Fasti, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Frazer, James George, Sir, 1854-1941, editor
si nemus intravi vetitum, nostrisve fugatae
sunt oculis nymphae semicaperque deus:
si mea falx ramo lucum spoliavit opaco,
unde data est aegrae fiscina frondis ovi:
755
da veniam culpae, nec, dum degrandinet, obsit
agresti fano supposuisse pecus,
nec noceat turbasse lacus, ignoscite, nymphae,
mota quod obscuras ungula fecit aquas,
tu, dea, pro nobis fontes fontanaque placa
760
numina, tu sparsos per nemus omne deos.
nec Dryadas nec nos videamus labra Dianae,
nec Faunum, medio cum premit arva die.
pelle procul morbos; valeant hominesque gregesque,
et valeant vigiles, provida turba, canes.
765
neve minus multos redigam, quam mane fuerunt,
neve gemam referens vellera rapta lupo.
absit iniqua fames: herbae frondesque supersint,
quaeque lavent artus quaeque bibantur aquae.
ubera plena premam, referat mihi caseus aera,
770
dentque viam liquido vimina rara sero.
sitque salax aries, conceptaque semina coniunx
reddat, et in stabulo multa sit agna meo.
lanaque proveniat nullas laesura puellas,
mollis et ad teneras quamlibet apta manus.
775
quae precor eveniant, et nos faciemus ad annum
pastorum dominae grandia liba Pali.’
his dea placanda est: haec tu conversus ad ortus
dic quater et vivo perlue rore manus,
tum licet adposita, veluti cratere, camella
780
lac niveum potes purpureamque sapam;