Amores, Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris, R. Ehwald, edidit ex Rudolphi Merkelii recognitione, Leipzig, B. G. Teubner, 1907
2.2
Quem penes est dominam servandi cura, Bagoa,
Dum perago tecum pauca, sed apta, vaca.
Hesterna vidi spatiantem luce puellam
Illa, quae Danai porticus agmen habet.
5
Protinus, ut placuit, misi scriptoque rogavi.
Rescripsit trepida 'non licet!' illa manu;
Et, cur non liceat, quaerenti reddita causa est,
Quod nimium dominae cura molesta tua est.
Si sapis, o custos, odium, mihi crede, mereri
10
Desine; quem metuit quisque, perisse cupit.
Vir quoque non sapiens; quid enim servare laboret,
Unde nihil, quamvis non tueare, perit?
Sed gerat ille suo morem furiosus amori
Et castum, multis quod placet, esse putet;
15
Huic furtiva tuo libertas munere detur,
Quam dederis illi, reddat ut illa tibi.
Conscius esse velis — domina est obnoxia servo;
Conscius esse times — dissimulare licet.
Scripta leget secum — matrem misisse putato!
20
Venerit ignotus — postmodo notus erit.
Ibit ad adfectam, quae non languebit, amicam:
Visat! iudiciis aegra sit illa tuis.
Si faciet tarde, ne te mora longa fatiget,
Inposita gremio stertere fronte potes.
25
Nec tu, linigeram fieri quid possit ad Isim,
Quaesieris nec tu curva theatra time!
Conscius adsiduos commissi tollet honores —
Quis minor est autem quam tacuisse labor?
Ille placet versatque domum neque verbera sentit;
30
Ille potens — alii, sordida turba, iacent.