Ars Amatoria, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Ehwald, Rudolf, 1847-1927, editor; Merkel, Rudolf, 1811-1885, editor
Dixerat haec; sed et haec et multo plura licebat
Dicere: regressus non dabat ille viro.
Quod simul ut sensit, 'nunc, nunc, o Daedale,' dixit:
'Materiam, qua sis ingeniosus, habes.
35
Possidet et terras et possidet aequora Minos:
Nec tellus nostrae nec patet unda fugae.
Restat iter caeli: caelo temptabimus ire.
Da veniam coepto, Iupiter alte, meo:
Non ego sidereas adfecto tangere sedes:
40
Qua fugiam dominum, nulla, nisi ista, via est.
Per Styga detur iter, Stygias transnabimus undas;
Sunt mihi naturae iura novanda meae.'
Ingenium mala saepe movent: quis crederet umquam
Aërias hominem carpere posse vias?
45
Remigium volucrum disponit in ordine pinnas,
Et leve per lini vincula nectit opus,
Imaque pars ceris adstringitur igne solutis,
Finitusque novae iam labor artis erat.
Tractabat ceramque puer pinnasque renidens,
50
Nescius haec umeris arma parata suis.
Cui pater 'his' inquit 'patria est adeunda carinis,
Hac nobis Minos effugiendus ope.
Aëra non potuit Minos, alia omnia clausit;
Quem licet, inventis aëra rumpe meis.
55
Sed tibi non virgo Tegeaea comesque Bootae
Ensiger Orion aspiciendus erit:
Me pinnis sectare datis; ego praevius ibo:
Sit tua cura sequi; me duce tutus eris.
Nam sive aetherias vicino sole per auras
60
Ibimus, impatiens cera caloris erit: