Ars Amatoria, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Ehwald, Rudolf, 1847-1927, editor; Merkel, Rudolf, 1811-1885, editor
Decidit, atque cadens 'pater, o pater, auferor!' inquit,
Clauserunt virides ora loquentis aquae.
At pater infelix, nec iam pater, 'Icare!' clamat,
'Icare,' clamat 'ubi es, quoque sub axe volas?'
95
'Icare' clamabat, pinnas aspexit in undis.
Ossa tegit tellus: aequora nomen habent.
Non potuit Minos hominis conpescere pinnas;
Ipse deum volucrem detinuisse paro.
99
Fallitur, Haemonias siquis decurrit ad artes,
100
Datque quod a teneri fronte revellit equi.
Non facient, ut vivat amor, Medeïdes herbae
Mixtaque cum magicis nenia Marsa sonis.
Phasias Aesoniden, Circe tenuisset Ulixem,
Si modo servari carmine posset amor.
105
Nec data profuerint pallentia philtra puellis:
Philtra nocent animis, vimque furoris habent.
Sit procul omne nefas; ut ameris, amabilis esto:
Quod tibi non facies solave forma dabit:
Sis licet antiquo Nireus adamatus Homero,
110
Naïadumque tener crimine raptus Hylas,
Ut dominam teneas, nec te mirere relictum,
Ingenii dotes corporis adde bonis.
Forma bonum fragile est, quantumque accedit ad annos
Fit minor, et spatio carpitur ipsa suo.
115
Nec violae semper nec hiantia lilia florent,
Et riget amissa spina relicta rosa.
Et tibi iam venient cani, formose, capilli,
Iam venient rugae, quae tibi corpus arent.
Iam molire animum, qui duret, et adstrue formae:
120
Solus ad extremos permanet ille rogos.