Fasti, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Frazer, James George, Sir, 1854-1941, editor
omnibus agricolis armentorumque magistris
Iliadae fratres iura petita dabant,
saepe domum veniunt praedonum sanguine laeti
et redigunt actos in sua rura boves.
65
ut genus audierunt, animos pater editus auget,
et pudet in paucis nomen habere casis,
Romuleoque cadit traiectus Amulius ense,
regnaque longaevo restituuntur avo.
moenia conduntur, quae quamvis parva fuerunt,
70
non tamen expediit transsiluisse Remo.
iam, modo quae fuerant silvae pecorumque recessus,
urbs erat, aeternae cum pater urbis ait:
‘arbiter armorum, de cuius sanguine natus
credor (et, ut credar, pignora multa dabo),
75
a te principium Romano dicimus anno:
primus de patrio nomine mensis erit.’
vox rata fit, patrioque vocat de nomine mensem.
dicitur haec pietas grata fuisse deo.
et tamen ante omnes Martem coluere priores:
80
hoc dederat studiis bellica turba suis.
Pallada Cecropidae, Minoia Creta Dianam,
Volcanum tellus Hypsipylea colit,
Iunonem Sparte Pelopeiadesque Mycenae,
pinigerum Fauni Maenalis ora caput:
85
Mars Latio venerandus erat, quia praesidet
armis: arma ferae genti remque decusque dabant,
quod si forte vacas, peregrinos inspice fastos:
mensis in his etiam nomine Martis erit.
tertius Albanis, quintus fuit ille Faliscis,
90
sextus apud populos, Hernica terra, tuos.