Satyrarum libri, Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.
Fingit se cum Trebatio deliberare utrum a scribendis satyris abstineat.
‘Sunt quibus in satura videar nimis acer et ultra
legem tendere opus; sine nervis altera quidquid
conposui pars esse putat similisque meorum
mille die versus deduci posse. Trebati,
5
quid faciam? praescribe.’ ‘quiescas.’ ‘ne faciam, inquis,
omnino versus?’ ‘aio.’ ‘peream male, si non
optimum erat; verum nequeo dormire.’ ‘ter uncti
transnanto Tiberim, somno quibus est opus alto,
inriguumque mero sub noctem corpus habento.
10
aut si tantus amor scribendi te rapit, aude
Caesaris invicti res dicere, multa laborum
praemia laturus.’ ‘cupidum, pater optime, vires
deficiunt; neque enim quivis horrentia pilis
agmina nec fracta pereuntis cuspide Gallos
15
aut labentis equo describit volnera Parthi.’
‘attamen et iustum poteras et scribere fortem,
Scipiadam ut sapiens Lucilius.’ ‘haud mihi dero,
cum res ipsa feret: nisi dextro tempore, Flacci,
verba per attentam non ibunt Caesaris aurem:
20
cui male si palpere, recalcitrat undique tutus.’
‘quanto rectius hoc quam tristi laedere versu
Pantolabum scurram Nomentanumque nepotem,
cum sibi quisque timet, quamquam est intactus, et odit.’
‘quid faciam? saltat Milonius, ut semel icto
25
accessit fervor capiti numerusque lucernis;
Castor gaudet equis, ovo prognatus eodem
pugnis; quot capitum vivunt, totidem studiorum
milia: me pedibus delectat claudere verba
Lucili ritu, nostrum melioris utroque.
30
ille velut fidis arcana sodalibus olim
credebat libris neque, si male cesserat, usquam
decurrens alio neque, si bene; quo fit ut omnis
votiva pateat veluti descripta tabella
vita senis. sequor hunc, Lucanus an Appulus anceps;
35
nam Venusinus arat finem sub utrumque colonus,
missus ad hoc pulsis, vetus est ut fama, Sabellis,
quo ne per vacuum Romano incurreret hostis,
sive quod Appula gens seu quod Lucania bellum
incuteret violenta. sed hic stilus haud petet ultro
40
quemquam animantem et me veluti custodiet ensis
vagina tectus: quem cur destringere coner
tutus ab infestis latronibus? o pater et rex
Iuppiter, ut pereat positum robigine telum
nec quisquam noceat cupido mihi pacis! at ille,
45
qui me conmorit — melius non tangere, clamo — ,
flebit et insignis tota cantabitur Urbe.
Cervius iratus leges minitatur et urnam,
Canidia Albuci, quibus est inimica, venenum,
grande malum Turius, siquid se iudice certes.
50
ut quo quisque valet suspectos terreat utque
imperet hoc natura potens, sic collige mecum:
dente lupus, cornu taurus petit: unde nisi intus
monstratum? Scaevae vivacem crede nepoti
matrem: nil faciet sceleris pia dextera — mirum,
55
ut neque calce lupus quemquam neque dente petit bos — ,
sed mala tollet anum vitiato melle cicuta.
ne longum faciam: seu me tranquilla senectus
exspectat seu mors atris circumvolat alis,
dives, inops, Romae, seu fors ita iusserit, exsul,
60
quisquis erit vitae scribam color.’ ‘o puer, ut sis
vitalis metuo et maiorum nequis amicus
frigore te feriat.’ ‘quid? cum est Lucilius ausus
primus in hunc operis conponere carmina morem
detrahere et pellem, nitidus qua quisque per ora
65
cederet, introrsum turpis: num Laelius aut qui
duxit ab oppressa meritum Carthagine nomen
ingenio offensi aut laeso doluere Metello
famosisque Lupo cooperto versibus? atqui
primores populi arripuit populumque tributim,
70
scilicet uni aequos virtuti atque eius amicis.
quin ubi se a volgo et scaena in secreta remorant
virtus Scipiadae et mitis sapientia Laeli,
nugari cum illo et discincti ludere, donec
decoqueretur holus, soliti. quidquid sum ego, quamvis
75
infra Lucili censum ingeniumque, tamen me
cum magnis vixisse invita fatebitur usque
invidia et fragili quaerens inlidere dentem
offendet solido — nisi quid tu, docte Trebati,
dissentis.’ ‘equidem nihil hinc diffindere possum.
80
sed tamen ut monitus caveas, ne forte negoti
incutiat tibi quid sanctarum inscitia legum:
si mala condiderit in quem quis carmina, ius est
iudiciumque.’ ‘esto, siquis mala; sed bona siquis
iudice condiderit laudatus Caesare? siquis
85
opprobriis dignum latraverit, integer ipse?’
‘solventur risu tabulae, tu missus abibis.’
De frugalitate
Quae virtus et quanta, boni, sit vivere parvo
— nec meus hic sermo est, sed quae praecepit Ofellus
rusticus, abnormis sapiens crassaque Minerva;
discite non inter lances mensasque nitentis,
5
cum stupet insanis acies fulgoribus et cum
adclinis falsis animus meliora recusat,
verum hic inpransi mecum disquirite. cur hoc?
dicam, si potero. male verum examinat omnis
corruptus iudex. leporem sectatus equove
10
lassus ab indomito vel, si Romana fatigat
militia adsuetum Graecari — seu pila velox
molliter austerum studio fallente laborem,
seu te discus agit, pete cedentem aera disco:
cum labor extuderit fastidia, siccus, inanis
15
sperne cibum vilem; nisi Hymettia mella Falerno
ne biberis diluta. foris est promus, et atrum
defendens piscis hiemat mare: cum sale panis
latrantem stomachum bene leniet. unde putas aut
qui partum? non in caro nidore voluptas
20
summa, sed in te ipso est. tu pulmentaria quaere
sudando: pinguem vitiis albumque neque ostrea
nec scarus aut poterit peregrina iuvare lagois.
vix tamen eripiam, posito pavone velis quin
hoc potius quam gallina tergere palatum,
25
corruptus vanis rerum, quia veneat auro
rara avis et picta pandat spectacula cauda:
tamquam ad rem attineat quidquam. num vesceris ista,
quam laudas, pluma? cocto num adest honor idem?
carne tamen quamvis distat nil, hac magis illam
30
inparibus formis deceptum te petere esto:
unde datum sentis, lupus hic Tiberinus an alto
captus hiet? pontisne inter iactatus an amnis
Ostia sub Tusci? laudas, insane, trilibrem
mullum, in singula quem minuas pulmenta necesse est.
35
ducit te species, video: quo pertinet ergo
proceros odisse lupos? quia scilicet illis
maiorem natura modum dedit, his breve pondus:
ieiunus raro stomachus volgaria temnit.
