Fasti, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Frazer, James George, Sir, 1854-1941, editor
nympha iubet quaeri de more remotius antrum
utque comes sequitur destituitque ducem,
stulta! videt Ianus, quae post sua terga gerantur:
nil agis, et latebras respicit ille tuas.
125
nil agis, en! dixi: nam te sub rupe latentem
occupat amplexu speque potitus ait:
‘ius pro concubitu nostro tibi cardinis esto:
hoc pretium positae virginitatis habe.’
sic fatus spinam, qua tristes pellere posset
130
a foribus noxas (haec erat alba), dedit.
sunt avidae volucres, non quae Phineia mensis
guttura fraudabant, sed genus inde trahunt:
grande caput, stantes oculi, rostra apta rapinis,
canities pinnis, unguibus hamus inest.
135
nocte volant puerosque petunt nutricis egentes
et vitiant cunis corpora rapta suis.
carpere dicuntur lactentia viscera rostris
et plenum poto sanguine guttur habent,
est illis strigibus nomen; sed nominis huius
140
causa, quod horrendum stridere nocte solent,
sive igitur nascuntur aves, seu carmine fiunt
naeniaque in volucres Marsa figurat anus,
in thalamos venere Procae. Proca natus in illis
praeda recens avium quinque diebus erat,
145
pectoraque exsorbent avidis infantia linguis;
at puer infelix vagit opemque petit.
territa voce sui nutrix accurrit alumni
et rigido sectas invenit ungue genas,
quid faceret? color oris erat, qui frondibus olim
150
esse solet seris, quas nova laesit hiems.