Fasti, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Frazer, James George, Sir, 1854-1941, editor
est tamen et ratio, Caesar, quae movent illum,
erroremque suum quo tueatur, habet,
quod satis est, utero matris dum prodeat infans,
hoc anno statuit temporis esse satis,
35
per totidem menses a funere coniugis uxor
sustinet in vidua tristia signa domo,
haec igitur vidit trabeati cura Quirini,
cum rudibus populis annua iura daret.
Martis erat primus mensis, Venerisque secundus:
40
haec generis princeps, ipsius ille pater,
tertius a senibus, iuvenum de nomine quartus,
quae sequitur, numero turba notata fuit.
at Numa nec Ianum nec avitas praeterit umbras,
mensibus antiquis praeposuitque duos.
45
ne tamen ignores variorum iura dierum,
non habet officii Lucifer omnis idem.
ille nefastus erit, per quem tria verba silentur:
fastus erit, per quem lege licebit agi.
nec toto perstare die sua iura putaris:
50
qui iam fastus erit, mane nefastus erat;
nam simul exta deo data sunt, licet omnia fari,
verbaque honoratus libera praetor habet,
est quoque, quo populum ius est includere saeptis:
est quoque, qui nono semper ab orbe redit.
55
vindicat Ausonias Iunonis cura Kalendas,
Idibus alba Iovi grandior agna cadit;
Nonarum tutela deo caret, omnibus istis
(ne fallare cave!) proximus ater erit.
omen ab eventu est, illis nam Roma diebus
60
damna sub averso tristia Marte tulit,