Amores,
Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia
amoris, R. Ehwald, edidit ex Rudolphi Merkelii recognitione, Leipzig, B. G. Teubner, 1907
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
1
Ei mihi, quod dominam nec vir nec femina servas
2
Mutua nec Veneris gaudia nosse potes!
3
Qui primus pueris genitalia membra recidit,
4
Vulnera quae fecit, debuit ipse pati.
5
Mollis in obsequium facilisque rogantibus esses,
6
Si tuus in quavis praetepuisset amor.
7
Non tu natus equo, non fortibus utilis armis;
8
Bellica non dextrae convenit hasta tuae.
9
Ista mares tractent; tu spes depone viriles.
10
Sunt tibi cum domina signa ferenda tua.
11
Hanc inple meritis, huius tibi gratia prosit;
12
Si careas illa, quis tuus usus erit?
13
Est etiam facies, sunt apti lusibus anni;
14
Indigna est pigro forma perire situ.
15
Fallere te potuit, quamvis habeare molestus;
16
Non caret effectu, quod voluere duo.
17
Aptius ut fuerit precibus temptasse, rogamus,
18
Dum bene ponendi munera tempus habes.