Epistulae, Epistulae, Satires, Epistles and Ars poetica with an English translation. Horace, creator; Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), 1862-, editor
nil conscire sibi, nulla pallescere culpa.
p.256
Roscia, dic sodes, melior lex an puerorum est
nenia, quae regnum recte facientibus offert,
et maribus Curiis et decantata Camillis?
65
isne tibi melius suadet, qui “rem facias, rem,
si possis, recte, si non, quocumque modo, rem,”
ut propius spectes lacrimosa poemata Pupi,
an qui Fortunae te responsare superbae
liberum et erectum praesens hortatur et aptat ?
70
Quod si me populus Romanus forte roget, cur
non ut porticibus sic iudiciis fruar isdem,
nec sequar aut fugiam quae diligit ipse vel odit,
olim quod volpes aegroto cauta leoni
respondit, referam: “quia me vestigia terrent,
75
omnia te adversum spectantia, nulla retrorsum.”
belua multorum es capitum, nam quid sequar aut quem?
pars hominum gestit conducere publica; sunt qui
frustis et pomis viduas venentur avaras
excipiantque senes, quos in vivaria mittant;
80
multis occulto crescit res faenore. Verum
esto aliis alios rebus studiisque teneri:
idem eadem possunt horam durare probantes?
"nullus in orbe sinus Bais praelucet amoenis,"
si dixit dives, lacus et mare sentit amorem
85
festinantis eri; cui si vitiosa libido
p.258
fecerit auspicium, “cras ferramenta Teanum
tolletis, fabri!” lectus genialis in aula est:
nil ait esse prius, melius nil caelibe vita;
si non est, iurat bene solis esse maritis.
90
quo teneant voltus mutantem Protea nodo?