Epistulae, Epistulae, Satires, Epistles and Ars poetica with an English translation. Horace, creator; Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), 1862-, editor
1.7
Quinque dies tibi pollicitus me rure futurum,
Sextilem totum mendax desideror. atque
si me vivere vis sanum recteque valentem,
quam mihi das aegro, dabis aegrotare timenti,
5
Maecenas, veniam, dum ficus prima calorque
dissignatorem decorat lictoribus atris,
dum pueris omnis pater et matercula pallet,
officiosaque sedulitas et opella forensis
adducit febris et testamenta resignat.
10
quod si bruma nives Albanis illinet agris,
ad mare descendet vates tuus et sibi parcet
contractusque leget; te, dulcis amice, reviset
cum Zephyris, si concedes, et hirundine prima.
Non quo more piris vesci Calaber iubet hospes,
15
tu me fecisti locupletem. "vescere, sodes."
"iam satis est.""at tu quantum vis tolle.""benigne."
"non invisa feres pueris munuscula parvis."
"tam teneor dono, quam si dimittar onustus."
"ut libet; haec porcis hodie comedenda relinques. "
p.296
20
prodigus et stultus donat quae spernit et odit;
haec seges ingratos tulit et feret omnibus annis,
vir bonus et sapiens dignis ait esse paratus,
nec tamen ignorat quid distent aera lupinis.
dignum praestabo me etiam pro laude merentis.
25
quod si me noles usquam discedere, reddes
forte latus, nigros angusta fronte capillos,
reddes dulce loqui, reddes ridere decorum et
inter vina fugam Cinarae maerere protervae.
Forte per angustam tenuis volpecula rimam
30
repserat in cumeram frumenti, pastaque rursus