Aeneid, Virgil. (Vergil) The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. J. B. Greenough. Boston. Ginn & Co. 1881.
quot prius aeratae steterant ad litora prorae
reddunt se totidem facies pontoque feruntur.
Obstipuere animis Rutuli, conterritus ipse
turbatis Messapus equis, cunctatur et amnis
125
rauca sonans revocatque pedem Tiberinus ab alto.
At non audaci Turno fiducia cessit;
ultro animos tollit dictis atque increpat ultro:
Troianos haec monstra petunt, his Iuppiter ipse
auxilium solitum eripuit, non tela neque ignes
130
exspectans Rutulos. Ergo maria invia Teucris
nec spes ulla fugae: rerum pars altera adempta est.
Terra autem in nostris manibus, tot milia gentes
arma ferunt Italae. Nil me fatalia terrent,
siqua Phryges prae se iactant, responsa deorum:
135
sat fatis Venerique datum, tetigere quod arva
fertilis Ausoniae Troes. Sunt et mea contra
fata mihi, ferro sceleratam exscindere gentem,
coniuge praerepta: nec solos tangit Atridas
iste dolor solisque licet capere arma Mycenis.
140
Sed periisse semel satis est: peccare fuisset
ante satis penitus modo non genus omne perosos
femineum. Quibus haec medii fiducia valli
fossarumque morae, leti discrimina parva,
dant animos. At non viderunt moenia Troiae
145
Neptuni fabricata manu considere in ignis?
“Sed vos, o lecti, ferro qui scindere vallum
apparat et mecum invadit trepidantia castra.”
Non armis mihi Volcani, non mille carinis
est opus in Teucros; addant se protinus omnes
150
Etrusci socios, tenebras et inertia furta