Amores, Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris, R. Ehwald, edidit ex Rudolphi Merkelii recognitione, Leipzig, B. G. Teubner, 1907
Saepe petens Hero iuvenis transnaverat undas;
Tum quoque transnasset, sed via caeca fuit.
At sine te, quamvis operosi vitibus agri
Me teneant, quamvis amnibus arva natent,
35
Et vocet in rivos currentem rusticus undam,
Frigidaque arboreas mulceat aura comas,
Non ego Paelignos videor celebrare salubres,
Non ego natalem, rura paterna, locum —
Sed Scythiam Cilicasque feros viridesque Britannos,
40
Quaeque Prometheo saxa cruore rubent.
Ulmus amat vitem, vitis non deserit ulmum;
Separor a domina cur ego saepe mea?
At mihi te comitem iuraras usque futuram —
Per me perque oculos, sidera nostra, tuos!
45
Verba puellarum, foliis leviora caducis,
Inrita, qua visum est, ventus et unda ferunt.
Siqua mei tamen est in te pia cura relicti,
Incipe pollicitis addere facta tuis,
Parvaque quamprimum rapientibus esseda mannis
50
Ipsa per admissas concute lora iubas!
At vos, qua veniet, tumidi, subsidite, montes,
Et faciles curvis vallibus este, viae!