Amores, Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris, R. Ehwald, edidit ex Rudolphi Merkelii recognitione, Leipzig, B. G. Teubner, 1907
Ilia, pone metus! tibi regia nostra patebit,
Teque colent amnes. Ilia, pone metus!
Tu centum aut plures inter dominabere nymphas;
Nam centum aut plures flumina nostra tenent.
65
Ne me sperne, precor, tantum, Troiana propago;
Munera promissis uberiora feres.'
Dixerat. illa oculos in humum deiecta modestos
Spargebat teneros flebilis imbre sinus.
Ter molita fugam ter ad altas restitit undas,
70
Currendi vires eripiente metu.
Sera tamen scindens inimico pollice crinem
Edidit indignos ore tremente sonos:
'O utinam mea lecta forent patrioque sepulcro
Condita, cum poterant virginis ossa legi!
75
Cur, modo Vestalis, taedas invitor ad ullas
Turpis et Iliacis infitianda focis?
Quid moror et digitis designor adultera vulgi?
Desint famosus quae notet ora pudor!'
Hactenus, et vestem tumidis praetendit ocellis
80
Atque ita se in rapidas perdita misit aquas.
Supposuisse manus ad pectora lubricus amnis
Dicitur et socii iura dedisse tori.
Te quoque credibile est aliqua caluisse puella;
Sed nemora et silvae crimina vestra tegunt.
85
Dum loquor, increvit latis spatiosior undis,
Nec capit admissas alveus altus aquas.
Quid mecum, furiose, tibi? quid mutua differs
Gaudia? quid coeptum, rustice, rumpis iter?
Quid? si legitimum flueres, si nobile flumen,
90
Si tibi per terras maxima fama foret —