‘porrectum magno magnum spectare catino
40
vellem’ ait Harpyiis gula digna rapacibus. at vos
praesentes, Austri, coquite horum obsonia. quamquam
putet aper rhombusque recens, mala copia quando
aegrum sollicitat stomachum, cum rapula plenus
atque acidas mavolt inulas. necdum omnis abacta
45
pauperies epulis regum: nam vilibus ovis
nigrisque est oleis hodie locus. haud ita pridem
Galloni praeconis erat acipensere mensa
infamis. quid? tunc rhombos minus aequor alebat?
tutus erat rhombus tutoque ciconia nido,
50
donec vos auctor docuit praetorius. ergo
siquis nunc mergos suavis edixerit assos,
parebit pravi docilis Romana iuventus.
sordidus a tenui victu distabit Ofello
iudice: nam frustra vitium vitaveris illud,
55
si te alio pravum detorseris. Avidienus,
cui ‘Canis’ ex vero dictum cognomen adhaeret,
quinquennis oleas est et silvestria corna
ac nisi mutatum parcit defundere vinum et
cuius odorem olei nequeas perferre, (licebit
60
ille repotia, natalis aliosve dierum
festos albatus celebret), cornu ipse bilibri
caulibus instillat, veteris non parcus aceti.
quali igitur victu sapiens utetur et horum
utrum imitabitur? hac urget lupus, hac canis, aiunt.
65
mundus erit, qua non offendat sordibus atque
in neutram partem cultus miser. hic neque servis,
Albuti senis exemplo, dum munia didit,
saevus erit, nec sic ut simplex Naevius unctam
convivis praebebit aquam: vitium hoc quoque magnum.
70
accipe nunc, victus tenuis quae quantaque secum
adferat. in primis valeas bene; nam variae res
ut noceant homini credas, memor illius escae,
quae simplex olim tibi sederit. at simul assis
miscueris elixa, simul conchylia turdis,
75
dulcia se in bilem vertent stomachoque tumultum
lenta feret pitvita. vides, ut pallidus omnis
cena desurgat dubia? quin corpus onustum
hesternis vitiis animum quoque praegravat una
atque adfigit humo divinae particulam aurae.
80
alter ubi dicto citius curata sopori
membra dedit, vegetus praescripta ad munia surgit.
hic tamen ad melius poterit transcurrere quondam,
sive diem festum rediens advexerit annus,
seu recreare volet tenuatum corpus, ubique
85
accedent anni, tractari mollius aetas
imbecilla volet: tibi quidnam accedet ad istam
quam puer et validus praesumis mollitiem, seu
dura valetudo inciderit seu tarda senectus?
rancidum aprum antiqui laudabant, non quia nasus
90
illis nullus erat, sed, credo, hac mente, quod hospes
tardius adveniens vitiatum commodius quam
integrum edax dominus consumeret. hos utinam inter
heroas natum tellus me prima tulisset.
das aliquid famae, quae carmine gratior aurem
95
occupet humanam? grandes rhombi patinaeque
grande ferunt una cum damno dedecus. adde
iratum patruum, vicinos, te tibi iniquum
et frustra mortis cupidum, cum deerit egenti
as, laquei pretium. ‘iure’ inquit ‘Trausius istis
100
iurgatur verbis: ego vectigalia magna
divitiasque habeo tribus amplas regibus.’ ergo,
quod superat non est melius quo insumere possis?
cur eget indignus quisquam te divite? quare
templa ruunt antiqua Deum? cur, inprobe, carae
105
non aliquid patriae tanto emetiris acervo?
uni nimirum recte tibi semper erunt res,
o magnus posthac inimicis risus. uterne
ad casus dubios fidet sibi certius? hic qui
pluribus adsuerit mentem corpusque superbum,
110
an qui contentus parvo metuensque futuri
in pace, ut sapiens, aptarit idonea bello?
quo magis his credas, puer hunc ego parvus Ofellum
integris opibus novi non latius usum
quam nunc accisis. videas metato in agello
115
cum pecore et gnatis fortem mercede colonum
‘non ego’ narrantem ‘temere edi luce profesta
quicquam praeter holus fumosae cum pede pernae.
ac mihi seu longum post tempus venerat hospes
sive operum vacuo gratus conviva per imbrem
120
vicinus, bene erat non piscibus urbe petitis,
sed pullo atque haedo; tum pensilis uva secundas
et nux ornabat mensas cum duplice ficu.
post hoc ludus erat culpa potare magistra
ac venerata Ceres, ita culmo surgeret alto,
125
explicuit vino contractae seria frontis.
saeviat atque novos moveat fortuna tumultus:
quantum hinc inminuet? quanto aut ego parcius aut vos,
o pueri, nituistis, ut huc novus incola venit?
nam propriae telluris erum natura nec illum
130
nec me nec quemquam statuit: nos expulit ille,
illum aut nequities aut vafri inscitia iuris,
postremum expellet certe vivacior heres.
nunc ager Umbreni sub nomine, nuper Ofelli
dictus, erit nulli proprius, sed cedet in usum
135
nunc mihi, nunc alii. quocirca vivite fortes
fortiaque adversis opponite pectora rebus.’
Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire.
‘Sic raro scribis, ut toto non quater anno
membranam poscas, scriptorum quaeque retexens,
iratus tibi, quod vini somnique benignus
nil dignum sermone canas. quid fiet? at ipsis
5
saturnalibus huc fugisti sobrius. ergo
dic aliquid dignum promissis. incipe. nil est.
culpantur frustra calami inmeritusque laborat
iratis natus paries Diis atque Poetis.
atqui voltus erat multa et praeclara minantis,
10
si vacuum tepido cepisset villula tecto.
quorsum pertinuit stipare Platona Menandro?
Eupolin, Archilochum, comites educere tantos?
invidiam placare paras virtute relicta?
contemnere miser. vitanda est inproba Siren
15
desidia, aut quidquid vita meliore parasti
ponendum aequo animo.’ ‘Di te, Damasippe, Deaeque
verum ob consilium donent tonsore. sed unde
tam bene me nosti?’ ‘postquam omnis res mea Ianum
ad medium fracta est, aliena negotia curo
20
excussus propriis. olim nam quaerere amabam,
quo vafer ille pedes lavisset Sisyphus aere,
quid scalptum infabre, quid fusum durius esset.
callidus huic signo ponebam milia centum;
hortos egregiasque domos mercarier unus
25
cum lucro noram; unde frequentia Mercuriale
inposuere mihi cognomen compita.’ ‘novi
et miror morbi purgatum te illius. atqui
emovit veterem mire novus, ut solet, in cor
traiecto lateris miseri capitisve dolore,
30
ut lethargicus hic cum fit pugil et medicum urget.
dum nequid simile huic, esto ut libet.’ ‘o bone, ne te
frustrere: insanis et tu stultique prope omnes,
siquid Stertinius veri crepat, unde ego mira
descripsi docilis praecepta haec, tempore quo me
35
solatus iussit sapientem pascere barbam
atque a Fabricio non tristem ponte reverti.
nam male re gesta cum vellem mittere operto
me capite in flumen, dexter stetit et “cave faxis
te quicquam indignum. pudor” inquit “te malus angit,
40
insanos qui inter vereare insanus haberi.
primum nam inquiram, quid sit furere: hoc si erit in te
solo, nil verbi, pereas quin fortiter, addam.
quem mala stultitia et quemcumque inscitia veri
caecum agit, insanum Chrysippi porticus et grex
45
autumat. haec populos, haec magnos formula reges,
excepto sapiente, tenet. nunc accipe, quare
desipiant omnes aeque ac tu, qui tibi nomen
insano posuere. velut silvis, ubi passim
palantis error certo de tramite pellit,
50
ille sinistrorsum, hic dextrorsum abit, unus utrique
error, sed variis inludit partibus: hoc te
crede modo insanum, nihilo ut sapientior ille
qui te deridet caudam trahat. est genus unum
stultitiae nihilum metuenda timentis, ut ignis,
55
ut rupes fluviosque in campo obstare queratur;
alterum et huic varum et nihilo sapientius ignis
per medios fluviosque ruentis: clamet amica
mater, honesta soror cum cognatis, pater, uxor:
‘hic fossa est ingens, hic rupes maxima: serva!’
