Epistulae, Epistulae, Satires, Epistles and Ars poetica with an English translation. Horace, creator; Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), 1862-, editor
Iuli Flore, quibus terrarum militet oris
Claudius Augusti privignus, scire laboro.
Thracane vos Hebrusque nivali compede vinctus,
an freta vicinas inter currentia turris,
5
an pingues Asiae campi collesque morantur?
Quid studiosa cohors operum struit? hoc quoque curo.
quis sibi res gestas Augusti scribere sumit?
bella quis et paces longum diffundit in aevum?
quid Titius, Romana brevi venturus in ora?
10
Pindarici fontis qui non expalluit haustus,
fastidire lacus et rivos ausus apertos, ut valet?
ut meminit nostri? fidibusne Latinis
Thebanos aptare modos studet auspice Musa,
an tragica desaevit et ampullatur in arte?
15
quid mihi Celsus agit? monitus multumque monendus,
privatas ut quaerat opes et tangere vitet
p.272
scripta Palatinus quaecumque recepit Apollo,
ne, si forte suas repetitum venerit olim
grex avium plumas, moveat cornicula risum
20
furtivis nudata coloribus, ipse quid audes?
quae circumvolitas agilis thyma? non tibi parvum
ingenium, non incultum est et turpiter hirtum.
seu linguam causis acuis seu civica iura
respondere paras seu condis amabile carmen,
25
prima feres hederae victricis praemia, quod si
frigida curarum fomenta relinquere posses,
quo te caelestis sapientia duceret, ires. hoc opus,
hoc studium parvi properemus et ampli,
si patriae volumus, si nobis vivere cari.
30
Debes hoc etiam rescribere, sit tibi curae
quantae conveniat Munatius; an male sarta
gratia nequiquam coit et rescinditur? at vos
seu calidus sanguis seu rerum inscitia vexat
indomita cervice feros, ubicumque locorum
35
vivitis, indigni fraternum rumpere foedus,
pascitur in vestrum reditum votiva iuvenca.
p.274