Epistulae, Epistulae, Satires, Epistles and Ars poetica with an English translation. Horace, creator; Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), 1862-, editor
Quae sit hiems Veliae, quod caelum, Vala, Salerni,
quorum hominum regio et qualis via (nam mihi Baias
Musa supervacuas Antonius, et tamen illis
me facit invisum, gelida cum perluor unda
5
per medium frigus, sane murteta relinqui
dictaque cessantem nervis elidere morbum
sulfura contemni vicus gemit, invidus aegris,
qui caput et stomachum supponere fontibus audent
Clusinis Gabiosque petunt et frigida rura.
10
mutandus locus est et deversoria nota
praeteragendus equus, “quo tendis? non mihi Cumas
est iter aut Baias,” laeva stomachosus habena
dicet eques; sed equi frenato est auris in ore);
maior utrum populum frumenti copia pascat;
15
collectosne bibant imbres puteosne perennis
iugis aquae (nam vina nihil moror illius orae:
rure meo possum quidvis perferre patique;
ad mare cum veni, generosum et lene requiro,
quod curas abigat, quod cum spe divite manet
20
in venas animumque meum, quod verba ministret,
quod me Lucanae iuvenem commendet amicae);
p.346
tractus uter pluris lepores, uter educet apros;
utra magis piscis et echinos aequora celent,
pinguis ut inde domum possim Phaeaxque reverti,
25
scribere te nobis, tibi nos accredere par est.
Maenius, ut rebus maternis atque paternis
fortiter absumptis urbanus coepit haberi
scurra vagus, non qui certum praesepe teneret,
impransus non qui civem dinosceret hoste,
30
quaelibet in quemvis opprobria fingere saevus,
pernicies et tempestas barathrumque macelli,
quidquid quaesierat, ventri donabat avaro.
hic ubi nequitiae fautoribus et timidis nil
aut paulum abstulerat, patinas cenabat omasi,
35
vilis et agninae, tribus ursis quod satis esset;
scilicet ut ventres lamna candente nepotum
diceret urendos correctus Bestius. idem,
quidquid erat nactus praedae maioris, ubi omne
verterat in fumum et cinerem, "non hercule miror,"
40
aiebat, “si qui comedunt bona, cum sit obeso
nil melius turdo, nil vulva pulchrius ampla.”
Nimirum hic ego sum. nam tuta et parvola laudo,
cum res deficiunt, satis inter vilia fortis :
verum ubi quid melius contingit et unctius, idem
45
vos sapere et solos aio bene vivere, quorum
conspicitur nitidis fundata pecunia villis.
p.348