Fasti, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Frazer, James George, Sir, 1854-1941, editor
lac dabat illa deo. sed fregit in arbore cornu
truncaque dimidia parte decoris erat.
sustulit hoc nymphe cinxitque recentibus herbis
et plenum pomis ad Iovis ora tulit.
125
ille ubi res caeli tenuit solioque paterno
sedit, et invicto nil Iove maius erat,
sidera nutricem, nutricis fertile cornu
fecit, quod dominae nunc quoque nomen habet,
praestitibus Maiae Laribus videre Kalendae
130
aram constitui parvaque signa deum:
voverat illa quidem Curius: sed multa 1 vetustas
destruit, et saxo longa senecta nocet,
causa tamen positi fuerat cognominis illis,
quod praestant oculis omnia tuta suis.
135
stant quoque pro nobis et praesunt moenibus urbis
et sunt praesentes auxiliumque ferunt,
at canis ante pedes saxo fabricatus eodem
stabat: quae standi cum Lare causa fuit?
servat uterque domum, domino quoque fidus uterque:
140
compita grata deo, compita grata cani.
exagitant et Lar et turba Diania fures:
pervigilantque Lares pervigilantque canes,
bina gemellorum quaerebam signa deorum
viribus annosae facta caduca morae:
145
mille Lares Geniumque ducis, qui tradidit illos,
urbs habet, et vici numina trina colunt,
quo feror? Augustus mensis mihi carminis huius
ius habet: interea Diva canenda Bona est.
est moles nativa loco, res nomina fecit:
150
appellant Saxum; pars bona montis ea est.