Amores, Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris, R. Ehwald, edidit ex Rudolphi Merkelii recognitione, Leipzig, B. G. Teubner, 1907
Haec tibi sunt mecum, mihi sunt communia tecum —
In bona cur quisquam tertius ista venit?'
Haec ego, quaeque dolor linguae dictavit; at illi
Conscia purpureus venit in ora pudor,
35
Quale coloratum Tithoni coniuge caelum
Subrubet, aut sponso visa puella novo;
Quale rosae fulgent inter sua lilia mixtae,
Aut ubi cantatis Luna laborat equis,
Aut quod, ne longis flavescere possit ab annis,
40
Maeonis Assyrium femina tinxit ebur.
Hic erat aut alicui color ille simillimus horum,
Et numquam visu pulchrior illa fuit.
Spectabat terram — terram spectare decebat;
Maesta erat in vultu — maesta decenter erat.
45
Sicut erant, et erant culti, laniare capillos
Et fuit in teneras impetus ire genas —
Ut faciem vidi, fortes cecidere lacerti;
Defensa est armis nostra puella suis.
Qui modo saevus eram, supplex ultroque rogavi,
50
Oscula ne nobis deteriora daret.
Risit et ex animo dedit optima — qualia possent
Excutere irato tela trisulca Iovi;
Torqueor infelix, ne tam bona senserit alter,
Et volo non ex hac illa fuisse nota.
55
Haec quoque, quam docui, multo meliora fuerunt,
Et quiddam visa est addidicisse novi.
Quod nimium placuere, malum est, quod tota labellis
Lingua tua est nostris, nostra recepta tuis.
Nec tamen hoc unum doleo — non oscula tantum
60
Iuncta queror, quamvis haec quoque iuncta queror;