60
non magis audierit, quam Fusius ebrius olim,
cum Ilionam edormit, Catienis mille ducentis
‘mater, te appello’ clamantibus. huic ego volgus
errori similem cunctum insanire docebo.
insanit veteres statuas Damasippus emendo:
65
integer est mentis Damasippi creditor? esto.
‘accipe quod numquam reddas mihi’ si tibi dicam:
tune insanus eris, si acceperis, an magis excors
reiecta praeda, quam praesens Mercurius fert?
scribe decem a Nerio: non est satis; adde Cicutae
70
nodosi tabulas, centum, mille adde catenas:
effugiet tamen haec sceleratus vincula Proteus.
cum rapies in ius malis ridentem alienis,
fiet aper, modo avis, modo saxum et, cum volet, arbor
si male rem gerere insani est, contra bene sani:
75
putidius multo cerebrum est, mihi crede, Perilli
dictantis, quod tu numquam rescribere possis.
audire atque togam iubeo conponere, quisquis
ambitione mala aut argenti pallet amore,
quisquis luxuria tristive superstitione
80
aut alio mentis morbo calet: huc propius me,
dum doceo insanire omnis vos, ordine adite.
danda est ellebori multo pars maxima avaris:
nescio an Anticyram ratio illis destinet omnem.
heredes Staberi summam incidere sepulcro,
85
ni sic fecissent, gladiatorum dare centum
damnati populo paria atque epulum arbitrio arri,
frumenti quantum metit Africa. ‘sive ego prave
seu recte hoc volui, ne sis patruus mihi’: credo,
hoc Staberi prudentem animum vidisse. quid ergo
90
sensit, cum summam patrimoni insculpere saxo
heredes voluit? quoad vixit, credidit ingens
pauperiem vitium et cavit nihil acrius, ut, si
forte minus locuples uno quadrante perisset,
ipse videretur sibi nequior. ‘omnis enim res,
95
virtus, fama, decus, divina humanaque pulchris
divitiis parent; quas qui construxerit, ille
clarus erit, fortis, iustus.’ ‘sapiensne?’ ‘etiam, et rex
et quidquid volet.’ hoc veluti virtute paratum
speravit magnae laudi fore. quid simile isti
100
Graecus Aristippus? qui servos proicere aurum
in media iussit Libya, quia tardius irent
propter onus segnes. uter est insanior horum?
nil agit exemplum, litem quod lite resolvit.
siquis emat citharas, emptas conportet in unum,
105
nec studio citharae nec Musae deditus ulli,
si scalpra et formas non sutor, nautica vela
aversus mercaturis: delirus et amens
undique dicatur merito. qui discrepat istis,
qui nummos aurumque recondit, nescius uti
110
conpositis metuensque velut contingere sacrum?
siquis ad ingentem frumenti semper acervum
porrectus vigilet cum longo fuste neque illinc
audeat esuriens dominus contingere granum
ac potius foliis parcus vescatur amaris;
115
si positis intus Chii veterisque Falerni
mille cadis — nihil est: tercentum milibus, acre
potet acetum; age si et stramentis incubet unde-
octoginta annos natus, cui stragula vestis,
blattarum ac tinearum epulae, putrescat in arca:
120
nimirum insanus paucis videatur, eo quod
maxima pars hominum morbo iactatur eodem.
filius aut etiam haec libertus ut ebibat heres,
dis inimice senex custodis? ne tibi desit?
quantulum enim summae curtabit quisque dierum,
125
unguere si caules oleo meliore caputque
coeperis inpexa foedum porrigine? quare,
si quidvis satis est, peiuras, surripis, aufers
undique? tun sanus? populum si caedere saxis
incipias servosve tuos, quos aere pararis,
130
insanum te omnes pueri clamentque puellae;
cum laqueo uxorem interimis matremque veneno,
incolumi capite es? quid enim? neque tu hoc facis Argis
nec ferro ut demens genetricem occidis Orestes.
an tu reris eum occisa insanisse parente
135
ac non ante malis dementem actum Furiis quam
in matris iugulo ferrum tepefecit acutum?
quin, ex quo est habitus male tutae mentis Orestes,
nil sane fecit quod tu reprehendere possis:
non Pyladen ferro violare aususve sororem
140
Electran, tantum maledicit utrique vocando
hanc furiam, hunc aliud, iussit quod splendida bilis.
pauper Opimius argenti positi intus et auri,
qui Veientanum festis potare diebus
Campana solitus trulla vappamque profestis,
145
quondam lethargo grandi est oppressus, ut heres
iam circum loculos et clavis laetus ovansque
curreret. hunc medicus multum celer atque fidelis
excitat hoc pacto: mensam poni iubet atque
effundi saccos nummorum, accedere pluris
150
ad numerandum: hominem sic erigit; addit et illud:
‘ni tua custodis, avidus iam haec auferet heres.’
‘men’ vivo?’ ‘ut vivas igitur, vigila. hoc age.’ ‘quid vis?’
‘deficient inopem venae te, ni cibus atque
ingens accedit stomacho fultura ruenti.
155
tu cessas? agedum sume hoc tisanarium oryzae.’
‘quanti emptae?’ ‘parvo.’ ‘quanti ergo?’ ‘octussibus.’ ‘eheu,
quid refert, morbo an furtis pereamque rapinis?’
quisnam igitur sanus? qui non stultus. quid avarus?
stultus et insanus. quid, siquis non sit avarus,
160
continuo sanus? minime. cur, Stoice? dicam.
‘non est cardiacus’ Craterum dixisse putato
‘hic aeger’. recte est igitur surgetque? negabit.
quod latus aut renes morbo temptentur acuto
non est periurus neque sordidus: inmolet aequis
165
hic porcum Laribus; verum ambitiosus et audax:
naviget Anticyram. quid enim differt, barathrone
dones quidquid habes an numquam utare paratis?
Servius Oppidius Canusi duo praedia, dives
antiquo censu, gnatis divisse duobus
170
fertur et hoc moriens pueris dixisse vocatis
ad lectum: ‘postquam te talos, Aule, nucesque
ferre sinu laxo, donare et ludere vidi,
te, Tiberi, numerare, cavis abscondere tristem,
extimui, ne vos ageret vesania discors,
175
tu Nomentanum, tu ne sequerere Cicutam.
quare per Divos oratus uterque Penatis
tu cave ne minuas, tu ne maius facias id
quod satis esse putat pater et natura coercet.
praeterea ne vos titillet gloria, iure
180
iurando obstringam ambo: uter aedilis fueritve
vestrum praetor, is intestabilis et sacer esto.’
in cicere atque faba bona tu perdasque lupinis,
latus ut in circo spatiere et aeneus ut stes,
nudus agris, nudus nummis, insane, paternis;
185
scilicet ut plausus quos fert Agrippa feras tu,
astuta ingenuum volpes imitata leonem?
nequis humasse velit Aiacem, Atrida, vetas cur?
