Epistulae, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Ehwald, Rudolf, 1847-1927, editor; Merkel, Rudolf, 1811-1885, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
Paris Helenae
1
Hanc tibi Priamides mitto, Ledaea, salutem,
2
Quae tribui sola te mihi dante potest.
3
Eloquar, an flammae non est opus indice notae,
4
Et plus quam vellem iam meus extat amor?
5
Ille quidem lateat malim, dum tempora dentur
6
Laetitiae mixtos non habitura metus,
7
Sed male dissimulo; quis enim celaverit ignem,
8
Lumine qui semper proditur ipse suo?
9
Si tamen expectas, vocem quoque rebus ut addam —
10
Uror! habes animi nuntia verba mei.
11
Parce, precor, fasso, nec vultu cetera duro
12
Perlege, sed formae conveniente tuae.
13
Iamdudum gratum est, quod epistula nostra recepta
14
Spem facit, hoc recipi me quoque posse modo.
15
Quae rata sit, nec te frustra promiserit, opto,
16
Hoc mihi quae suasit, mater Amoris, iter;
17
Namque ego divino monitu — ne nescia pecces —
18
Advehor, et coepto non leve numen adest.
19
Praemia magna quidem, sed non indebita, posco;
20
Pollicita est thalamo te Cytherea meo.
21
Hac duce Sigeo dubias a litore feci
22
Longa Phereclea per freta puppe vias.
23
Illa dedit faciles auras ventosque secundos —
24
In mare nimirum ius habet orta mari.
25
Perstet et ut pelagi, sic pectoris adiuvet aestum;
26
Deferat in portus et mea vota suos.
27
Attulimus flammas, non hic invenimus, illas.
28
Hae mihi tam longae causa fuere viae,
29
Nam neque tristis hiemps neque nos huc appulit error;
30
Taenaris est classi terra petita meae.
31
Nec me crede fretum merces portante carina
32
Findere — quas habeo, di tueantur opes!
33
Nec venio Graias veluti spectator ad urbes —
34
Oppida sunt regni divitiora mei.
35
Te peto, quam pepigit lecto Venus aurea nostro;
36
Te prius optavi, quam mihi nota fores.
37
Ante tuos animo vidi quam lumine vultus;
38
Prima tulit vulnus nuntia fama tui.
39
Nec tamen est mirum, si sic cum polleat arcus,
40
Missilibus telis eminus ictus amo.
41
Sic placuit fatis; quae ne convellere temptes,
42
Accipe cum vera dicta relata fide.
43
Matris adhuc utero partu remorante tenebar;
44
Iam gravidus iusto pondere venter erat.
45
Illa sibi ingentem visa est sub imagine somni
46
Flammiferam pleno reddere ventre facem.
47
Territa consurgit metuendaque noctis opacae
48
Visa seni Priamo; vatibus ille refert.
49
Arsurum Paridis vates canit Ilion igni —
50
Pectoris, ut nunc est, fax fuit illa mei!
51
Forma vigorque animi, quamvis de plebe videbar,
52
Indicium tectae nobilitatis erat.
53
53
Est locus in mediis nemorosae vallibus Idae
54
Devius et piceis ilicibusque frequens,
55
Qui nec ovis placidae nec amantis saxa capellae
56
Nec patulo tardae carpitur ore bovis.
57
Hinc ego Dardaniae muros excelsaque tecta
58
Et freta prospiciens arbore nixus eram —
59
Ecce! pedum pulsu visa est mihi terra moveri —
60
Vera loquar veri vix habitura fidem —
61
Constitit ante oculos actus velocibus alis
62
Atlantis magni Pleionesque nepos —
63
Fas vidisse fuit, fas sit mihi visa referre! —
64
Inque dei digitis aurea virga fuit;
65
Tresque simul divae, Venus et cum Pallade Iuno,
66
Graminibus teneros inposuere pedes.
67
Obstipui, gelidusque comas erexerat horror,
68
Cum mihi 'pone metum!' nuntius ales ait,
69
'Arbiter es formae; certamina siste dearum;
70
Vincere quae forma digna sit una duas!'
71
Neve recusarem, verbis Iovis imperat et se
72
Protinus aetheria tollit in astra via.
73
Mens mea convaluit, subitoque audacia venit,
74
Nec timui vultu quamque notare meo.
