Amores, Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris, R. Ehwald, edidit ex Rudolphi Merkelii recognitione, Leipzig, B. G. Teubner, 1907
3.14
Non ego, ne pecces, cum sis formosa, recuso,
Sed ne sit misero scire necesse mihi;
Nec te nostra iubet fieri censura pudicam,
Sed tamen, ut temptes dissimulare, rogat.
5
Non peccat, quaecumque potest peccasse negare,
Solaque famosam culpa professa facit.
Quis furor est, quae nocte latent, in luce fateri,
Et quae clam facias facta referre palam?
Ignoto meretrix corpus iunctura Quiriti
10
Opposita populum summovet ante sera;
Tu tua prostitues famae peccata sinistrae
Commissi perages indiciumque tui?
Sit tibi mens melior, saltemve imitare pudicas,
Teque probam, quamvis non eris, esse putem.
15
Quae facis, haec facito; tantum fecisse negato,
Nec pudeat coram verba modesta loqui!
Est qui nequitiam locus exigat; omnibus illum
Deliciis inple, stet procul inde pudor!
Hinc simul exieris, lascivia protinus omnis
20
Absit, et in lecto crimina pone tuo.
Illic nec tunicam tibi sit posuisse pudori
Nec femori inpositum sustinuisse femur;
Illic purpureis condatur lingua labellis,
Inque modos Venerem mille figuret amor;
25
Illic nec voces nec verba iuvantia cessent,
Spondaque lasciva mobilitate tremat!
Indue cum tunicis metuentem crimina vultum,
Et pudor obscenum diffiteatur opus;
Da populo, da verba mihi; sine nescius errem,
30
Et liceat stulta credulitate frui!