‘rex sum.’ nil ultra quaero plebeius. ‘et aequam
rem imperito, ac sicui videor non iustus, inulto
190
dicere quod sentit permitto.’ maxime regum,
Di tibi dent capta classem redducere Troia.
ergo consulere et mox respondere licebit?
‘consule.’ cur Aiax, heros ab Achille secundus,
putescit, totiens servatis clarus achivis,
195
gaudeat ut populus Priami Priamusque inhumato,
per quem tot iuvenes patrio caruere sepulcro?
‘mille ovium insanus morti dedit, inclitum Ulixen
et Menelaum una mecum se occidere clamans.’
tu cum pro vitula statuis dulcem Aulide natam
200
ante aras spargisque mola caput, inprobe, salsa,
rectum animi servas? ‘quorsum?’ insanus quid enim Aiax
fecit? cum stravit ferro pecus, abstinuit vim
uxore et gnato; mala multa precatus atridis
non ille aut Teucrum aut ipsum violavit Ulixen.
205
‘verum ego, ut haerentis adverso litore navis
eriperem, prudens placavi sanguine Divos.’
nempe tuo, furiose? ‘meo, sed non furiosus.’
qui species alias veris scelerisque tumultu
permixtas capiet, commotus habebitur atque
210
stultitiane erret nihilum distabit an ira.
Aiax inmeritos cum occidit desipit agnos:
cum prudens scelus ob titulos admittis inanis,
stas animo et purum est vitio tibi cum tumidum est cor?
siquis lectica nitidam gestare amet agnam,
215
huic vestem ut gnatae, paret ancillas, paret aurum,
Pusam aut Pusillam appellet fortique marito
destinet uxorem: interdicto huic omne adimat ius
praetor et ad sanos abeat tutela propinquos.
quid, siquis gnatam pro muta devovet agna,
220
integer est animi? ne dixeris. ergo ubi prava
stultitia, hic summa est insania; qui sceleratus,
et furiosus erit; quem cepit vitrea fama,
hunc circumtonuit gaudens Bellona cruentis.
nunc age luxuriam et nomentanum arripe mecum.
225
vincet enim stultos ratio insanire nepotes.
hic simul accepit patrimoni mille talenta,
edicit, piscator uti, pomarius, auceps,
unguentarius ac Tusci turba inpia vici,
cum scurris fartor, cum Velabro omne macellum
230
mane domum veniant. quid tum? venere frequentes,
verba facit leno: ‘quidquid mihi, quidquid et horum
cuique domi est, id crede tuum et vel nunc pete vel cras.’
accipe quid contra haec iuvenis responderit aequus.
‘in nive Lucana dormis ocreatus, ut aprum
235
cenem ego; tu piscis hiberno ex aequore verris.
segnis ego, indignus qui tantum possideam; aufer,
sume tibi deciens; tibi tantundem; tibi triplex,
unde uxor media currit de nocte vocata.’
filius Aesopi detractam ex aure Metellae,
240
scilicet ut deciens solidum absorberet, aceto
diluit insignem bacam: qui sanior ac si
illud idem in rapidum flumen iaceretve cloacam?
Quinti progenies Arri, par nobile fratrum
nequitia et nugis pravorum et amore gemellum
245
luscinias soliti inpenso prandere coemptas,
quorsum abeant? sani ut creta, an carbone notati?
aedificare casas, plostello adiungere muris,
ludere par inpar, equitare in harundine longa
siquem delectet barbatum, amentia verset.
250
si puerilius his ratio esse evincet amare
nec quicquam differre, utrumne in pulvere, trimus
quale prius, ludas opus, an meretricis amore
sollicitus plores: quaero, faciasne quod olim
mutatus Polemon? ponas insignia morbi,
255
fasciolas, cubital, focalia, potus ut ille
dicitur ex collo furtim carpsisse coronas,
postquam est inpransi correptus voce magistri?
porrigis irato puero cum poma, recusat;
‘sume, Catelle’: negat; si non des, optet. amator
260
exclusus qui distat, agit ubi secum, eat an non,
quo rediturus erat non arcessitus, et haeret
invisis foribus? ‘nec nunc, cum me vocet ultro,
accedam? an potius mediter finire dolores?
exclusit; revocat: redeam? non, si obsecret.’ ecce
265
servus, non paulo sapientior ‘o ere, quae res
nec modum habet neque consilium, ratione modoque
tractari non volt. in amore haec sunt mala, bellum,
pax rursum: haec siquis tempestatis prope ritu
mobilia et caeca fluitantia sorte laboret
270
reddere certa sibi, nihilo plus explicet ac si
insanire paret certa ratione modoque.’
quid? cum Picenis excerpens semina pomis
gaudes, si cameram percusti forte, penes te es?
quid? cum balba feris annoso verba palato,
275
aedificante casas qui sanior? adde cruorem
stultitiae atque ignem gladio scrutare. modo, inquam.
Hellade percussa Marius cum praecipitat se,
cerritus fuit? an commotae crimine mentis
absolves hominem et sceleris damnabis eundem
280
ex more inponens cognata vocabula rebus?
libertinus erat, qui circum compita siccus
lautis mane senex manibus currebat et ‘unum’,
— ‘quid tam magnum?’ addens — , ‘unum me surpite morti!
Dis etenim facile est’ orabat, sanus utrisque
285
auribus atque oculis; mentem, nisi litigiosus,
exciperet dominus, cum venderet. hoc quoque volgus
Chrysippus ponit fecunda in gente Meneni.
‘Iuppiter, ingentis qui das adimisque dolores,’
mater ait pueri mensis iam quinque cubantis,
290
‘frigida si puerum quartana reliquerit, illo
mane die, quo tu indicis ieiunia, nudus
in Tiberi stabit.’ casus medicusve levarit
aegrum ex praecipiti: mater delira necabit
in gelida fixum ripa febrimque reducet,
295
quone malo mentem concussa? timore Deorum.”
haec mihi Stertinius, sapientum octavos, amico
arma dedit, posthac ne conpellarer inultus.
dixerit insanum qui me, totidem audiet atque
respicere ignoto discet pendentia tergo.’
300
‘Stoice, post damnum sic vendas omnia pluris,
qua me stultitia, quoniam non est genus unum,
insanire putas? ego nam videor mihi sanus.’
‘quid, caput abscissum manibus cum portat Agave
gnati infelicis, sibi tunc furiosa videtur?’
305
‘stultum me fateor — liceat concedere veris —
atque etiam insanum; tantum hoc edissere, quo me
aegrotare putes animi vitio.’ ‘accipe: primum
aedificas, hoc est longos imitaris, ab imo
ad summum totus moduli bipedalis, et idem
310
corpore maiorem rides Turbonis in armis
spiritum et incessum: qui ridiculus minus illo?
an, quodcumque facit Maecenas, te quoque verum est,
tanto dissimilem et tanto certare minorem?
absentis ranae pullis vituli pede pressis
315
unus ubi effugit, matri denarrat, ut ingens
belua cognatos eliserit: illa rogare,
quantane? num tantum, sufflans se, magna fuisset?
