Amores, Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris, R. Ehwald, edidit ex Rudolphi Merkelii recognitione, Leipzig, B. G. Teubner, 1907
Qui dabit, ille tibi magno sit maior Homero;
Crede mihi, res est ingeniosa dare.
Nec tu, siquis erit capitis mercede redemptus,
Despice; gypsati crimen inane pedis.
65
Nec te decipiant veteres circum atria cerae.
Tolle tuos tecum, pauper amator, avos!
Qui, quia pulcher erit, poscet sine munere noctem,
Quod det, amatorem flagitet ante suum!
Parcius exigito pretium, dum retia tendis,
70
Ne fugiant; captos legibus ure tuis!
Nec nocuit simulatus amor; sine, credat amari,
Et cave ne gratis hic tibi constet amor!
Saepe nega noctes. capitis modo finge dolorem,
Et modo, quae causas praebeat, Isis erit.
75
Mox recipe, ut nullum patiendi colligat usum,
Neve relentescat saepe repulsus amor.
Surda sit oranti tua ianua, laxa ferenti;
Audiat exclusi verba receptus amans;
Et, quasi laesa prior, nonnumquam irascere laeso —
80
Vanescit culpa culpa repensa tua.
Sed numquam dederis spatiosum tempus in iram:
Saepe simultates ira morata facit.
Quin etiam discant oculi lacrimare coacti,
Et faciant udas illa vel ille genas;
85
Nec, siquem falles, tu periurare timeto —
Commodat in lusus numina surda Venus.
Servus et ad partes sollers ancilla parentur,
Qui doceant, apte quid tibi possit emi;
Et sibi pauca rogent — multos si pauca rogabunt,
90
Postmodo de stipula grandis acervus erit.