Ars Amatoria, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Ehwald, Rudolf, 1847-1927, editor; Merkel, Rudolf, 1811-1885, editor
Dic habilem, quaecumque brevis, quae turgida, plenam,
Et lateat vitium proximitate boni.
Nec quotus annus eat, nec quo sit nata, require,
Consule, quae rigidus munera Censor habet:
665
Praecipue si flore caret, meliusque peractum
Tempus, et albentes iam legit illa comas.
Utilis, o iuvenes, aut haec, aut serior aetas:
Iste feret segetes, iste serendus ager.
Dum vires annique sinunt, tolerate labores:
670
Iam veniet tacito curva senecta pede.
Aut mare remigiis, aut vomere findite terras,
Aut fera belligeras addite in arma manus,
Aut latus et vires operamque adferte puellis:
Hoc quoque militia est, hoc quoque quaerit opes.
675
Adde, quod est illis operum prudentia maior,
Solus et artifices qui facit, usus adest:
Illae munditiis annorum damna rependunt,
Et faciunt cura, ne videantur anus.
Utque velis, venerem iungunt per mille figuras:
680
Invenit plures nulla tabella modos.
Illis sentitur non inritata voluptas:
Quod iuvet, ex aequo femina virque ferant.
Odi concubitus, qui non utrumque resolvunt;
Hoc est, cur pueri tangar amore minus.
685
Odi quae praebet, quia sit praebere necesse,
Siccaque de lana cogitat ipsa sua.
Quae datur officio, non est mihi grata voluptas:
Officium faciat nulla puella mihi.
Me voces audire iuvat sua gaudia fassas,
690
Quaeque morer meme sustineamque rogent.