Fasti, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Frazer, James George, Sir, 1854-1941, editor
sed si forte tibi non est mutabile pectus,
statque semel iuncti rumpere vincla tori,
hoc quoque temptemus, siquidem ieiuna remansit;
si minus, inferni coniugis uxor erit.’
605
Tartara iussus adit sumptis Caducifer alis
speque redit citius visaque certa refert:
"rapta tribus" dixit ‘solvit ieiunia granis,
Punica quae lento cortice poma tegunt.’
non secus indoluit, quam si modo rapta fuisset,
610
maesta parens, longa vixque refecta mora est,
atque ita "nec nobis caelum est habitabile" dixit;
"Taenaria recipi me quoque valle iube."
et factura fuit, pactus nisi Iuppiter esset,
bis tribus ut caelo mensibus illa foret.
615
tum demum voltumque Ceres animumque recepit
imposuitque suae spicea serta comae;
largaque provenit cessatis messis in arvis,
et vix congestas area cepit opes.
alba decent Cererem: vestis Cerialibus albas
620
sumite; nunc pulli velleris usus abest. [*]13. G EID — NP LVDI
Occupat Aprilis Idus cognomine Victor
Iuppiter: hac illi sunt data templa die.
hac quoque, ni fallor, populo dignissima nostro
atria Libertas coepit habere sua. [*]14. HN LVDI
625
Luce secutura tutos pete, navita, portus:
ventus ab occasu grandine mixtus erit. sit
hcet ut fuerit, tamen hac Mutinensia Caesar
grandine militia perculit arma sua. [*]15. A FORD — NP LVDI 16. BN LVDI
Tertia post Veneris cum lux surrexerit Idus,
630
pontifices, forda sacra litate bove.