Ars Amatoria, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Ehwald, Rudolf, 1847-1927, editor; Merkel, Rudolf, 1811-1885, editor
Nec dubita tereti scamnum producere lecto,
Et tenero soleam deme vel adde pedi.
Saepe etiam dominae, quamvis horrebis et ipse,
Algenti manus est calfacienda sinu.
215
Nec tibi turpe puta (quamvis sit turpe, placebit),
Ingenua speculum sustinuisse manu.
Ille, fatigata praebendo monstra noverca
Qui meruit caelum, quod prior ipse tulit,
Inter Ioniacas calathum tenuisse puellas
220
Creditur, et lanas excoluisse rudes.
Paruit imperio dominae Tirynthius heros:
I nunc et dubita ferre, quod ille tulit.
Iussus adesse foro, iussa maturius hora
Fac semper venias, nec nisi serus abi.
225
Occurras aliquo, tibi dixerit: omnia differ,
Curre, nec inceptum turba moretur iter.
Nocte domum repetens epulis perfuncta redibit:
Tum quoque pro servo, si vocat illa, veni.
Rure erit, et dicet 'venias': Amor odit inertes:
230
Si rota defuerit, tu pede carpe viam.
Nec grave te tempus sitiensque Canicula tardet,
Nec via per iactas candida facta nives.
Militiae species amor est; discedite, segnes:
Non sunt haec timidis signa tuenda viris.
235
Nox et hiems longaeque viae saevique dolores
Mollibus his castris et labor omnis inest.
Saepe feres imbrem caelesti nube solutum,
Frigidus et nuda saepe iacebis humo.
Cynthius Admeti vaccas pavisse Pheraei
240
Fertur, et in parva delituisse casa.