75
Vincere erant omnes dignae iudexque querebar
76
Non omnes causam posse tenere suam.
77
Sed tamen ex illis iam tunc magis una placebat,
78
Hanc esse ut scires, unde movetur amor.
79
Tantaque vincendi cura est; ingentibus ardent
80
Iudicium donis sollicitare meum.
81
Regna Iovis coniunx, virtutem filia iactat;
82
Ipse potens dubito fortis an esse velim.
83
Dulce Venus risit; 'nec te, Pari, munera tangant
84
Utraque suspensi plena timoris!' ait;
85
'Nos dabimus, quod ames, et pulchrae filia Ledae
86
Ibit in amplexus pulchrior illa tuos!'
87
Dixit, et ex aequo donis formaque probatis
88
Victorem caelo rettulit illa pedem.
89
Interea — credo versis ad prospera fatis —
90
Regius adgnoscor per rata signa puer.
91
Laeta domus nato post tempora longa recepto est,
92
Addit et ad festos hunc quoque Troia diem.
93
Utque ego te cupio, sic me cupiere puellae;
94
Multarum votum sola tenere potes!
95
Nec tantum regum natae petiere ducumque,
96
Sed nymphis etiam curaque amorque fui.
97
Quam super Oenones faciem mirarer? in orbe
98
Nec Priamo est a te dignior ulla nurus.
99
Sed mihi cunctarum subeunt fastidia, postquam
100
Coniugii spes est, Tyndari, facta tui.
101
Te vigilans oculis, animo te nocte videbam,
102
Lumina cum placido victa sopore iacent.
103
Quid facies praesens, quae nondum visa placebas?
104
Ardebam, quamvis hic procul ignis erat,
105
Nec potui debere mihi spem longius istam,
106
Caerulea peterem quin mea vota via.
107
Troica caeduntur Phrygia pineta securi
108
Quaeque erat aequoreis utilis arbor aquis;
109
Ardua proceris spoliantur Gargara silvis,
110
Innumerasque mihi longa dat Ida trabes.
111
Fundatura citas flectuntur robora naves,
112
Texitur et costis panda carina suis.
113
Addimus antennas et vela sequentia malo;
114
Accipit et pictos puppis adunca deos;
115
Qua tamen ipse vehor, comitata Cupidine parvo
116
Sponsor coniugii stat dea picta tui.
117
117
Inposita est factae postquam manus ultima classi,
118
Protinus Aegaeis ire lubebat aquis —
119
At pater et genetrix inhibent mea vota rogando
120
Propositumque pia voce morantur iter;
121
Et soror, effusis ut erat, Cassandra, capillis,
122
Cum vellent nostrae iam dare vela rates,
123
'Quo ruis?' exclamat, 'referes incendia tecum!
124
Quanta per has nescis flamma petatur aquas!'
125
Vera fuit vates; dictos invenimus ignes,
126
Et ferus in molli pectore flagrat amor!
127
Portubus egredior, ventisque ferentibus usus
128
Applicor in terras, Oebali nympha, tuas.
129
Excipit hospitio vir me tuus — hoc quoque factum
130
Non sine consilio numinibusque deum!
131
Ille quidem ostendit, quidquid Lacedaemone tota
132
Ostendi dignum conspicuumque fuit;
133
Sed mihi laudatam cupienti cernere formam
134
Lumina nil aliud quo caperentur erat.
135
Ut vidi, obstipui praecordiaque intima sensi
136
Attonitus curis intumuisse novis.
137
His similes vultus, quantum reminiscor, habebat
138
Venit in arbitrium cum Cytherea meum.
139
Si tu venisses pariter certamen in illud,
140
In dubio Veneris palma futura fuit!
141
Magna quidem de te rumor praeconia fecit,
142
Nullaque de facie nescia terra tua est;
143
Nec tibi par usquam Phrygia nec solis ab ortu
144
Inter formosas altera nomen habet!
145
Crede sed hoc nobis! — minor est tua gloria vero,
146
Famaque de forma paene maligna tua est;
147
Plus hic invenio, quam quod promiserat illa,
148
Et tua materia gloria victa sua est.
149
Ergo arsit merito, qui noverat omnia, Theseus,
150
Et visa es tanto digna rapina viro,
151
More tuae gentis nitida dum nuda palaestra
152
Ludis et es nudis femina mixta viris.
