
necdum etiam geminos a tergo respicit anguis.
698
omnigenumque deum monstra et latrator Anubis
699
contra Neptunum et Venerem contraque Minervam
700
tela tenent. Saevit medio in certamine Mavors
701
caelatus ferro tristesque ex aethere Dirae,
702
et scissa gaudens vadit Discordia palla,
703
quam cum sanguineo sequitur Bellona flagello.
704
Actius haec cernens arcum tendebat Apollo
705
desuper: omnis eo terrore Aegyptus et Indi,
706
omnis Arabs, omnes vertebant terga Sabaei.
707
Ipsa videbatur ventis regina vocatis
708
vela dare et laxos iam iamque inmittere funis.
709
Illam inter caedes pallentem morte futura
710
fecerat Ignipotens undis et Iapyge ferri,
711
contra autem magno maerentem corpore Nilum
712
pandentemque sinus et tota veste vocantem
713
caeruleum in gremium latebrosaque flumina victos.
714
At Caesar, triplici invectus Romana triumpho
715
moenia, dis Italis votum inmortale sacrabat,
716
maxuma tercentum totam delubra per urbem.
717
Laetitia ludisque viae plausuque fremebant;
718
omnibus in templis matrum chorus, omnibus arae;
719
ante aras terram caesi stravere iuvenci.
720
Ipse, sedens niveo candentis limine Phoebi,
721
dona recognoscit populorum aptatque superbis
722
postibus; incedunt victae longo ordine gentes,
723
quam variae linguis, habitu tam vestis et armis.
724
Hic Nomadum genus et discinctos Mulciber Afros,
725
hic Lelegas Carasque sagittiferosque Gelonos
726
finxerat; Euphrates ibat iam mollior undis,
727
extremique hominum Morini, Rhenusque bicornis,
728
indomitique Dahae, et pontem indignatus Araxes.
729
Talia per clipeum Volcani, dona parentis,
730
miratur rerumque ignarus imagine gaudet,
731
attollens umero famamque et fata nepotum.