Epistulae, Epistulae, Satires, Epistles and Ars poetica with an English translation. Horace, creator; Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), 1862-, editor
summe munito et multarum divite rerum,
clarus ob id factum donis ornatur honestis,
accipit et bis dena super sestertia nummum,
forte sub hoc tempus castellum evertere praetor
35
nescio quod cupiens hortari coepit eundem
verbis quae timido quoque possent addere mentem:
“i, bone, quo virtus tua te vocat, i pede fausto,
grandia laturus meritorum praemia, quid stas? ”
post haec ille catus, quantumvis rusticus: “ibit,
40
ibit eo, quo vis, qui zonam perdidit,” inquit.
Romae nutriri mihi contigit atque doceri
iratus Grais quantum nocuisset Achilles.
adiecere bonae paulo plus artis Athenae,
scilicet ut vellem curvo dinoscere rectum
45
atque inter silvas Academi quaerere verum.
dura sed emovere loco me tempora grato
p.428
civilisque rudem belli tulit aestus in arma
Caesaris Augusti non responsura lacertis.
unde simul primum me dimisere Philippi,
50
decisis humilem pennis inopemque paterni
et laris et fundi, paupertas impulit audax
ut versus facerem: sed quod non desit habentem
quae poterunt umquam satis expurgare cicutae,
ni melius dormire putem quam scribere versus?
55
Singula de nobis anni praedantur euntes;
eripuere iocos, Venerem, convivia, ludum;
tendunt extorquere poemata: quid faciam vis?
denique non omnes eadem mirantur amantque:
carmine tu gaudes, hic delectatur iambis,
60
ille Bioneis sermonibus et sale nigro.