153
Quod rapuit, laudo; miror, quod reddidit umquam.
154
Tam bona constanter praeda tenenda fuit.
155
Ante recessisset caput hoc cervice cruenta,
156
Quam tu de thalamis abstraherere meis.
157
Tene manus umquam nostrae dimittere vellent?
158
Tene meo paterer vivus abire sinu?
159
Si reddenda fores, aliquid tamen ante tulissem,
160
Nec Venus ex toto nostra fuisset iners.
161
Vel mihi virginitas esset libata, vel illud
162
Quod poterat salva virginitate rapi.
163
Da modo te, quae sit Paridis constantia, nosces;
164
Flamma rogi flammas finiet una meas.
165
Praeposui regnis ego te, quae maxima quondam
166
Pollicita est nobis nupta sororque Iovis;
167
Dumque tuo possem circumdare bracchia collo,
168
Contempta est virtus Pallade dante mihi.
169
Nec piget, aut umquam stulte legisse videbor;
170
Permanet in voto mens mea firma suo.
171
Spem modo ne nostram fieri patiare caducam,
172
Deprecor, o tanto digna labore peti!
173
Non ego coniugium generosae degener opto,
174
Nec mea, crede mihi, turpiter uxor eris.
175
Pliada, si quaeres, in nostra gente Iovemque
176
Invenies, medios ut taceamus avos;
177
Regna parens Asiae, qua nulla beatior ora est,
178
Finibus inmensis vix obeunda, tenet.
179
Innumeras urbes atque aurea tecta videbis,
180
Quaeque suos dicas templa decere deos.
181
Ilion adspicies firmataque turribus altis
182
Moenia, Phoebeae structa canore lyrae.
183
183
Quid tibi de turba narrem numeroque virorum?
184
Vix populum tellus sustinet illa suum.
185
Occurrent denso tibi Troades agmine matres,
186
Nec capient Phrygias atria nostra nurus.
187
O quotiens dices: 'quam pauper Achaia nostra est!'
188
Una domus quaevis urbis habebit opes.
189
Nec mihi fas fuerit Sparten contemnere vestram;
190
In qua tu nata es, terra beata mihi est.
191
Parca sed est Sparte, tu cultu divite digna;
192
Ad talem formam non facit iste locus.
193
Hanc faciem largis sine fine paratibus uti
194
Deliciisque decet luxuriare novis.
195
Cum videas cultus nostra de gente virorum,
196
Qualem Dardanias credis habere nurus?
197
Da modo te facilem, nec dedignare maritum,
198
Rure Therapnaeo nata puella, Phrygem.
199
Phryx erat et nostro genitus de sanguine, qui nunc
200
Cum dis potando nectare miscet aquas.
201
Phryx erat Aurorae coniunx, tamen abstulit illum
202
Extremum noctis quae dea finit iter.
203
Phryx etiam Anchises, volucrum cui mater Amorum
204
Gaudet in Idaeis concubuisse iugis.
205
Nec, puto, conlatis forma Menelaus et annis
206
Iudice te nobis anteferendus erit.
207
Non dabimus certe socerum tibi clara fugantem
208
Lumina, qui trepidos a dape vertat equos;
209
Nec Priamo pater est soceri de caede cruentus
210
Et qui Myrtoas crimine signat aquas;
211
Nec proavo Stygia nostro captantur in unda
212
Poma, nec in mediis quaeritur umor aquis.
213
Quid tamen hoc refert, si te tenet ortus ab illis,
214
Cogitur huic domui Iuppiter esse socer?
215
Heu facinus! totis indignus noctibus ille
216
Te tenet, amplexu perfruiturque tuo;
217
At mihi conspiceris posita vix denique mensa,
218
Multaque quae laedant hoc quoque tempus habet.
219
Hostibus eveniant convivia talia nostris,
220
Experior posito qualia saepe mero!
221
Paenitet hospitii, cum me spectante lacertos
222
Inponit collo rusticus iste tuo.
223
Rumpor et invidia — quid enim non omnia narrem? —
224
Membra superiecta cum tua veste fovet.
225
Oscula cum vero coram non dura daretis,
226
Ante oculos posui pocula sumpta meos;
227
Lumina demitto cum te tenet artius ille,
228
Crescit et invito lentus in ore cibus.
