Epistulae, Epistulae, Satires, Epistles and Ars poetica with an English translation. Horace, creator; Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), 1862-, editor
partitur lintres exercitus, Actia pugna
te duce per pueros hostili more refertur;
adversarius est frater, lacus Hadria, donec
alterutrum velox Victoria fronde coronet,
65
consentire suis studiis qui crediderit te,
fautor utroque tuum laudabit pollice ludum.
p.374
Protinus ut moneam (si quid monitoris eges tu)
quid de quoque viro et cui dicas, saepe videto,
percontatorem fugito: nam garrulus idem est,
70
nec retinent patulae commissa fideliter aures,
et semel emissum volat irrevocabile verbum,
non ancilla tuum iecur ulceret ulla puerve
intra marmoreum venerandi limen amici,
ne dominus pueri pulchri caraeve puellae
75
munere te parvo beet aut incommodus angat.
qualem commendes, etiam atque etiam aspice, ne mox
incutiant aliena tibi peccata pudorem,
fallimur et quondam non dignum tradimus: ergo
quem sua culpa premet, deceptus omitte tueri,
80
ut penitus notum, si temptent crimina, serves
tuterisque tuo fidentem praesidio: qui
dente Theonino cum circumroditur, ecquid
ad te post paulo ventura pericula sentis?
nam tua res agitur, paries cum proximus ardet,
85
et neglecta solent incendia sumere vires.
Dulcis inexpertis cultura potentis amici:
expertus metuit. tu, dum tua navis in alto est,
hoc age, ne mutata retrorsum te ferat aura.
oderunt hilarem tristes tristemque iocosi,
90
sedatum celeres, agilem navumque remissi;