Ars Amatoria, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Ehwald, Rudolf, 1847-1927, editor; Merkel, Rudolf, 1811-1885, editor
Incitat et ficti tristis custodia servi,
Et nimium duri cura molesta viri.
Quae venit ex tuto, minus est accepta voluptas:
Ut sis liberior Thaide, finge metus.
605
Cum melius foribus possis, admitte fenestra,
Inque tuo vultu signa timentis habe.
Callida prosiliat dicatque ancilla 'perimus!'
Tu iuvenem trepidum quolibet abde loco.
Admiscenda tamen venus est secura timori,
610
Ne tanti noctes non putet esse tuas.
Qua vafer eludi possit ratione maritus,
Quaque vigil custos, praeteriturus eram.
Nupta virum timeat: rata sit custodia nuptae;
Hoc decet, hoc leges iusque pudorque iubent.
615
Te quoque servari, modo quam vindicta redemit,
Quis ferat? Ut fallas, ad mea sacra veni!
Tot licet observent (adsit modo certa voluntas),
Quot fuerant Argo lumina, verba dabis.
Scilicet obstabit custos, ne scribere possis,
620
Sumendae detur cum tibi tempus aquae?
Conscia cum possit scriptas portare tabellas,
Quas tegat in tepido fascia lata sinu?
Cum possit sura chartas celare ligatas,
Et vincto blandas sub pede ferre notas?
625
Caverit haec custos, pro charta conscia tergum
Praebeat, inque suo corpore verba ferat.
Tuta quoque est fallitque oculos e lacte recenti
Littera: carbonis pulvere tange, leges.
Fallet et umiduli quae fiet acumine lini,
630
Ut ferat occultas pura tabella notas.