Satyrarum libri, Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.
1.3
Omnibus hoc vitium est cantoribus, inter amicos
ut numquam inducant animum cantare rogati,
iniussi numquam desistant. sardus habebat
ille Tigellius hoc. Caesar, qui cogere posset,
5
si peteret per amicitiam patris atque suam, non
quicquam proficeret; si conlibuisset, ab ovo
usque ad mala citaret ‘Io Bacchae’ modo summa
voce, modo hac, resonat quae chordis quattuor ima.
nil aequale homini fuit illi: saepe velut qui
10
currebat fugiens hostem, persaepe velut qui
Iunonis sacra ferret; habebat saepe ducentos,
saepe decem servos; modo reges atque tetrarchas,
omnia magna loquens, modo ‘sit mihi mensa tripes et
concha salis puri et toga, quae defendere frigus
15
quamvis crassa queat.’ deciens centena dedisses
huic parco, paucis contento, quinque diebus
nil erat in loculis; noctes vigilabat ad ipsum
mane, diem totum stertebat; nil fuit unquam
sic inpar sibi. nunc aliquis dicat mihi ‘quid tu?
20
nullane habes vitia?’ immo alia et fortasse minora.
Maenius absentem Novium cum carperet, ‘heus tu’
quidam ait ‘ignoras te an ut ignotum dare nobis
verba putas?’ ‘egomet mi ignosco’ Maenius inquit.
stultus et inprobus hic amor est dignusque notari.
25
cum tua pervideas oculis mala lippus inunctis,
cur in amicorum vitiis tam cernis acutum
quam aut aquila aut serpens Epidaurius? at tibi contra
evenit, inquirant vitia ut tua rursus et illi.
iracundior est paulo, minus aptus acutis
30
naribus horum hominum; rideri possit eo quod