Amores,
Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia
amoris, R. Ehwald, edidit ex Rudolphi Merkelii recognitione, Leipzig, B. G. Teubner, 1907
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
2.18
1
Carmen ad iratum dum tu perducis Achillen
2
Primaque iuratis induis arma viris,
3
Nos, Macer, ignava Veneris cessamus in umbra,
4
Et tener ausuros grandia frangit Amor.
5
Saepe meae 'tandem' dixi 'discede' puellae —
6
In gremio sedit protinus illa meo.
7
Saepe 'pudet!' dixi — lacrimis vix illa retentis
8
'Me miseram! iam te' dixit 'amare pudet?'
9
Inplicuitque suos circum mea colla lacertos
10
Et, quae me perdunt, oscula mille dedit.
11
Vincor, et ingenium sumptis revocatur ab armis,
12
Resque domi gestas et mea bella cano.
13
Sceptra tamen sumpsi, curaque tragoedia nostra
14
Crevit, et huic operi quamlibet aptus eram.
15
Risit Amor pallamque meam pictosque cothurnos
16
Sceptraque privata tam cito sumpta manu.
17
Hinc quoque me dominae numen deduxit iniquae,
18
Deque cothurnato vate triumphat Amor.
19
Quod licet, aut artes teneri profitemur Amoris —
20
Ei mihi, praeceptis urgeor ipse meis! —
21
Aut, quod Penelopes verbis reddatur Ulixi,
22
Scribimus et lacrimas, Phylli relicta, tuas,
23
Quod Paris et Macareus et quod male gratus Iason
24
Hippolytique parens Hippolytusque legant,
25
Quodque tenens strictum Dido miserabilis ensem
26
Dicat et Aoniae Lesbis amata lyrae.
27
Quam cito de toto rediit meus orbe Sabinus
28
Scriptaque diversis rettulit ille locis!
29
Candida Penelope signum cognovit Ulixis;
30
Legit ab Hippolyto scripta noverca suo.