‘maior dimidio.’ ‘num tanto?’ cum magis atque
se magis inflaret, ‘non, si te ruperis,’ inquit,
320
‘par eris.’ haec a te non multum abludit imago.
adde poemata nunc, hoc est, oleum adde camino,
quae siquis sanus fecit, sanus facis et tu.
non dico horrendam rabiem — ’ ‘iam desine.’ ’ — cultum
maiorem censu — ’ ‘teneas, Damasippe, tuis te.’
325
’ — mille puellarum, puerorum mille furores — ’
‘o maior tandem parcas, insane, minori.’
Catii nesciocuius fatuitatem irridet, qui summam hominis felicitatem in arte culinaria poneret.
‘Unde et quo, Catius?’ ‘non est mihi tempus, aventi
ponere signa novis praeceptis, qualia vincent
Pythagoran Anytique reum doctumque Platona.’
‘peccatum fateor, cum te sic tempore laevo
5
interpellarim; sed des veniam bonus, oro.
quodsi interciderit tibi nunc aliquid, repetes mox,
sive est naturae hoc sive artis, mirus utroque.’
‘quin id erat curae, quo pacto cuncta tenerem
utpote res tenuis, tenui sermone peractas.’
10
‘ede hominis nomen, simul et, Romanus an hospes.’
‘ipsa memor praecepta canam, celabitur auctor.
longa quibus facies ovis erit, illa memento,
ut suci melioris et ut magis alba rotundis,
ponere: namque marem cohibent callosa vitellum.
15
cole suburbano qui siccis crevit in agris
dulcior: inriguo nihil est elutius horto.
si vespertinus subito te oppresserit hospes,
ne gallina malum responset dura palato,
doctus eris vivam musto mersare Falerno:
20
hoc teneram faciet. pratensibus optima fungis
natura est; aliis male creditur. ille salubris
aestates peraget, qui nigris prandia moris
finiet, ante gravem quae legerit arbore solem.
Aufidius forti miscebat mella Falerno:
25
mendose, quoniam vacuis conmittere venis
nil nisi lene decet: leni praecordia mulso
prolueris melius. si dura morabitur alvus,
mitulus et viles pellent obstantia conchae
et lapathi brevis herba, sed albo non sine Coo.
30
lubrica nascentes inplent conchylia lunae;
sed non omne mare est generosae fertile testae:
murice Baiano melior Lucrina peloris,
ostrea Circaeis, Miseno oriuntur echini,
pectinibus patulis iactat se molle Tarentum.
35
nec sibi coenarum quivis temere arroget artem,
non prius exacta tenui ratione saporum.
nec satis est cara piscis averrere mensa
ignarum, quibus est ius aptius et quibus assis
languidus in cubitum iam se conviva reponet.
40
umber et iligna nutritus glande rotundas
curvat aper lances carnem vitantis inertem;
nam Laurens malus est, ulvis et harundine pinguis.
vinea submittit capreas non semper edulis.
fecundae leporis sapiens sectabitur armos.
45
piscibus atque avibus quae natura et foret aetas,
ante meum nulli patuit quaesita palatum.
sunt quorum ingenium nova tantum crustula promit.
nequaquam satis in re una consumere curam,
ut siquis solum hoc, mala ne sint vina, laboret,
50
quali perfundat piscis securus olivo.
Massica si caelo suppones vina sereno,
nocturna siquid crassi est tenuabitur aura
et decedet odor nervis inimicus; at illa
integrum perdunt lino vitiata saporem.
55
Surrentina vafer qui miscet faece Falerna
vina, columbino limum bene colligit ovo,
quatenus ima petit volvens aliena vitellus.
tostis marcentem squillis recreabis et Afra
potorem coclea; nam lactuca innatat acri
60
post vinum stomacho; perna magis et magis hillis
flagitat inmorsus refici, quin omnia malit
quaecumque inmundis fervent allata popinis.
est operae pretium duplicis pernoscere iuris
naturam. simplex e dulci constat olivo,
65
quod pingui miscere mero muriaque decebit
non alia quam qua Byzantia putuit orca.
hoc ubi confusum sectis inferbuit herbis
Corycioque croco sparsum stetit, insuper addes
pressa Venafranae quod baca remisit olivae.
70
Picenis cedunt pomis Tiburtia suco:
nam facie praestant, Venucula convenit ollis;
rectius Albanam fumo duraveris uvam.
hanc ego cum malis, ego faecem primus et allec,
primus et invenior piper album cum sale nigro
75
incretum puris circumposuisse catillis.
inmane est vitium dare milia terna macello
angustoque vagos piscis urgere catino.
magna movet stomacho fastidia, seu puer unctis
tractavit calicem manibus, dum furta ligurrit,
80
sive gravis veteri creterrae limus adhaesit.
vilibus in scopis, in mappis, in scobe quantus
consistit sumptus? neglectis flagitium ingens.
ten’ lapides varios lutulenta radere palma
et Tyrias dare circum inlota toralia vestis,
85
oblitum, quanto curam sumptumque minorem
haec habeant, tanto reprehendi iustius illis,
quae nisi divitibus nequeunt contingere mensis?’
‘docte Cati, per amicitiam Divosque rogatus
ducere me auditum, perges quocumque, memento.
90
nam quamvis memori referas mihi pectore cuncta,
non tamen interpres tantundem iuveris. adde
voltum habitumque hominis, quem tu vidisse beatus
non magni pendis, quia contigit; at mihi cura
non mediocris inest, fontis ut adire remotos
95
atque haurire queam vitae praecepta beatae.’
Hereditatum captatores quibus artibus uterentur faceto Ulyssem inter et Tiresiam dialogo exponit.
‘Hoc quoque, Tiresia, praeter narrata petenti
responde, quibus amissas reparare queam res
artibus atque modis. quid rides?’ ‘iamne doloso
non satis est Ithacam revehi patriosque penatis
5
adspicere?’ ‘o nulli quicquam mentite, vides ut
nudus inopsque domum redeam te vate, neque illic
aut apotheca procis intacta est aut pecus: atqui
et genus et virtus, nisi cum re, vilior alga est.’
quando pauperiem missis ambagibus horres,
10
accipe qua ratione queas ditescere. turdus
sive aliud privum dabitur tibi, devolet illuc,
res ubi magna nitet domino sene; dulcia poma
et quoscumque feret cultus tibi fundus honores
ante Larem gustet venerabilior Lare dives.
15
qui quamvis periurus erit, sine gente, cruentus
sanguine fraterno, fugitivus, ne tamen illi
tu comes exterior, si postulet, ire recuses.’
‘utne tegam spurco Damae latus? haud ita Troiae
me gessi, certans semper melioribus.’ ‘ergo
20
pauper eris.’ ‘fortem hoc animum tolerare iubebo;
et quondam maiora tuli. tu protinus, unde
divitias aerisque ruam, dic, augur, acervos.’
‘dixi equidem et dico: captes astutus ubique
testamenta senum neu, si vafer unus et alter
25
insidiatorem praeroso fugerit hamo,
aut spem deponas aut artem inlusus omittas.
magna minorve foro si res certabitur olim,
vivet uter locuples sine gnatis, inprobus, ultro
qui meliorem audax vocet in ius, illius esto
30
defensor; fama civem causaque priorem
sperne, domi si gnatus erit fecundave coniux.
