Fasti, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Frazer, James George, Sir, 1854-1941, editor
sed Veneris mensem Graio sermone notatum
auguror: a spumis est dea dicta maris,
nec tibi sit mirum Graeco rem nomine dici;
Itala nam tellus Graecia maior erat.
65
venerat Evander plena cum classe suorum:
venerat Alcides, Graius uterque genus
(hospes Aventinis armentum pavit in herbis
claviger, et tanto est Albula pota deo):
dux quoque Neritius; testes Laestrygones extant
70
et quod adhuc Circes nomina litus habet,
et iam Telegoni, iam moenia Tiburis udi
stabant, Argolicae quod posuere manus,
venerat Atridae fatis agitatus Halesus,
a quo se dictam terra Falisca putat.
75
adice Troianae suasorem Antenora pacis
et generum Oeniden, Apule Daune, tuum.
serus ab Iliacis et post Antenora flammis
attulit Aeneas in loca nostra deos.
huius erat Solymus Phrygia comes unus ab Ida,
80
a quo Sulmonis moenia nomen habent,
Sulmonis gelidi, patriae, Germanice, nostrae.
me miserum, Scythico quam procul illa solo est!
ergo ego tam longe—sed subprime, Musa, querellas!
non tibi sunt maesta sacra canenda lyra.
85
quo non livor adit? sunt qui tibi mensis honorem
eripuisse velint invideantque, Venus,
nam quia ver aperit tunc omnia, densaque cedit
frigoris asperitas, fetaque terra patet,
Aprilem memorant ab aperto tempore dictum,
90
quem Venus iniecta vindicat alma manu.