Fasti, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Frazer, James George, Sir, 1854-1941, editor
filia parva duas redigebat monte capellas,
et tener in cunis filius aeger erat.
"mater!" ait virgo (mota est dea nomine matris)
"quid facis in solis incomitata locis?"
515
restitit et senior, quamvis onus urget, et orat,
tecta suae subeat quantulacumque casae.
illa negat, simularat anum mitraque capillos
presserat. instanti talia dicta refert:
‘sospes eas semperque parens! mihi filia rapta est.
520
heu, melior quanto sors tua sorte mea est!’
dixit, et ut lacrimae (neque enim lacrimare deorum est)
decidit in tepidos lucida gutta sinus,
flent pariter molles animis virgoque senexque;
e quibus haec iusti verba fuere senis:
525
‘sic tibi, quam raptam quaeris, sit filia sospes,
surge nec exiguae despice tecta casae.’
cui dea "duc!" inquit "scisti, qua cogere posses,"
seque levat saxo subsequiturque senem,
dux comiti narrat, quam sit sibi filius aeger
530
nec capiat somnos invigiletque malis.
illa soporiferum, parvos initura penates,
colligit agresti lene papaver humo;
dum legit, oblito fertur gustasse palato
longamque imprudens exsoluisse famem.
535
quae quia principio posuit ieiunia noctis,
tempus habent mystae sidera visa cibi.
limen ut intravit, luctus videt omnia plena:
iam spes in puero nulla salutis erat.
matre salutata (mater Metanira vocatur)
540
iungere dignata est os puerile suo.