“Quinte” puta aut “Publi” — gaudent praenomine molles
auriculae — “tibi me virtus tua fecit amicum.
ius anceps novi, causas defendere possum;
35
eripiet quivis oculos citius mihi quam te
contemptum cassa nuce pauperet; haec mea cura est,
nequid tu perdas neu sis iocus.” ire domum atque
pelliculam curare iube; fi cognitor ipse,
persta atque obdura: seu rubra canicula findet
40
infantis statuas, seu pingui tentus omaso
Furius hibernas cana nive conspuet Alpes.
“nonne vides” aliquis cubito stantem prope tangens
inquiet, “ut patiens, ut amicis aptus, ut acer?”
plures adnabunt thynni et cetaria crescent.
45
sicui praeterea validus male filius in re
praeclara sublatus aletur, ne manifestum
caelibis obsequium nudet te, leniter in spem
adrepe officiosus, ut et scribare secundus
heres et, siquis casus puerum egerit Orco,
50
in vacuum venias: perraro haec alea fallit.
qui testamentum tradet tibi cumque legendum,
abnuere et tabulas a te removere memento,
sic tamen, ut limis rapias, quid prima secundo
cera velit versu; solus multisne coheres,
55
veloci percurre oculo. plerumque recoctus
scriba ex quinqueviro corvum deludet hiantem
captatorque dabit risus Nasica Corano.’
‘num furis? an prudens ludis me obscura canendo?’
‘o Laertiade, quidquid dicam, aut erit aut non:
60
divinare etenim magnus mihi donat Apollo.’
‘quid tamen ista velit sibi fabula, si licet, ede.’
‘tempore quo iuvenis Parthis horrendus, ab alto
demissum genus Aenea, tellure marique
magnus erit, forti nubet procera Corano
65
filia Nasicae, metuentis reddere soldum.
tum gener hoc faciet: tabulas socero dabit atque
ut legat orabit; multum Nasica negatas
accipiet tandem et tacitus leget invenietque
nil sibi legatum praeter plorare suisque.
70
illud ad haec iubeo: mulier si forte dolosa
libertusve senem delirum temperet, illis
accedas socius: laudes, lauderis ut absens.
adiuvat hoc quoque, sed vincit longe prius ipsum
expugnare caput. scribet mala carmina vecors:
75
laudato. scortator erit: cave te roget; ultro
Penelopam facilis potiori trade.’ ‘putasne
perduci poterit tam frugi tamque pudica,
quam nequiere proci recto depellere cursu?’
‘venit enim magnum donandi parca iuventus
80
nec tantum Veneris quantum studiosa culinae.
sic tibi Penelope frugi est; quae si semel uno
de sene gustarit tecum partita lucellum,
ut canis a corio numquam absterrebitur uncto.
me sene quod dicam factum est. anus inproba Thebis
85
ex testamento sic est elata: cadaver
unctum oleo largo nudis umeris tulit heres,
scilicet elabi si posset mortua; credo,
quod nimium institerat viventi. cautus adito
neu desis operae neve immoderatus abundes.
90
difficilem et morosum offendet garrulus: ultra
‘non’ ‘etiam’ sileas; Davus sis comicus atque
stes capite obstipo, multum similis metuenti.
obsequio grassare; mone, si increbruit aura,
cautus uti velet carum caput; extrahe turba
95
oppositis umeris; aurem substringe loquaci.
inportunus amat laudari: donec ‘ohe iam’
ad Caelum manibus sublatis dixerit, urge:
crescentem tumidis infla sermonibus utrem.
cum te servitio longo curaque levarit,
100
et certum vigilans “quartae sit partis Ulixes”
audieris “heres”: “ergo nunc Dama sodalis
nusquam est? unde mihi tam fortem tamque fidelem?”
sparge subinde et, si paulum potes inlacrimare, est
gaudia prodentem voltum celare. sepulcrum
105
permissum arbitrio sine sordibus exstrue: funus
egregie factum laudet vicinia. siquis
forte coheredum senior male tussiet, huic tu
dic, ex parte tua seu fundi sive domus sit
emptor, gaudentem nummo te addicere. sed me
110
imperiosa trahit Proserpina: vive valeque.’
Rusticani otii commoda cum urbanae vitae molestiis contendit.
Hoc erat in votis: modus agri non ita magnus,
hortus ubi et tecto vicinus iugis aquae fons
et paulum silvae super his foret. auctius atque
Di melius fecere. bene est. nil amplius oro,
5
Maia nate, nisi ut propria haec mihi munera faxis.
si neque maiorem feci ratione mala rem
nec sum facturus vitio culpave minorem,
si veneror stultus nihil horum ‘o si angulus ille
proximus accedat, qui nunc denormat agellum!’
10
‘o si urnam argenti fors quae mihi monstret, ut illi,
thesauro invento qui mercennarius agrum
illum ipsum mercatus aravit, dives amico
Hercule!’, si quod adest gratum iuvat, hac prece te oro:
pingue pecus domino facias et cetera praeter
15
ingenium, utque soles, custos mihi maximus adsis.
ergo ubi me in montes et in arcem ex Urbe removi,
quid prius inlustrem Satyris Musaque pedestri?
nec mala me ambitio perdit nec plumbeus auster
Autumnusque gravis, Libitinae quaestus acerbae.
20
matutine pater, seu Iane libentius audis,
unde homines operum primos vitaeque labores
instituunt — sic Dis placitum —, tu carminis esto
principium. Romae sponsorem me rapis: ‘eia,
ne prior officio quisquam respondeat, urge.’
25
sive aquilo radit terras seu bruma nivalem
interiore diem gyro trahit, ire necesse est.
postmodo quod mi obsit clare certumque locuto
luctandum in turba et facienda iniuria tardis.
‘quid tibi vis, insane?’ et ‘quam rem agis?’ inprobus urget
30
iratis precibus, ‘tu pulses omne quod obstat,
ad Maecenatem memori si mente recurras.’
hoc iuvat et melli est, non mentiar. at simul atras
ventum est Esquilias, aliena negotia centum
per caput et circa saliunt latus. ‘ante secundam
35
Roscius orabat sibi adesses ad Puteal cras.’
‘de re communi scribae magna atque nova te
orabant hodie meminisses, Quinte, reverti.’
‘inprimat his cura Maecenas signa tabellis.’
dixeris: ‘experiar’: ‘si vis, potes,’ addit et instat.
40
septimus octavo propior iam fugerit annus,
ex quo Maecenas me coepit habere suorum
in numero, dumtaxat ad hoc, quem tollere raeda
vellet iter faciens et cui concredere nugas
hoc genus: ‘hora quota est?’ ‘Thraex est Gallina Syro par?’
45
‘matutina parum cautos iam frigora mordent’,
et quae rimosa bene deponuntur in aure.
per totum hoc tempus subiectior in diem et horam
invidiae noster. ludos spectaverat, una
luserat in campo: ‘Fortunae filius’ omnes.