229
Saepe dedi gemitus; et te — lasciva! — notavi
230
In gemitu risum non tenuisse meo.
231
Saepe mero volui flammam compescere, at illa
232
Crevit, et ebrietas ignis in igne fuit,
233
Multaque ne videam, versa cervice recumbo;
234
Sed revocas oculos protinus ipsa meos.
235
Quid faciam, dubito; dolor est meus illa videre,
236
Sed dolor a facie maior abesse tua.
237
237
Qua licet et possum, luctor celare furorem;
238
Sed tamen apparet dissimulatus amor.
239
Nec tibi verba damus; sentis mea vulnera, sentis!
240
Atque utinam soli sint ea nota tibi!
241
A, quotiens lacrimis venientibus ora reflexi,
242
Ne causam fletus quaereret ille mei!
243
A, quotiens aliquem narravi potus amorem,
244
Ad vulnus referens singula verba meum,
245
Indiciumque mei ficto sub nomine feci!
246
Ille ego, si nescis, verus amator eram.
247
Quin etiam, ut possem verbis petulantius uti,
248
Non semel ebrietas est simulata mihi.
249
Prodita sunt, memini, tunica tua pectora laxa
250
Atque oculis aditum nuda dedere meis —
251
Pectora vel puris nivibus vel lacte tuamve
252
Complexo matrem candidiora Iove.
253
Dum stupeo visis — nam pocula forte tenebam —
254
Tortilis a digitis excidit ansa meis.
255
Oscula si natae dederas, ego protinus illa
256
Hermiones tenero laetus ab ore tuli.
257
Et modo cantabam veteres resupinus amores,
258
Et modo per nutum signa tegenda dabam.
259
Et comitum primas, Clymenen Aethramque, tuarum
260
Ausus sum blandis nuper adire sonis,
261
Quae mihi non aliud, quam formidare, locutae
262
Orantis medias deseruere preces.
263
Di facerent, pretium magni certaminis esses,
264
Teque suo posset victor habere toro! —
265
Ut tulit Hippomenes Schoeneida praemia cursus,
266
Venit ut in Phrygios Hippodamia sinus,
267
Ut ferus Alcides Acheloia cornua fregit,
268
Dum petit amplexus, Deianira, tuos.
269
Nostra per has leges audacia fortiter isset,
270
Teque mei scires esse laboris opus.
271
Nunc mihi nil superest nisi te, formosa, precari,
272
Amplectique tuos, si patiare, pedes.
273
O decus, o praesens geminorum gloria fratrum,
274
O Iove digna viro, ni Iove nata fores,
275
Aut ego Sigeos repetam te coniuge portus,
276
Aut hic Taenaria contegar exul humo!
277
Non mea sunt summa leviter destricta sagitta
278
Pectora; descendit vulnus ad ossa meum!
279
Hoc mihi — nam repeto — fore, ut a caeleste sagitta
280
Figar, erat verax vaticinata soror.
281
Parce datum fatis, Helene, contemnere amorem —
282
Sic habeas faciles in tua vota deos!
283
Multa quidem subeunt; sed coram ut plura loquamur,
284
Excipe me lecto nocte silente tuo.
285
An pudet et metuis Venerem temerare maritam
286
Castaque legitimi fallere iura tori?
287
A, nimium simplex Helene, ne rustica dicam,
288
Hanc faciem culpa posse carere putas?
289
Aut faciem mutes aut sis non dura, necesse est;
290
Lis est cum forma magna pudicitiae.
291
Iuppiter his gaudet, gaudet Venus aurea furtis;
292
Haec tibi nempe patrem furta dedere Iovem.
293
Vix fieri, si sunt vires in semine morum,
294
Et Iovis et Ledae filia casta potest.
295
Casta tamen tum sis, cum te mea Troia tenebit,
296
Et tua sim, quaeso, crimina solus ego.
297
Nunc ea peccemus quae corriget hora iugalis,
298
Si modo promisit non mihi vana Venus!
299
299
Ipse tibi hoc suadet rebus, non voce, maritus,
300
Neve sui furtis hospitis obstet, abest.
301
Non habuit tempus, quo Cresia regna videret,
302
Aptius — o mira calliditate virum!
