Amores, Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris, R. Ehwald, edidit ex Rudolphi Merkelii recognitione, Leipzig, B. G. Teubner, 1907
Carmine laesa Ceres sterilem vanescit in herbam,
Deficiunt laesi carmine fontis aquae,
Ilicibus glandes cantataque vitibus uva
Decidit, et nullo poma movente fluunt.
35
Quid vetat et nervos magicas torpere per artes?
Forsitan inpatiens fit latus inde meum.
Huc pudor accessit: facti pudor ipse nocebat;
Ille fuit vitii causa secunda mei.
At qualem vidi tantum tetigique puellam!
40
Sic etiam tunica tangitur illa sua.
Illius ad tactum Pylius iuvenescere possit
Tithonosque annis fortior esse suis.
Haec mihi contigerat; sed vir non contigit illi.
Quas nunc concipiam per nova vota preces?
45
Credo etiam magnos, quo sum tam turpiter usus,
Muneris oblati paenituisse deos.
Optabam certe recipi — sum nempe receptus;
Oscula ferre — tuli; proximus esse — fui.
Quo mihi fortunae tantum? quo regna sine usu?
50
Quid, nisi possedi dives avarus opes?
Sic aret mediis taciti vulgator in undis
Pomaque, quae nullo tempore tangat, habet.
A tenera quisquam sic surgit mane puella,
Protinus ut sanctos possit adire deos?
55
Sed, puto, non blande, non optima perdidit in me
Oscula; non omni sollicitavit ope!
Illa graves potuit quercus adamantaque durum
Surdaque blanditiis saxa movere suis.
Digna movere fuit certe vivosque virosque;
60
Sed neque tum vixi nec vir, ut ante, fui.