Fasti, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Frazer, James George, Sir, 1854-1941, editor
creverunt et opes et opum furiosa cupido,
et, cum possideant plurima, plura petunt,
quaerere, ut absumant, absumpta requirere certant,
atque ipsae vitiis sunt alimenta vices.
215
sic quibus intumuit suffusa venter ab unda,
quo plus sunt potae, plus sitiuntur aquae,
in pretio pretium nunc est: dat census honores,
census amicitias: pauper ubique iacet,
tu tamen auspicium si sit stipis utile, quaeris,
220
curque iuvent vestras
aera vetusta manus? aera dabant olim, melius nunc omen in auro est,
victaque concessit prisca moneta novae,
nos quoque templa iuvant, quamvis antiqua probemus,
aurea: maiestas convenit ista deo.
225
laudamus veteres, sed nostris utimur annis:
mos tamen est aeque dignus uterque coli.’
finierat monitus, placidis ita rursus, ut ante,
clavigerum verbis adloquor ipse deum:
‘multa quidem didici: sed cur navalis in aere
230
altera signata est, altera forma biceps?’
"noscere me duplici posses sub imagine," dixit
‘ni vetus ipsa dies extenuasset opus.
causa ratis superest: Tuscum rate venit in amnem
ante pererrato falcifer orbe deus.
235
hac ego Saturnum memini tellure receptum
caelitibus regnis a Iove pulsus erat.
inde diu genti mansit Saturnia nomen;
dicta quoque est Latium terra, latente deo.
at bona posteritas puppem formavit in aere,
240
hospitis adventum testificata dei.