Fasti, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Frazer, James George, Sir, 1854-1941, editor
occurrit nuper (visa est mihi digna relatu)
pompa: senem potum pota trahebat anus.
quae tamen haec dea sit, quoniam rumoribus errat,
fabula proposito nulla tegenda meo.
545
arserat Aeneae Dido miserabilis igne,
arserat exstructis in sua fata rogis;
compositusque cinis, tumulique in marmore carmen
hoc breve, quod moriens ipsa reliquit, erat:
“praebuit Aeneas et causam mortis et ensem.
550
ipsa sua Dido concidit usa manu.”
protinus invadunt Numidae sine vindice regnum,
et potitur capta Maurus Iarba domo,
seque memor spretum, "Thalamis tamen" inquit ‘Elissae
en ego, quem totiens reppulit illa, fruor.’
555
diffugiunt Tyrii, quo quemque agit error, ut olim
amisso dubiae rege vagantur apes.
tertia nudandas acceperat area messes,
inque cavos ierant tertia musta lacus:
pellitur Anna domo lacrimansque sororia linquit
560
moenia: germanae iusta dat ante suae.
mixta bibunt molles lacrimis unguenta favillae,
vertice libatas accipiuntque comas;
terque "vale!" dixit, cineres ter ad ora relatos
pressit, et est illis visa subesse soror.
565
nancta ratem comitesque fugae pede labitur aequo
moenia respiciens, dulce sororis opus.
fertilis est Melite sterili vicina Cosyrae
insula, quam Libyci verberat unda freti,
hanc petit hospitio regis confisa vetusto:
570
hospes opum dives rex ibi Battus erat.