Amores, Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris, R. Ehwald, edidit ex Rudolphi Merkelii recognitione, Leipzig, B. G. Teubner, 1907
3.4
Dure vir, inposito tenerae custode puellae
Nil agis; ingenio est quaeque tuenda suo.
Siqua metu dempto casta est, ea denique casta est;
Quae, quia non liceat, non facit, illa facit!
5
Ut iam servaris bene corpus, adultera mens est;
Nec custodiri, ne velit, ulla potest.
Nec corpus servare potes, licet omnia claudas;
Omnibus exclusis intus adulter erit.
Cui peccare licet, peccat minus; ipsa potestas
10
Semina nequitiae languidiora facit.
Desine, crede mihi, vitia inritare vetando;
Obsequio vinces aptius illa tuo.
Vidi ego nuper equum contra sua vincla tenacem
Ore reluctanti fulminis ire modo;
15
Constitit ut primum concessas sensit habenas
Frenaque in effusa laxa iacere iuba!
Nitimur in vetitum semper cupimusque negata;
Sic interdictis imminet aeger aquis.
Centum fronte oculos, centum cervice gerebat
20
Argus — et hos unus saepe fefellit Amor;
In thalamum Danae ferro saxoque perennem
Quae fuerat virgo tradita, mater erat;
Penelope mansit, quamvis custode carebat,
Inter tot iuvenes intemerata procos.
25
Quidquid servatur cupimus magis, ipsaque furem
Cura vocat; pauci, quod sinit alter, amant.
Nec facie placet illa sua, sed amore mariti;
Nescio quid, quod te ceperit, esse putant.
Non proba fit, quam vir servat, sed adultera cara;
30
Ipse timor pretium corpore maius habet.