Fasti, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Frazer, James George, Sir, 1854-1941, editor
quod Remus ignorans humiles contemnere muros
coepit et "his populus" dicere "tutus erit?"
nec mora, transiluit. rutro Celer occupat ausum;
ille premit duram sanguinulentus humum.
845
haec ubi rex didicit, lacrimas introrsus obortas
devorat et clausum pectore volnus habet,
flere palam non volt exemplaque fortia servat,
"sic" que "meos muros transeat hostis" ait.
dat tamen exequias nec iam suspendere fletum
850
sustinet, et pietas dissimulata patet;
osculaque adplicuit posito suprema feretro
atque ait "invito frater adempte, vale!"
arsurosque artus unxit, fecere, quod ille,
Faustulus et maestas Acca soluta comas.
855
tum iuvenem nondum facti flevere Quirites;
ultima plorato subdita flamma rogo est.
urbs oritur (quis tunc hoc ulli credere posset?)
victorem terris impositura pedem,
cuncta regas et sis magno sub Caesare semper,
860
saepe etiam pluris nominis huius habe;
et quotiens steteris domito sublimis in orbe,
omnia sint numeris inferiora tuis. [*]22. HN 23. A VIN — NP
Dicta Pales nobis, idem Vinalia dicam;
una tamen media est inter utramque dies.
865
numina volgares Veneris celebrate puellae:
multa professarum quaestibus apta Venus,
poscite ture dato formam populique favorem,
poscite blanditias dignaque verba ioco,
cumque sua dominae date grata sisymbria myrto
870
tectaque composita iuncea vincla rosa.