303
'Res, et ut Idaei mando tibi,' dixit iturus,
304
'Curam pro nobis hospitis, uxor, agas.'
305
Neclegis absentis, testor, mandata mariti!
306
Cura tibi non est hospitis ulla tui.
307
Huncine tu speras, hominem sine pectore, dotes
308
Posse satis formae, Tyndari, nosse tuae?
309
Falleris — ignorat; nec, si bona magna putaret,
310
Quae tenet, externo crederet illa viro.
311
Ut te nec mea vox nec te meus incitet ardor,
312
Cogimur ipsius commoditate frui —
313
Aut erimus stulti, sic ut superemus et ipsum,
314
Si tam securum tempus abibit iners.
315
Paene suis ad te manibus deducit amantem;
316
Utere mandantis simplicitate viri!
317
Sola iaces viduo tam longa nocte cubili;
318
In viduo iaceo solus et ipse toro.
319
Te mihi meque tibi communia gaudia iungant;
320
Candidior medio nox erit illa die.
321
Tunc ego iurabo quaevis tibi numina meque
322
Adstringam verbis in sacra vestra meis;
323
Tunc ego, si non est fallax fiducia nostri,
324
Efficiam praesens, ut mea regna petas.
325
Si pudet et metuis ne me videare secuta,
326
Ipse reus sine te criminis huius ero;
327
Nam sequar Aegidae factum fratrumque tuorum.
328
Exemplo tangi non propiore potes.
329
Te rapuit Theseus, geminas Leucippidas illi;
330
Quartus in exemplis adnumerabor ego.
331
Troica classis adest armis instructa virisque;
332
Iam facient celeres remus et aura vias.
333
Ibis Dardanias ingens regina per urbes,
334
Teque novam credet vulgus adesse deam,
335
Quaque feres gressus, adolebunt cinnama flammae,
336
Caesaque sanguineam victima planget humum.
337
Dona pater fratresque et cum genetrice sorores
338
Iliadesque omnes totaque Troia dabit.
339
Ei mihi! pars a me vix dicitur ulla futuri.
340
Plura feres, quam quae littera nostra refert.
341
341
Nec tu rapta time, ne nos fera bella sequantur,
342
Concitet et vires Graecia magna suas.
343
Tot prius abductis ecqua est repetita per arma?
344
Crede mihi, vanos res habet ista metus.
345
Nomine ceperunt Aquilonis Erechthida Thraces,
346
Et tuta a bello Bistonis ora fuit;
347
Phasida puppe nova vexit Pagasaeus Iason,
348
Laesa neque est Colcha Thessala terra manu.
349
Te quoque qui rapuit, rapuit Minoida Theseus;
350
Nulla tamen Minos Cretas ad arma vocat.
351
Terror in his ipso maior solet esse periclo,
352
Quaeque timere licet, pertimuisse pudet.
353
Finge tamen, si vis, ingens consurgere bellum —
354
Et mihi sunt vires, et mea tela nocent.
355
Nec minor est Asiae quam vestrae copia terrae;
356
Illa viris dives, dives abundat equis.
357
Nec plus Atrides animi Menelaus habebit
358
Quam Paris aut armis anteferendus erit.
359
Paene puer caesis abducta armenta recepi,
360
Hostibus et causam nominis inde tuli;
361
Paene puer iuvenes vario certamine vici,
362
In quibus Ilioneus Deiphobusque fuit;
363
Neve putes, non me nisi comminus esse timendum,
364
Figitur in iusso nostra sagitta loco.
365
Num potes haec illi primae dare facta iuventae?
366
Instruere Atriden num potes arte mea?
367
Omnia si dederis, numquid dabis Hectora fratrem?
368
Unus is innumeri militis instar erit!
369
Quid valeam nescis, et te mea robora fallunt;
370
Ignoras, cui sis nupta futura viro.
371
Aut igitur nullo belli repetere tumultu,
372
Aut cedent Marti Dorica castra meo.
373
Nec tamen indigner pro tanta sumere ferrum
374
Coniuge. certamen praemia magna movent.
375
Tu quoque, si de te totus contenderit orbis,
376
Nomen ab aeterna posteritate feres
377
Spe modo non timida dis hinc egressa secundis;
378
Exige cum plena munera pacta fide.