Amores, Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris, R. Ehwald, edidit ex Rudolphi Merkelii recognitione, Leipzig, B. G. Teubner, 1907
1.7
Adde manus in vincla meas — meruere catenas —
Dum furor omnis abit, siquis amicus ades!
Nam furor in dominam temeraria bracchia movit;
Flet mea vaesana laesa puella manu.
5
Tunc ego vel caros potui violare parentes
Saeva vel in sanctos verbera ferre deos!
Quid? non et clipei dominus septemplicis Aiax
Stravit deprensos lata per arva greges,
Et, vindex in matre patris, malus ultor, Orestes
10
Ausus in arcanas poscere tela deas?
Ergo ego digestos potui laniare capillos?
Nec dominam motae dedecuere comae.
Sic formosa fuit. talem Schoeneida dicam
Maenalias arcu sollicitasse feras;
15
Talis periuri promissaque velaque Thesei
Flevit praecipites Cressa tulisse Notos;
Sic, nisi vittatis quod erat Cassandra capillis,
Procubuit templo, casta Minerva, tuo.
Quis mihi non 'demens!' quis non mihi 'barbare!' dixit?
20
Ipsa nihil; pavido est lingua retenta metu.
Sed taciti fecere tamen convicia vultus;
Egit me lacrimis ore silente reum.
Ante meos umeris vellem cecidisse lacertos;
Utiliter potui parte carere mei.
25
In mea vaesanas habui dispendia vires
Et valui poenam fortis in ipse meam.
Quid mihi vobiscum, caedis scelerumque ministrae?
Debita sacrilegae vincla subite manus!
An, si pulsassem minimum de plebe Quiritem,
30
Plecterer — in dominam ius mihi maius erit?