Amores, Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris, R. Ehwald, edidit ex Rudolphi Merkelii recognitione, Leipzig, B. G. Teubner, 1907
2.4
Non ego mendosos ausim defendere mores
Falsaque pro vitiis arma movere meis.
Confiteor — siquid prodest delicta fateri;
In mea nunc demens crimina fassus eo.
5
Odi, nec possum, cupiens, non esse quod odi;
Heu, quam quae studeas ponere ferre grave est!
Nam desunt vires ad me mihi iusque regendum;
Auferor ut rapida concita puppis aqua.
Non est certa meos quae forma invitet amores —
10
Centum sunt causae, cur ego semper amem.
Sive aliqua est oculos in humum deiecta modestos,
Uror, et insidiae sunt pudor ille meae;
Sive procax aliqua est, capior, quia rustica non est,
Spemque dat in molli mobilis esse toro.
15
Aspera si visa est rigidasque imitata Sabinas,
Velle, sed ex alto dissimulare puto.
Sive es docta, places raras dotata per artes;
Sive rudis, placita es simplicitate tua.
Est, quae Callimachi prae nostris rustica dicat
20
Carmina — cui placeo, protinus ipsa placet.
Est etiam, quae me vatem et mea carmina culpet —
Culpantis cupiam sustinuisse femur.
Molliter incedit — motu capit; altera dura est —
At poterit tacto mollior esse viro.
25
Haec quia dulce canit flectitque facillima vocem,
Oscula cantanti rapta dedisse velim;
Haec querulas habili percurrit pollice chordas —
Tam doctas quis non possit amare manus?
Illa placet gestu numerosaque bracchia ducit
30
Et tenerum molli torquet ab arte latus —