50
frigidus a Rostris manat per compita rumor:
quicumque obvius est, me consulit: ‘o bone — nam te
scire, Deos quoniam propius contingis oportet — ,
numquid de Dacis audisti?’ ‘nil equidem.’ ‘ut tu
semper eris derisor.’ ‘at omnes Di exagitent me,
55
si quicquam.’ ‘quid? militibus promissa Triquetra
praedia Caesar an est Itala tellure daturus?’
iurantem me scire nihil mirantur ut unum
scilicet egregii mortalem altique silenti.
perditur haec inter misero lux non sine votis:
60
o rus, quando ego te adspiciam quandoque licebit
nunc veterum libris, nunc somno et inertibus horis
ducere sollicitae iucunda oblivia vitae?
o quando faba Pythagorae cognata simulque
uncta satis pingui ponentur holuscula lardo?
65
o noctes cenaeque Deum, quibus ipse meique
ante larem proprium vescor vernasque procacis
pasco libatis dapibus. prout cuique libido est,
siccat inaequalis calices conviva solutus
legibus insanis, seu quis capit acria fortis
70
pocula seu modicis uvescit laetius. ergo
sermo oritur, non de villis domibusve alienis,
nec male necne Lepos saltet; sed, quod magis ad nos
pertinet et nescire malum est, agitamus, utrumne
divitiis homines an sint virtute beati,
75
quidve ad amicitias, usus rectumne, trahat nos
et quae sit natura boni summumque quid eius.
cervius haec inter vicinus garrit anilis
ex re fabellas. siquis nam laudat Arelli
sollicitas ignarus opes, sic incipit: ‘olim
80
rusticus urbanum murem mus paupere fertur
accepisse cavo, veterem vetus hospes amicum,
asper et attentus quaesitis, ut tamen artum
solveret hospitiis animum. quid multa? neque ille
sepositi ciceris nec longae invidit avenae,
85
aridum et ore ferens acinum semesaque lardi
frusta dedit, cupiens varia fastidia cena
vincere tangentis male singula dente superbo,
cum pater ipse domus palea porrectus in horna
esset ador loliumque, dapis meliora relinquens.
90
tandem urbanus ad hunc “quid te iuvat” inquit, “amice,
praerupti nemoris patientem vivere dorso?
vis tu homines urbemque feris praeponere silvis?
carpe viam, mihi crede, comes, terrestria quando
mortalis animas vivunt sortita neque ulla est
95
aut magno aut parvo leti fuga: quo, bone, circa,
dum licet, in rebus iucundis vive beatus,
vive memor, quam sis aevi brevis.” haec ubi dicta
agrestem pepulere, domo levis exsilit; inde
ambo propositum peragunt iter, urbis aventes
100
moenia nocturni subrepere. iamque tenebat
nox medium caeli spatium, cum ponit uterque
in locuplete domo vestigia, rubro ubi cocco
tincta super lectos canderet vestis eburnos
multaque de magna superessent fercula cena,
105
quae procul exstructis inerant hesterna canistris.
ergo ubi purpurea porrectum in veste locavit
agrestem, veluti succinctus cursitat hospes
continuatque dapes nec non verniliter ipsis
fungitur officiis, praelambens omne quod adfert.
110
ille cubans gaudet mutata sorte bonisque
rebus agit laetum convivam, cum subito ingens
valvarum strepitus lectis excussit utrumque.
currere per totum pavidi conclave magisque
exanimes trepidare, simul domus alta Molossis
115
personuit canibus. tum rusticus: “haud mihi vita
est opus hac” ait et “valeas: me silva cavosque
tutus ab insidiis tenui solabitur ervo.”’
Horatii servus libertate usus Saturnalitia festive illum et acriter obiurgat.
‘Iamdudum ausculto et cupiens tibi dicere servos
pauca reformido.’ ‘Davusne?’ ‘ita, Davus, amicum
mancipium domino et frugi quod sit satis, hoc est,
ut vitale putes.’ ‘age libertate Decembri,
5
quando ita maiores voluerunt, utere: narra.’
‘pars hominum vitiis gaudet constanter et urget
propositum; pars multa natat, modo recta capessens,
interdum pravis obnoxia. saepe notatus
cum tribus anellis, modo laeva Priscus inani
10
vixit inaequalis, clavum ut mutaret in horas,
aedibus ex magnis subito se conderet unde
mundior exiret vix libertinus honeste;
iam moechus Romae, iam mallet doctus Athenis
vivere, Vertumnis quotquot sunt natus iniquis.
15
scurra Volanerius, postquam illi iusta cheragra
contudit articulos, qui pro se tolleret atque
mitteret in phimum talos, mercede diurna
conductum pavit: quanto constantior isdem
in vitiis, tanto levius miser ac prior illo
20
qui iam contento, iam laxo fune laborat.’
‘non dices hodie, quorsum haec tam putida tendant,
furcifer?’ ‘ad te, inquam.’ ‘quo pacto, pessime?’ ‘laudas
fortunam et mores antiquae plebis, et idem,
siquis ad illa Deus subito te agat, usque recuses,
25
aut quia non sentis, quod clamas, rectius esse,
aut quia non firmus rectum defendis et haeres
nequiquam caeno cupiens evellere plantam.
Romae rus optas; absentem rusticus Urbem
tollis ad astra levis. si nusquam es forte vocatus
30
ad cenam, laudas securum holus ac, velut usquam
vinctus eas, ita te felicem dicis amasque,
quod nusquam tibi sit potandum. iusserit ad se
Maecenas serum sub lumina prima venire
convivam: “nemon’ oleum fert ocius? ecquis
35
audit?” cum magno blateras clamore fugisque.
Mulvius et scurrae, tibi non referenda precati,
discedunt. “etenim fateor me” dixerit ille
“duci ventre levem, nasum nidore supinor,
inbecillus, iners, siquid vis, adde, popino.
40
tu cum sis quod ego et fortassis nequior, ultro
insectere velut melior verbisque decoris
obvolvas vitium?” quid, si me stultior ipso
quingentis empto drachmis deprenderis? aufer
me voltu terrere; manum stomachumque teneto,
45
dum quae Crispini docuit me ianitor edo.
te coniunx aliena capit, meretricula Davum:
peccat uter nostrum cruce dignius? acris ubi me
natura intendit, sub clara nuda lucerna
quaecumque excepit turgentis verbera caudae
50
clunibus aut agitavit equum lasciva supinum,
dimittit neque famosum neque sollicitum, ne
ditior aut formae melioris meiat eodem.
tu cum proiectis insignibus, anulo equestri
Romanoque habitu, prodis ex iudice Dama,
55
turpis odoratum caput obscurante lacerna,
non es quod simulas? metuens induceris atque
altercante libidinibus tremis ossa pavore.
quid refert, uri virgis ferroque necari
auctoratus eas, an turpi clausus in arca,
60
quo te demisit peccati conscia erilis,
contractum genibus tangas caput? estne marito
matronae peccantis in ambo iusta potestas,
in corruptorem vel iustior? illa tamen se
non habitu mutatve loco peccatve superne,
65
cum te formidet mulier neque credat amanti.
ibis sub furcam prudens dominoque furenti
conmittes rem omnem et vitam et cum corpore famam
evasti: credo, metues doctusque cavebis:
quaeres, quando iterum paveas iterumque perire
70
possis, o totiens servus. quae belua ruptis,
cum semel effugit, reddit se prava catenis?
“non sum moechus” ais. neque ego hercule fur, ubi vasa
praetereo sapiens argentea. tolle periclum:
iam vaga prosiliet frenis natura remotis.
