Epistulae, Epistulae, Satires, Epistles and Ars poetica with an English translation. Horace, creator; Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), 1862-, editor
1.14
Vilice silvarum et milli me reddentis agelli,
quem tu fastidis, habitatum quinque focis et
quinque bonos solitum Variam dimittere patres,
certemus, spinas animone ego fortius an tu
5
evellas agro, et melior sit Horatius an res.
Me quamvis Lamiae pietas et cura moratur,
fratrem maerentis, rapto de fratre dolentis
insolabiliter, tamen istuc mens animusque
fert et amat spatiis obstantia rumpere claustra,
10
rure ego viventem, tu dicis in urbe beatum.
cui placet alterius, sua nimirum est odio sors.
stultus uterque locum immeritum causatur inique:
in culpa est animus, qui se non effugit umquam.
Tu mediastinus tacita prece rura petebas,
15
nunc urbem et ludos et balnea vilicus optas:
me constare mihi scis et discedere tristem
quandocumque trahunt invisa negotia Romam,
non eadem miramur; eo disconvenit inter
meque et te. nam quae deserta et inhospita tesqua
20
credis, amoena vocat mecum qui sentit, et odit
p.340
quae tu pulchra putas, fornix tibi et uncta popina
incutiunt urbis desiderium, video, et quod
angulus iste feret piper et tus ocius uva,
nec vicina subest vinum praebere taberna
25
quae possit tibi, nec meretrix tibicina, cuius
ad strepitum salias terrae gravis; et tamen urges
iampridem non tacta ligonibus arva bovemque
disiunctum curas et strictis frondibus exples;
addit opus pigro rivus, si decidit imber,
30
multa mole docendus aprico parcere prato.