Ars Amatoria, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Ehwald, Rudolf, 1847-1927, editor; Merkel, Rudolf, 1811-1885, editor
Devovet, ut tangit, dominae caput illa, simulque
Plorat in invisas sanguinolenta comas.
Quae male crinita est, custodem in limine ponat,
Orneturve Bonae semper in aede deae.
245
Dictus eram subito cuidam venisse puellae:
Turbida perversas induit illa comas.
Hostibus eveniat tam foedi causa pudoris,
Inque nurus Parthas dedecus illud eat.
Turpe pecus mutilum, turpis sine gramine campus,
250
Et sine fronde frutex, et sine crine caput.
Non mihi venistis, Semele Ledeve, docendae,
Perque fretum falso, Sidoni, vecta bove,
Aut Helene, quam non stulte, Menelaƫ, reposcis,
Tu quoque non stulte, Troice raptor, habes;
255
Turba docenda venit, pulchrae turpesque puellae:
Pluraque sunt semper deteriora bonis.
257
Formosae non artis opem praeceptaque quaerunt:
Est illis sua dos, forma sine arte potens;
Cum mare compositum est, securus navita cessat:
260
Cum tumet, auxiliis adsidet ille suis.
Rara tamen mendo facies caret: occule mendas,
Quaque potes vitium corporis abde tui.
Si brevis es, sedeas, ne stans videare sedere:
Inque tuo iaceas quantulacumque toro;
265
Hic quoque, ne possit fieri mensura cubantis,
Iniecta lateant fac tibi veste pedes.
Quae nimium gracilis, pleno velamina filo
Sumat, et ex umeris laxus amictus eat.
Pallida purpureis spargat sua corpora virgis,
270
Nigrior ad Pharii confuge piscis opem.