75
tune mihi dominus, rerum imperiis hominumque
tot tantisque minor, quem ter vindicta quaterque
inposita haud umquam misera formidine privet?
adde super, dictis quod non levius valeat; nam,
sive vicarius est, qui servo paret, uti mos
80
vester ait, seu conservus, tibi quid sum ego? nempe
tu, mihi qui imperitas, aliis servis miser atque
duceris ut nervis alienis mobile lignum.
quisnam igitur liber? sapiens sibi qui imperiosus,
quem neque pauperies neque mors neque vincula terrent,
85
responsare cupidinibus, contemnere honores
fortis, et in se ipso totus, teres atque rotundus,
externi nequid valeat per leve morari,
in quem manca ruit semper fortuna. potesne
ex his ut proprium quid noscere? quinque talenta
90
poscit te mulier, vexat foribusque repulsum
perfundit gelida, rursus vocat: eripe turpi
colla iugo Liber, “liber sum” dic age. non quis.
urget enim dominus mentem non lenis et acris
subiectat lasso stimulos versatque negantem.
95
vel cum Pausiaca torpes, insane, tabella,
qui peccas minus atque ego, cum Fulvi Rutubaeque
aut Pacideiani contento poplite miror
proelia rubrica picta aut carbone, velut si
re vera pugnent, feriant vitentque moventes
100
arma viri? nequam et cessator Davus; at ipse
subtilis veterum iudex et callidus audis.
nil ego, si ducor libo fumante: tibi ingens
virtus atque animus cenis responsat opimis?
obsequium ventris mihi perniciosius est cur?
105
tergo plector enim. qui tu inpunitior illa,
quae parvo sumi nequeunt, obsonia captas?
nempe inamarescunt epulae sine fine petitae
inlusique pedes vitiosum ferre recusant
corpus. an hic peccat, sub noctem qui puer uvam
110
furtiva mutat strigili: qui praedia vendit,
nil servile gulae parens habet? adde, quod idem
non horam tecum esse potes, non otia recte
ponere teque ipsum vitas fugitivus et erro,
iam vino quaerens, iam somno fallere curam,
115
frustra: nam comes atra premit sequiturque fugacem.’
‘unde mihi lapidem?’ ‘quorsum est opus?’ ‘unde sagittas?’
‘aut insanit homo aut versus facit.’ ‘ocius hinc te
ni rapis, accedes opera agro nona Sabino.’
Avarum inepte prodigum salse describit.
‘Ut Nasidieni iuvit te cena beati?
nam mihi quaerenti convivam dictus here illic
de medio potare die.’ ‘sic, ut mihi numquam
in vita fuerit melius.’ ‘da, si grave non est,
5
quae prima iratum ventrem placaverit esca.’
‘in primis Lucanus aper: leni fuit Austro
captus, ut aiebat cenae pater: acria circum
rapula, lactucae, radices, qualia lassum
pervellunt stomachum, siser, allec, faecula Coa.
10
his ut sublatis puer alte cinctus acernam
gausape purpureo mensam pertersit et alter
sublegit quodcumque iaceret inutile quodque
posset cenantis offendere, ut Attica virgo
cum sacris Cereris procedit fuscus Hydaspes
15
caecuba vina ferens, Alcon Chium maris expers.
hic erus “Albanum, Maecenas, sive Falernum
te magis adpositis delectat, habemus utrumque.”’
‘divitias miseras! sed quis cenantibus una,
Fundani, pulcre fuerit tibi, nosse laboro.’
20
‘summus ego et prope me Viscus Thurinus et infra,
si memini, Varius; cum Servilio Balatrone
Vibidius, quos Maecenas adduxerat umbras.
Nomentanus erat super ipsum, Porcius infra,
ridiculus totas semel absorbere placentas;
25
Nomentanus ad hoc, qui, siquid forte lateret,
indice monstraret digito; nam cetera turba,
nos, inquam, cenamus avis, conchylia, piscis,
longe dissimilem noto celantia sucum,
ut vel continuo patuit, cum passeris atque
30
ingustata mihi porrexerit ilia rhombi.
post hoc me docuit melimela rubere minorem
ad lunam delecta. quid hoc intersit, ab ipso
audieris melius. tum Vibidius Balatroni
“nos nisi damnose bibimus, moriemur inulti,”
35
et calices poscit maiores. vertere pallor
tum parochi faciem nil sic metuentis ut acris
potores, vel quod maledicunt liberius vel
fervida quod subtile exsurdant vina palatum.
invertunt Allifanis vinaria tota
40
Vibidius Balatroque secutis omnibus: imi
convivae lecti nihilum nocuere lagoenis.
adfertur squillas inter murena natantis
in patina porrecta. sub hoc erus “haec gravida” inquit
“capta est, deterior post partum carne futura.
45
his mixtum ius est: oleo, quod prima Venafri
pressit cella; garo de sucis piscis Hiberi;
vino quinquenni, verum citra mare nato,
dum coquitur — cocto Chium sic convenit, ut non
hoc magis ullum aliud — ; pipere albo, non sine aceto,
50
quod Methymnaeam vitio mutaverit uvam.
erucas viridis, inulas ego primus amaras
monstravi incoquere; inlutos Curtillus echinos,
ut melius muria quod testa marina remittat.”
interea suspensa gravis aulaea ruinas
55
in patinam fecere, trahentia pulveris atri
quantum non Aquilo Campanis excitat agris.
nos maius veriti, postquam nihil esse pericli
sensimus, erigimur; Rufus posito capite, ut si
filius inmaturus obisset, flere. quis esset
60
finis, ni sapiens sic Nomentanus amicum
tolleret: “heu, Fortuna, quis est crudelior in nos
te Deus? ut semper gaudes inludere rebus
humanis!” Varius mappa conpescere risum
vix poterat. Balatro suspendens omnia naso
65
“haec est condicio vivendi” aiebat, “eoque
responsura tuo numquam est par fama labori.
tene, ut ego accipiar laute, torquerier omni
sollicitudine districtum, ne panis adustus,
ne male conditum ius adponatur, ut omnes
70
praecincti recte pueri comptique ministrent.
adde hos praeterea casus, aulaea ruant si,
ut modo; si patinam pede lapsus frangat agaso.
sed convivatoris, uti ducis, ingenium res
adversae nudare solent, celare secundae.”
75
Nasidienus ad haec “tibi Di, quaecumque preceris,
commoda dent: ita vir bonus es convivaque comis”
et soleas poscit. tum in lecto quoque videres
stridere secreta divisos aure susurros.’
‘nullos his mallem ludos spectasse; sed illa
80
redde age quae deinceps risisti.’ ‘Vibidius dum
quaerit de pueris, num sit quoque fracta lagoena,
quod sibi poscenti non dentur pocula, dumque
ridetur fictis rerum Balatrone secundo,
Nasidiene, redis mutatae frontis, ut arte
85
emendaturus fortunam; deinde secuti
mazonomo pueri magno discerpta ferentes
membra gruis sparsi sale multo non sine farre,
pinguibus et ficis pastum iecur anseris albae
et leporum avolsos, ut multo suavius, armos,
90
quam si cum lumbis quis edit. tum pectore adusto
vidimus et merulas poni et sine clune palumbis,
suavis res, si non causas narraret earum et
naturas dominus; quem nos sic fugimus ulti,
ut nihil omnino gustaremus, velut illis
95
Canidia adflasset, peior serpentibus Afris.’