Fasti, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Frazer, James George, Sir, 1854-1941, editor
creditur hic caesa gravidae cervice Medusae
sanguine respersis prosiluisse iubis.
huic supra nubes et subter sidera lapso
caelum pro terra, pro pede penna fuit,
455
iamque indignanti nova frena receperat ore,
cum levis Aonias ungula fodit aquas.
nunc fruitur caelo, quod pennis ante petebat,
et nitidus stellis quinque decemque micat.
Protinus aspicies venienti nocte Coronam
460
Gnosida: Theseo crimine facta dea est.
iam bene periuro mutarat coniuge Bacchum,
quae dedit ingrato fila legenda viro;
sorte tori gaudens "quid flebam rustica?" dixit
" utiliter nobis perfidus ille fuit."
465
interea Liber depexos crinibus Indos
vicit et Eoo dives ab orbe redit;
inter captivas facie praestante puellas
grata nimis Baccho filia regis erat.
flebat amans coniunx spatiataque litore curvo
470
edidit incultis talia verba comis:
‘en iterum, fluctus, similis audite querellas!
en iterum lacrimas accipe, harena, meas!
dicebam, memini, "periure et perfide Theseu!"
ille abiit; eadem crimina Bacchus habet.
475
nunc quoque "nulla viro" clamabo "femina credat!"
nomine mutato causa relata mea est.
o utinam mea sors, qua primum coeperat, isset,
iamque ego praesenti tempore nulla forem!
quid me desertis morituram, Liber, harenis
480
servabas? potui dedoluisse semel.