Epistulae, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Ehwald, Rudolf, 1847-1927, editor; Merkel, Rudolf, 1811-1885, editor
Atque aliquis posita monstrat fera proelia mensa,
Pingit et exiguo Pergama tota mero:
'Hac ibat Simois; haec est Sigeia tellus;
Hic steterat Priami regia celsa senis.
35
Illic Aeacides, illic tendebat Ulixes;
Hic lacer admissos terruit Hector equos.'
Omnia namque tuo senior te quaerere misso
Rettulerat nato Nestor, at ille mihi.
Rettulit et ferro Rhesumque Dolonaque caesos,
40
Utque sit hic somno proditus, ille dolo.
Ausus es — o nimium nimiumque oblite tuorum! —
Thracia nocturno tangere castra dolo
Totque simul mactare viros, adiutus ab uno!
At bene cautus eras et memor ante mei!
45
Usque metu micuere sinus, dum victor amicum
Dictus es Ismariis isse per agmen equis.
Sed mihi quid prodest vestris disiecta lacertis
Ilios et, murus quod fuit, esse solum,
Si maneo, qualis Troia durante manebam,
50
Virque mihi dempto fine carendus abest?
Diruta sunt aliis, uni mihi Pergama restant,
Incola captivo quae bove victor arat.
53
Iam seges est, ubi Troia fuit, resecandaque falce
Luxuriat Phrygio sanguine pinguis humus;
55
Semisepulta virum curvis feriuntur aratris
Ossa, ruinosas occulit herba domos.
Victor abes, nec scire mihi, quae causa morandi,
Aut in quo lateas ferreus orbe, licet!
Quisquis ad haec vertit peregrinam litora puppim,
60
Ille mihi de te multa rogatus abit,