Amores, Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris, R. Ehwald, edidit ex Rudolphi Merkelii recognitione, Leipzig, B. G. Teubner, 1907
Hactenus, et movit pictis innixa cothurnis
Densum caesarie terque quaterque caput.
Altera, si memini, limis subrisit ocellis —
Fallor, an in dextra myrtea virga fuit?
35
'Quid gravibus verbis, animosa Tragoedia,' dixit,
'Me premis? an numquam non gravis esse potes?
Inparibus tamen es numeris dignata moveri;
In me pugnasti versibus usa meis.
Non ego contulerim sublimia carmina nostris;
40
Obruit exiguas regia vestra fores.
Sum levis, et mecum levis est, mea cura, Cupido;
Non sum materia fortior ipsa mea.
Rustica sit sine me lascivi mater Amoris;
Huic ego proveni lena comesque deae.
45
Quam tu non poteris duro reserare cothurno,
Haec est blanditiis ianua laxa meis;
Et tamen emerui plus quam tu posse, ferendo
Multa supercilio non patienda tuo.
Per me decepto didicit custode Corinna
50
Liminis adstricti sollicitare fidem,
Delabique toro tunica velata soluta
Atque inpercussos nocte movere pedes.
A quotiens foribus duris infixa pependi,
Non verita a populo praetereunte legi!
55
Quin ego me memini, dum custos saevus abiret,
Ancillae miseram delituisse sinu.
Quid, cum me munus natali mittis, at illa
Rumpit et adposita barbara mersat aqua?
Prima tuae movi felicia semina mentis;
60
Munus habes, quod te iam petit ista, meum.'