Medicamina faciei femineae, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Ehwald, Rudolf, 1847-1927, editor; Merkel, Rudolf, 1811-1885, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
61
Iamque ubi pulvereae fuerint confusa farinae,
62
Protinus in cumeris omnia cerne cavis.
63
Adice narcissi bis sex sine cortice bulbos,
64
Strenua quos puro marmore dextra terat.
65
Sextantemque trahat gummi cum semine Tusco:
66
Huc novies tanto plus tibi mellis eat.
67
Quaecumque afficiet tali medicamine vultum
68
Fulgebit speculo levior ipsa suo.
69
Nec tu pallentes dubita torrere lupinos,
70
Et simul inflantes corpora frige fabas;
71
Utraque sex habeant aequo discrimine libras,
72
Utraque da nigris comminuenda molis.
73
Nec cerussa tibi nec nitri spuma rubentis
74
Desit et Illyrica quae venit iris humo.
75
Da validis iuvenum pariter subigenda lacertis:
76
Sed iustum tritis uncia pondus erit.
77
Addita de querulo volucrum medicamina nido
78
Ore fugant maculas: alcyonea vocant.
79
Pondere, si quaeris, quo sim contentus in illis,
80
Quod trahit in partes uncia secta duas.
81
Ut coeant apteque lini per corpora possint,
82
Adice de flavis Attica mella favis.
83
Quamvis tura deos irataque numina placent,
84
Non tamen accensis omnia danda focis.
85
Tus ubi miscueris radenti tubera nitro,
86
Ponderibus iustis fac sit utrimque triens.
87
Parte minus quarta dereptum cortice gummi,
88
Et modicum e myrrhis pinguibus adde cubum.
89
Haec ubi contrieris, per densa foramina cerne:
90
Pulvis ab infuso melle premendus erit.