Carmina, Horace, creator; Shorey, Paul, 1857-1934, editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-, joint editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-1945, joint editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
4.8
1
Donarem pateras grataque commodus,
2
Censorine, meis aera sodalibus,
3
donarem tripodas, praemia fortium
4
Graiorum, neque tu pessuma munerum
5
ferres, divite me scilicet artium
6
quas aut Parrhasius protulit aut Scopas,
7
hic saxo, liquidis ille coloribus
8
sollers nunc hominem ponere, nunc deum
9
sed non haec mihi vis, nec tibi talium
10
res est aut animus deliciarum egens.
11
gaudes carminibus; carmina possumus
12
donare et pretium dicere muneri.
13
non incisa notis marmora publicis,
14
per quae spiritus et vita redit bonis
15
post mortem ducibus, non “celeres fugae
16
reiectaeque retrorsum Hannibalis minae”
17
non “incendia Karthaginis inpiae”,
18
eius, “qui domita nomen ab Africa
19
lucratus rediit”, clarius indicant
20
laudes quam “Calabrae Pierides” neque,
21
si chartae sileant quod bene feceris,
22
mercedem tuleris. quid foret Iliae
23
Mavortisque puer, si taciturnitas
24
obstaret meritis invida Romuli?
25
ereptum Stygiis fluctibus Aeacum
26
virtus et favor et lingua potentium
27
vatum divitibus consecrat insulis.
28
dignum laude virum Musa vetat mori,
29
caelo Musa beat. sic Iovis interest
30
optatis epulis inpiger Hercules,